Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/1 |
Ordo in Cena Domini. Hora tertia induatur dominus… |
Ps |
Quam dilecta. |
87 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/2 |
|
Ps |
Benedixisti. |
87 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/3 |
|
Ps |
Inclina. |
87 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/4 |
|
Ps |
Credidi propter. |
87 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/5 |
|
Ps |
Memento. |
87 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/6 |
|
Ps |
Ecce quam bonum. |
87 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/7 |
|
Ps |
Ecce nunc benedicite. |
87 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/1 |
Concludanturque versiculo Christus factus est pro… |
Ant |
Venite venite filii audite me timorem Domini docebo vos. |
87 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/1 |
Tunc archidiaconus ex parte paenitentium dicat Fl… |
Alloc |
Adest o venerabilis pontifex tempus acceptum dies propitiationis divinae et salutis humanae qua mors interitum et vita accepit aeterna principium quando in vinea Domini Sabaoth sic novorum plantatio facienda est ut purgetur exsecratio vetustatis. Quamvis enim a divitiis bonitatis et pietatis Dei nihil temporis vacet nunc tamen et largior est per indulgentiam remissio peccatorum et copiosior per gratiam assumptio renascentium. Augemur renascendis crescimus reversis lavant aquae lavant lacrimae inde est gaudium de assumptione vocatorum hinc laetitia de absolutione paenitentum. Inde est quod supplices tui postea quam in varias formas criminum neglectu mandatorum caelestium et morum probabilium transgressione ceciderunt humiliati atque prostrati prophetica ad Deum voce clamant dicentes Peccavimus impie egimus iniquitatem fecimus miserere nostri Domine. Evangelicam vocem non frustratoria aure capientes Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur. Manducaverunt sicut scriptum est panem doloris lacrimis stratum rigaverunt cor suum luctu corpus afflixerunt ieiuniis ut animarum reciperent quam perdiderant sanitatem. Unicum itaque est paenitentiae suffragium quod singulis prodest et omnibus in commune succurrit. |
88 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/8 |
Mox surgat episcopus et cantet hos psalmos |
Ps |
Miserere mei. |
89 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/9 |
|
Ps |
Deus in nomine tuo. |
89 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/10 |
|
Ps |
Miserere mei Deus. |
89 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/11 |
|
Ps |
Deus misereatur nostri. |
89 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/12 |
|
Ps |
Deus in adiutorium. |
89 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/1 |
His finitis sequitur dominica oratio cum precibus |
W |
Averte faciem tuam a peccatis meis. |
89 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/2 |
|
W |
Redde mihi laetitiam. |
89 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/3 |
|
W |
Domine exaudi orationem. |
89 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/1 |
|
Or |
Adesto Domine supplicationibus nostris et me qui etiam misericordiam tuam primus indigeo clementer exaudias quem nec electione meriti sed dono gratiae tuae constituisti operis huius ministrum da fiduciam tui muneris exsequendi et ipse in nostro ministerio quod tuae pietatis est operare. Per. |
89 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/2 |
Oratio |
Or |
Deus qui humani generis benignissimus es conditor et misericordissimus formator qui in reconciliatione etiam me qui misericordiae tuae primus indigeo servire effectibus gratiae tuae per sacerdotale ministerium voluisti ut incessante merito supplicis mirabilior fieret indulgentia remittentis Deus qui iustitiae leges misericordiae semper multiplicatione moderaris dum delinquentibus paenitentiam adhibes dum etiam malis providentiae tuae dona non subtrahis et vindictam miserando suspendis Deus qui hominem invidia diaboli ab aeternitate deiectum unici tui Filii sanguine redemisti vivifica quos mori non vis et quos non dereliquisti devios assume correctos. Moveat pietatem tuam fletus i‹u›storum maerentiumque medere vulneribus benignam iacentibus manum porrige ne Ecclesia tua suae corruptionis portione privata temeretur ne grex tuus detrimentum sustineat ne de familiae tuae damno inimicus exsultet ne enatas lavacris salutaribus animas mors secunda possideat. Tibi ergo humiliamur omnes tibi supplices fundimus preces tibi fletum cordis nostri offerimus tu pa[r]ce confitentibus ut imminentes poenas futurique iudicii sententiam te miserante non incidant nesciant quod terret in tenebris quod stridet in flammis et ab errorum via ad iter iustitiae iam reversi ultra nequaquam novis vulneribus saucientur. Propitiare ergo Domine trementibus atque supplicibus sub sententiae tuae exspectatione et ad humilitatem iacentium sublevandam salutis dexteram extende. Nobis servis tuis quos apostolicae clavis sacerdotalisque ministros officii non electione meriti sed dono gratiae tuae constituisti da fiduciam tanti muneris exsequendi et ipse in nostro ministerio quod tuae pietatis est operare. Agnosce piissime pastor oves tuae redemptionis et constrictas vinculis peccatorum Ecclesiae tuae precibus exoratus absolve ut redeant ad unitatem Ecclesiae tuae et post illam diram inopis exsilii famem redeuntes veste splendida ornatae gaudeant se paterno receptas convivio. Nihil de honore adoptionis nihil hereditatis amittant sed integrum sit eis atque perpetuum et quod gratia tua contulit et quod misericordia reformavit. Per eundem. |
90 (45v) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/3 |
Oratio |
Or |
Praesta quaesumus Domine his famulis tuis dignum paenitentiae fructum ut Ecclesiae tuae sanctae a cuius integritate deviarant peccando admissorum veniam consequendo reddantur innoxii. Per. |
92 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/2 |
Postea surgant paenitentes et legat archidiaconus |
Alloc |
Re[d]integra in eis apostolice pontifex quicquid diabolo scindente corruptum est et orationum tuarum patrocinantibus meritis per divinae reconciliationis gratiam fac homines proximos Deo ut qui antea in suis perversitatibus displicebant nunc iam se placere Domino in regione vivorum devicto mortis suae auctore gratulentur. Per. |
92 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/2 |
Et moveantur ab episcopo paenitentes ut quod paen… |
Ant |
Venite venite. |
92 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/13 |
Et finitis eiusdem psalmi versibus semper sequatur |
Ps |
In Domino laudabitur. Magnificate Dominum. Exquisivi Dominum. Accedite ad Deum. Iste pauper clamavit. Immittit angelum Dominus. Gustate et videte. Divites eguerunt. Venite filii. |
92 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/3 |
Interim paenitentes manuatim ab archidiacono redd… |
Alloc |
Audivistis fratres carissimi qualiter primus homo Adam scilicet propter transgressionem praeceptorum Dei et propter peccatum quod suadente diabolo perpetravit a paradiso sit eiectus et qualiter per humilitatem Christi et per ieiunium ipsius ac passionem resurrectionemque sit a suo peccato redemptus. Pro similique causa qua ille de sede paradisi pulsus ad ima inferni deiectus est vos a sinu sanctae matris Ecclesiae eiecti fuistis. Nunc fratres mei vos diligenter admoneo ne vos ad similia peccata pro quibus a sinu sanctae Ecclesiae proiecti fuistis velitis recurrere et bonum quod paenitendo gessistis pio animo custodiatis. De Dei misericordia non desperetis quia ipse peccantes omnes ad se revertentes paenitentiam pro delictis volentes agere clementer ac misericorditer suscipit nam ipse ait Nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat. Et alibi Revertimini ad me et ego revertar ad vos. Legitur etiam fratres mei in libro Regum de David rege et propheta ab Uria milite suo uxorem propriam abstulisse atque ipsum Uriam missum ad Ioab principem sui exercitus interfici iussi[sse]. Quod factum Deum latere non potuit nam ipse non solummodo facta sed etiam hominum cogitationes frequenter inspicit. Denique Nathan propheta per propheticum spiritum demonstravit ipsum David tale crimen perpetrasse. Ipsum vero Nathan iussit ad eum causa agendi paenitentiam procedere. Qui cum ad eum pervenisset quasi iudicium ab eo inquirens praedictum peccatum sibi demonstravit et Dei amicitiam nisi eum paeniteret omnino perdidisse. Quaesivit enim ab eo quid de illo homine faciendum esset qui cum haberet centum oves omnibus illis dimissis pauperi non habenti nisi tantum modo unam illam sibi rapuit. Quod cum audivisset rex illum protinus qui talia fecit morte moriturum iudicavit. Nathan vero statim indicavit ei seipsum sua sententia iudicavisse. Et nisi paenitentiam ageret se suo iudicio periturum. Ille vero agnoscens se peccasse paenitentiam agere festinavit. Accepta vero et pacta paenitentia Deus ei crimen quod fecerat licet grande condonavit simili modo vobis si veram paenitentiam peregistis sine dubio condonabit. |
93 (47r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/3 |
Deinde incipiat episcopus antiphonam |
Ant |
Cor mundum crea in me Deus |
95 (48r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/14 |
cum psalmo |
Ps |
Miserere mei Deus. |
95 (48r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents |
Quo finito prosternat se pontifex una cum paenite… |
F |
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. |
95 (48r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/4 |
Preces |
W |
Salvos fac servos tuos. |
95 (48r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/5 |
|
W |
Convertere Domine usquequo. |
95 (48r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/6 |
|
W |
Mitte eis Domine auxilium de sancto. |
95 (48r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/7 |
|
W |
Illustra faciem tuam super servos tuos. |
95 (48r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/8 |
|
W |
Domine vide humilitatem eorum. |
95 (48r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/9 |
|
W |
Domine exaudi orationem. |
95 (48r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/4 |
Oratio |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus confitentibus tibi famulis tuis pro tua pietate peccata relaxa ut non plus eis noceat conscientiae reatus ad poenam quam indulgentia tuae pietatis ad veniam. Per. |
95 (48r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/5 |
Oratio |
Or |
Omnipotens et misericors Deus qui peccatorum indulgentiam in confessione celeri posuisti succurre lapsis miserere confessis ut quos delictorum catena constringit magnitudo tuae pietatis absolvat. Per. |
95 (48r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/6 |
Oratio |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus respice propitius super hos famulos tuos qui ab infesta saeculi tempestate emersi flebili lamentatione suos accusant excessus ut fletus ac gemitus eorum pie suscipias eosque de tenebris ad lumen revoces et medelam confitentibus salutem paenitentibus et vulneratis auxilium sanitatis indulgeas ne ultra inimicus eorum habeat potestatem animae eorumque confessionem libenter admittens Ecclesiae tuae purificatos restitue ac tuo altari repraesenta ut ad sacramentum reconciliationis admissi una nobiscum nomini tuo sancto gratias agere mereantur. Per. |
95 (48r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/7 |
Alia |
Or |
Deus misericors Deus clemens qui multitudinem indulgentiarum nulla temporum lege concludis sed pulsantibus misericordiae tuae ianuam aperis paenitentes etiam sub ipso vitae huius termino non repellis respice propitius super hos famulos tuos remissionem omnium peccatorum tota cordis confessione poscentes. Renova in eis Pater piissime quod actione quod verbo quod ipsa denique cogitatione diabolica fraude vitiatum est et unitati corporis Ecclesiae membra tuae redemptionis annecte. Miserere gemituum miserere lacrimarum et non habentes fiduciam nisi in misericordia tua ad sacramentum reconciliationis admitte. Per. |
96 (48v) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/8 |
Oratio |
Or |
Exaudi preces nostras Domine et tibi confitentium parce peccatis ut quos conscientiae accusat reatus indulgentia tuae miserationis absolvat. Per. |
97 (49r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/9 |
|
Or |
Praeveniat hos famulos tuos quaesumus Domine misericordia tua ut omnes iniquitates eorum celeri indulgentia deleantur. Per. |
97 (49r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/10 |
Oratio |
Or |
Adesto Domine supplicationibus nostris nec sit ab his famulis tuis clementiae tuae longinqua miseratio sana vulnera eorumque remitte peccata ut nullis a te iniquitatibus separati tibi Domino semper valeant adhaerere. Per. |
97 (49r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/11 |
|
Or |
Domine Deus noster qui offensione. |
97 (49r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/12 |
|
Or |
Precor Domine clementiam tuae maiestatis ac nominis ut his famulis tuis peccata sua ac facinora confitentibus veniam dare et praeteritorum criminum debita relaxare digneris qui humeris Filii tui ovem perditam reduxisti ad caulas qui publicani precibus vel confessione placatus es tu etiam Domine et his famulis tuis placare tu eorum precibus benignus assiste ut in te confessione flebili permanentes clementiam tuam celeriter exorent et sanctis altaribus restituti spei rursus aeternae et caelesti gloriae reformentur. Per eundem. |
97 (49r) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/13 |
|
Or |
Exaudi quaesumus omnipotens Deus preces nostras quas in conspectu maiestatis tuae effundere praesumimus suppliciter deprecantes ut famulos tuos in tua misericordia confidentes benedicas et omnia eorum peccata dimittas tuaque eos protectione conserves ut possint tibi digni fieri et ad aeternam beatitudinem valeant pervenire. Per. |
98 (49v) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/14 |
|
Or |
Adesto Domine supplicationibus nostris et hanc famulorum tuorum confessionem benignus assume ut qui auxilium tuae miserationis implorant et sanctificationis gratiam percipiant et quae pie precantur obtineant. Per. |
98 (49v) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/15 |
|
Or |
Deus misericors Deus clemens qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata paenitentium deles et praeteritorum delictorum culpas venia remissionis evacuas maiestatem tuam supplices deprecamur ut his famulis tuis longo squalore paenitentiae maceratis miserationis veniam largiri digneris ut nuptiali veste recepta ad regalem mensam unde eiecti fuerant mereantur introire. Per Dominum. |
98 (49v) |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/16 |
|
Or |
Maiestatem tuam quaesumus Domine sancte Pater aeterne Deus qui non mortem peccatorum sed vitam semper inquiris respice flentes famulos tuos attende prostratos eorumque planctum in gaudium tua miseratione converte. Per. |
99 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/17 |
|
Or |
Famulos tuos quaesumus omnipotens Deus ab ira tua ad te confugientes paterna recipe pietate ut qui tuae maiestatis flagella formidant de tua mereantur venia gratulari. Per. |
99 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/18 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus confitentibus tibi his famulis tuis pro tua pietate peccata relaxa ut non plus eis conscientiae reatus ad poenam noceat quam indulgentia tuae pietatis prosit ad veniam. Per Dominum nostrum. |
99 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/19 |
|
Or |
Omnipotens et misericors Deus qui peccatorum indulgentiam in confessione celeri posuisti succurre lapsis et famulos tuos quos delictorum catena constringit magnitudo tuae pietatis absolvat. Per. |
99 |
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents |
Tunc elevent se paenitentes a terra et osculetur… |
Rub |
|
99 |