Conspectus with ceremony meal

Assignment Rubrics Genre Item P.N
meal/before meal/1 Ante cibum Or Da quaesumus Domine benedictionem et custodiam tuam in hunc tabernaculum famuli tui illi et propitius quae nobis sunt edenda sanctifica. 353 (172r)
meal/before meal/2 Or Refice nos Domine donis tuis et opulentiae tuae largitate sustenta. 353 (172r)
meal/before meal/3 Or Reficiamur Domine de donis et datis tuis et tua benedictione satiemur. 354
meal/before meal/4 Or Protege nos Domine Deus noster et fragilitate nostrae necessariam prabe substantiam. 354
meal/before meal/5 Or Benedic Domine dona tua quae de tua largitate sumus sumpturis. 354
meal/before meal/6 Or Deus qui nos ad dilitias spiritalis semper invitas da benedictionem super dona tua ut ea quae in nomine tuo sunt edenda sanctifica percipere mereamur. 354
meal/before meal/7 Or Tua nos Domine dona reficiant et tua gratia consoletur. 354
meal/on meal/1 Super mensam Ben Benedicantur nobis Domine tua dona quae de tua largitate nobis ad remedium deducta sunt. Qui es Deus benedictus et regnas per omnia saecula saeculorum. 354
meal/on meal/2 In primo pulmtu (?) Ben In nomine sanctae et uniquae Trinitatis quae nobis est allatum creator omnium benedicat. 354
meal/on meal/3 In secundo Ben Sanctae Dei Genitricis Mariae gloriosae et intemeratae Virginis orationibus quod nobis est appositum redemptor omnium benedicat. 354
meal/on meal/4 In tertio Ben Beati Petri principis apostolorum interventionibus quae nobis sunt ad medium sunt prolata Christus Dei Filius benedicat. 354
meal/on meal/5 In quarto pulmtu (?) Ben Praedicatores atque doctores gentium beati Pauli apostoli precibus quae nobis additum est Christus Filius Dei benedicat. 354
meal/on meal/6 In quinto Ben Sanctae Andreae apostoli atque doctores Ecclesiae precibus qua nobis appositum est redemptor omnium benedicat. 354
meal/on meal/7 In sexto pulmtu (?) Ben Beati Ioannis evangelistae atque apostoli orationibus quae nobis oblatum est Unigenitus Dei Filius benedicat. 354
meal/on meal/8 In septimo Ben Omnium apostolorum intercessionibus quae nobis apposita sunt omnipotens Deus beneciat. 354
meal/on meal/9 In octavo plumtu (?) Ben Omnium sanctorum orationibus qui por Dei nostri amore sanguinem suum effuderunt quae nobis aditum est redemptor omnium benedicat. 354
meal/on meal/10 In nono Ben Deo placentium atque servientium interventionibus quae appositum nobis est Christus Filius Dei benedicat. 355 (173r)
meal/11 Ad levandam mensam Ben Fragmenta panis quae superaverunt servis suis redemptor humani generis benedicat et multiplicit qui regnat cum Spiritu Sancto per infinita saecula saeculorum. 355 (173r)
meal/after meal/12 Post cibum Ben Gratias tibi referimus omnipotens Deus qui nos satiare dignatus es de tuis donis ac datis praesta quaesumus ut ea quae accipimus salubrites degeramus. 355 (173r)
meal/after meal/13 Item Ben Satiati Domine opulentiae tuae donis tibi gratias agimus pro his qui te largiente suscepimus obsecrantes misericordiam tuam ut quae corporibus nostris necessarium fuit mentibus non sit honerosum. 355 (173r)
meal/14 Post mandatum Ben Deus qui discipulorum tuorum pedibus abluens pio effectu eis exemplum praesens mandatum dedisti concede propitius ut per obsequium mandatorum tuorum eorum obtentu de tuo sine fine laetemur. 355 (173r)