weather/1 |
Ordo ad pluviam postulandam |
Or |
Terram tuam Domine quam videmus nostris iniquitatibus tabescentem caelestibus aquis infunde atque irriga beneficiis gratiae sempiternae. Per. |
215 (109r) |
weather/1 |
|
Ant |
Numquid est in idolis. |
216 (109v) |
weather/2 |
Oratio |
Or |
Da nobis Domine Deus pluviam salutarem et aridam terrae faciem fluentis caelestibus dignanter infunde. Per. |
216 (109v) |
weather/2 |
Antiphona |
Ant |
Domine rex Deus Abraham dona. |
216 (109v) |
weather/3 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire aperi fontem benignitatis tuae et terram aridam [aquis] fluenti caelestis dignanter infunde. Per. |
216 (109v) |
weather/3 |
Antiphona |
Ant |
Exaudi Domine populum tuum. |
216 (109v) |
weather/4 |
|
Or |
Delicta nostra Domine nos ipsi cognoscimus ut ipsius terrae seditas monstrat transgressionis excelsus tu autem piissime Pater qui caelum clausisti contumacibus et ingratis reser‹er›atum humilibus et contritis concede deprecantibus subsidia pluviarum et largire maerentibus abundantiam. Per. |
216 (109v) |
weather/4 |
Antiphona |
Ant |
Respice Domine quia aruit terra‹m›. |
216 (109v) |
weather/5 |
Oratio |
Or |
In afflictione maxima constitutis consolationem tribue fons largissimae pietatis descendat quaesumus pluvia salutaris ut omnia quae sub caelo sunt irrigantur ab aquis pasce servos tuos imbribus consuetis quos ad laudem tuae creaturae dignatus es maiestatis. Per. |
216 (109v) |
weather/5 |
Antiphona |
Ant |
Domine rigans montes. |
217 (110r) |
weather/6 |
Oratio |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui solus mittis aquas e caelis dona servis tuis beneficium pluviae salutaris ut quod facinore nostro suspenditur tuo iam gratuito munere protegetur. Per. |
217 (110r) |
weather/7 |
Ordo ad poscendam serenitatem |
Or |
Domine Deus qui in ministerio aquarum salutis tuae nobis sacramenta sanxisti exaudi orationem populi tui et iube terrores inundantium cessare pluviarum flagellumque huius elementi ad affectum tui convertere mysterii ut qui se regenerantibus aquis gaudent renatos gaudeant his castigantibus esse correctos. |
217 (110r) |
weather/6 |
Antiphona |
Ant |
Inundaverunt aquae Domine. |
217 (110r) |
weather/8 |
|
Or |
Quaesumus omnipotens Deus clementiam tuam ut inundantiam coerceas imbrium et hilaritatem tui vultus nobis impertiri digneris. Per. |
217 (110r) |
weather |
Contra fulgura. Primum aspergatur aqua benedicta. |
Ex |
Exorcizo te creatura salis et aquae in nomine Domini nostri Iesu Christi Nazareni Filii Dei vivi ut sis purgatio et purificatio in his locis in quibus aspersa fueris ad effugandos immundos et erraticos spiritus omnemque nefariam vim diaboli pellandam et omnes fu[l]guras et minas phantasmaticis Satanae exterminandas et fulgura et sidera quae muti videntur in hanc domum vel arborem non hominibus non pecoribus aut frugibus noceant sed abscedant et fugiant per invocationem nominis Domini nostri Iesu Christi. Qui venturus. |
217 (110r) |
weather |
Post exorcismum aquae sequitur |
Alloc |
Deum omnipotentem fratres carissimi in cuius domo mansiones multae sunt supplices deprecamur ut habitaculum istud una cum habitatoribus benedicere atque custodire dignetur tenebras ab eo repellat lumen infundat nullam saevienti advers[ar]io tribuat potestatem sed propterea dedicata sit haec domus ut nullam in ea inimicus licentiam habeat nocendi per virtutem et nomen Domini nostri Iesu Christi. Qui venturus. |
218 (110v) |
weather/7 |
Antiphona |
Ant |
Deprecamur te Domine in omni. |
218 (110v) |
weather/9 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus parce metuentibus et propitiare supplicibus ut post noxios ignes nubium et vim procellarum in materiam transeat laudis comminatio potestatis. Per. |
218 (110v) |
weather/10 |
|
Or |
Deus cuius imperio nihil non verbo regitur nihil non oratione mutatur parce metuentibus propitiare supplicibus ut post noxios ignes et turbines procellarum in materiam transeat laudis comminatio potestatis. Per. |
219 (111r) |
weather/11 |
|
Or |
Deus qui omnium rerum tibi servientium naturam per ipsos motus aeris ad cultum tuae maiestatis instituis temperantiam tranquillitatem frigoribus terroribus nobis misericordiae tuae remotis largire ut cuius iram expavimus clementiam sentiamus. Per. |
219 (111r) |
weather/12 |
|
Or |
A domo tua quaesumus Domine spiritales nequitiae repellantur et aeriarum discedat malignitas tempestatum. Per. |
219 (111r) |
weather/13 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui nos et castigando sanas et ignoscendo conservas praesta supplicibus tuis ut et tranquillitatibus huius optatae consolationis laetemur et dono tuae pietatis utamur. Per. |
219 (111r) |