oil/1 |
Item exorcismus eiusdem vel benedictio eiusdem ol… |
Ex |
In tuo nomine Deus omnipotens Pater Iesu Christi Filii tui Domini nostri signo et virtute Spiritus Sancti hanc creaturam olei exorcizamus simulque sanctificamus quia ita benignus Dominus per discipulos suos declarare dignatus est dicens Si quis infirmatur in vobis inducat presbyteros ut orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini et oratio fidei salvabit infirmum et si in peccatis sit dimittentur ei. Cum tu per ipsum omnia possibilia esse credentibus docuisti et ut cunctum saeculum eius claritate salvares sic per eundem locutus es dicens Petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis. Quapropter Domine tua ineffabili bonitate comperta submissis precibus credentes nullum alium dominum nisi te Domine qui dives es in misericordia celeriterque subvenis peritissimum medicum imploramus ut apertis caelis Spiritus Sancti velocitate deducta virtutis tuae medicinam in hoc oleum propitius infundas. Descendat super oleum istud potentiae tuae donum et descendat claritas et origo virtutum descendat benignitas et puritas sanitatis. |
104 (52v) |
oil/1 |
|
Or |
Exorcizetur Crucis Christi vexillo benedicatur dextra maiestatis tuae et corroboretur Filii tui Domini nostri signaculo. Praesto sint Domine angeli et archangeli et omnis militia caelestis. Assit apostolorum ac martyrum et fidelium sacerdotum vel etiam aliorum servorum dignissima oratio sub quorum praesentia dum in tuo nomine Domine sancte Pater immense hoc unguentum compositionis atque permixtionis dederimus liniendis corporibus infirmis continuo peragratis eorum visceribus omnem violentiam evomant fellis. Prosit etiam febricitantibus et dissinteria laborantibus prosit paralyticis caecis et claudis simulque vexaticis. Quartana tertiana et cottidiana excutiat frigora mutorum ora resolvat arentia membra reficiat dementia[m] mentis ad scientiam revocet dolorem capitis oculorum infirmitatem manuum pedum brachiorum pectoris simulque intestinorum atque omnium membrorum tam intrinsecus quam extrinsecus medullarumque dolorem expellat somnum quietis infundat et conferat salutem sanitatis. Si qua vero maligna vel venenosa nascentia in corporibus quorumcumque sint generum tactus huius unguenti omnes radicitus eorum arefaciat sauciones. Morsus vero bestiarum canum rabiem scorpionum serpentium viperarum atque omnium monstruosorum leniat dolores et superinducta sanitate plagarum sopiat cicatrices. Impetum quoque daemonum vel incursiones spirituum immundorum atque le‹o›gionum malignarum vexationes umbras et impugnationes et infestationes malignarum artes quoque maleficorum C[h]aldaeorum augur‹i›um et divinorum incantationes et venena promiscua quae spirituum immundorum virtute nefanda et exercitio diabolico conficiuntur. Iubeas Domine per hanc invocationem tuam ab imis visceribus eorum omnia expelli ut exiens inimicus de corporibus famul[or]um famularumque tuarum omnium confusus et excruciatus in eis nullam maculam relinquens a tuis sanctis angelis constringatur et in inferno sicut eum exspectat digna sententia Gehennae ignibus mancipetur nec ultra habeat ad eos ingrediendi locum ut salvati famuli tui ab his omnibus malis referant honori tuo in perpetuum laudes sempiternas et sciant quia tu es Deus regnan[s] in saecula. Per Christum Dominum nostrum. |
105 (53r) |
oil |
Per quem haec omnia Domine semper bona creas et c… |
H |
O Redemptor sume carmen temet continentium. |
107 |
oil |
|
HStr |
Audi iudex mortuorum una spes mortalium audi voces proferentum dona pacis praevium. |
109 |
oil |
|
HStr |
Arbor feta alma luce hoc sacrandum protulit fert hoc prima praesens turba Salvatori saeculi. |
109 |
oil |
|
H |
Stans ad aram immo supplex infulatus pontifex debitum persolvit omne consecrato chrismate. |
109 |
oil |
|
HStr |
Consecrare tu digneris rex perennis patriae hoc olivum signum vivum iura contra daemonum. |
109 |
oil |
|
HStr |
Ut novetur sexus omnis unctione chrismatis [et] medetur sauciatis dignitatis gloria. |
109 |
oil/1 |
Finitis versibus dicatur Agnus Dei secundo. Sermo… |
Alloc |
Magnum divinae bonitatis est indicium fratres mei. Tribus modis fratres carissimi dies iste ab omnibus fidelibus celebratur haec enim dies Cena Domini dicitur et in hac die paenitentes recipiuntur a sancta Ecclesia et pontifice per manus sacerdotum qui diabolo suadente in criminalibus culpis lapsi fuerant et hodie consecratur oleum oleum pro infirmis et oleum catechumenorum oleumque principalis chrismatis. Cenavit igitur Dominus cum discipulis suis ante diem festum Paschae et antequam tradendus esset ut praedictum erat a prophetis tradi in manus iniquorum et crucifigi mori et resurgere cum dilexisset suos qui erant in mundo usque in finem dilexit eos. Quod est enim dilexit eos usque in finem? Id est usque ad mortem dilexit quia in tantum dilexit suos ut moreretur propter eos et non solum propter eos sed etiam pro omnibus qui credituri erant in ipsum per verba eorum. Cenantibus autem eis accepit Iesus panem benedixit fregit dedit discipulis suis dicens Accipite et comedite hoc est corpus meum. Et accepto calice gratias agens benedixit et dedit illis dicens Bibite ex hoc omnes. Hic est enim calix sanguinis novi testamenti qui pro vobis et multis effundetur in remissionem peccatorum. Et edentibus illis dixit Amen dico vobis quia unus ex vobis me traditurus est. Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo. Vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur. Bonum esset illi si natus non fuisset homo ille. At illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim Numquid ego? Erat autem ex discipulis unus qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradet te? Cui respondit Dominus Iesus Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem dedit Iudae. Deinde surgit a cena et ponit vestimenta sua praecinxit se linteo misitque aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecin[c]tus. Venit prius ad Petrum dixitque ei Petrus Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit Dominus Si non lavero te non habebis partem mecum. [Et dixit Petrus] Domine non tantum pedes sed et manus et caput. Dixit ei Iesus Qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet sed est mundus totus. Et vos mundi estis sed non omnes. Sciebat enim quisnam esset traditurus eum propterea dixit Mundi estis sed non omnes. Postquam ergo lavit pedes eorum accepit vestimenta sua et cum recubuisset iterum dixit eis Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim. Si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis. Surrexit a cena et posuit vestimenta sua significabat se positurum humanum corpus quod assumpserat in Cruce. Linteo praecinxit se indicabat ipsum habitum corporis quem induit non sine dolore passionis depositurum. Lavit pedes discipulorum in lavatione pedum demonstrabat remissionem ominum peccatorum. Nam quod dicit exemplum dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis ostendit nobis ut si qui offenderint contra nos dimittamus sicut et nos a Domino Pat[re] nostro nobis dimitti rogamus. Et post lavationem pedum quod dicit accepit vestimenta sua significabat ipsum corpus humanum positum in sepulcro se suscepturum et post suam resurrectionem per quadraginta dies manifestaturum iam immortale. Nam Iudas postquam de manu Domini buccellam accepit continuo in illum Satanas intravit quia eam indigne accepit et abiit ad Iudaeos ut traderet Deum. Accepit Iudas buccellam sibi non ad salutem sed ad iudicium. Ideo fratres carissimi cavere debetis ne indifferenter accedatis ad sanctum altare et accipiatis ipsum corpus Domini et sanguinem quod suis semel tradidit discipulis et quod cottidie per manus sacerdotum vobis praebet. Quicumque ergo digne percipiunt hoc Christus in eis manet et ipsi in Christo et unum membrum efficiuntur in Christo. Ex quo videlicet quisquis tollit membrum Christi et facit membrum meretricis aut certe per quodlibet grave delictum membrum diaboli hic profecto non est in corpore Christi quia factus est alterius membrum. Sicut illa mulier quae fornicatur cum alio proprio contempto marito sic unaquaeque anima contempto conditore suo cuius corpori unita erat consentiens suasionibus et operibus diaboli. Idcirco illi qui suspensi erant ab Ecclesia eo quod membrum Christi fecerant membrum diaboli in criminalibus culpis labendo hodie peracta paenitentia Ecclesiam introducuntur per manus pontificum. Quicumque ergo absque confessione et absque paenitentia ecclesiam intrans audet corpus et sanguinem Domini accipere ei debet duplex esse in paenitentia luctus unus pro suis criminibus alter vero pro hoc quod negligenter et indigne accipere praesumpsit. Cogitat ergo quisque infidelis quod indignus possit accipere hoc non aliud quidem attendens nisi quod videt neque intelligens nisi quod ore sentitur. Nequaquam igitur credit aut intelligit quale vel quantum iudicium sumit nempe quia simul omnes edere visibiliter cernit nec si aliqua virtus sit in eo sapit. De angelorum vero praesentia dubitare nemo potest et veraciter hoc credat quia ultores angeli nec semel indigne communicanti parcerent nisi bonitas Dei prohiberet in cuius iudicio pendent cuncta et qui neminem vult perire sed vult ut convertantur et plangant peccata sua quae commiserant et sic vivant in Deo. Pensate fratres quam terribile est indigne ad communionem accedere inter angelorum frequentiam et quam terribile est carnem Christi comedere non aliam nisi quam de Maria Virgine assumpsit et quae crucifixa est et sepulta. Sed quia Christum vorari dentibus fas non est volunt hunc panem et vinum carnem veram consecratione Spiritus Sancti creari creando vero pro mundi vita cottidie immolari et neque ab alio quam ipso Christo porrigitur licet visibilis sacerdos assistere et singulis tribuere videatur quia quod iste per ignorantiam indifferenter omnibus tribuit Christus sua virtute ex seipso decernit cui ad remedium cuique ad iudicium tribuatur. Quis autem carnem ipsius et sanguinem iure percipit nisi ab ipso cuius est sanguis? Et ideo ad iudicium alius alius ad salutem accipit. Nam qui cum Iuda contemptore suo peccato reus tenetur cum Iuda utique condemnatur et qui cum Petro et ceteris fidelibus fideliter participatur cum Petro quoque et ceteris aliis in corpore consecratur haec ideo patefeci vobis ut caveatis vobis ab omnibus malis et ne indigne accedere praesumatis ad corpus et sanguinem Domini. Hodie ergo ut diximus tribus modis oleum consecratur pro infirmis et catechumenis oleumque principalis chrismatis. De oleo vero quo unguntur infirmi dicit beatus Iacobus apostolus Infirmatur quis in vobis inducat presbytero[s] Ecclesiae et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini et si in peccatis sit dimittentur ei. Unde patet ab ipsis apostolis hunc morem sanctae Ecclesiae traditum ut energumini vel alii quilibet aegroti unga[n]tur oleo pontificali consecrato benedictione. De oleo enim quo unguntur catechumini ipsa verba consecrationis eiusdem demonstrant dicendo ut si quae maculae adhaeserunt corpori aut menti postquam ad scrutinium accesserunt recedant et deinceps munimentum habeant per hanc unctionem ut non possit ad eos diabolus repedare. Ergo ut diximus hodie consecratur oleum principalis chrismatis. Principale enim ideo dicitur qui[a] quo figurabatur Christus ab omnibus christifidelibus principaliter veneratur et colitur. Cur vero ampullis in vitreis recondatur et nunc coopertum modo vero nudum populis salutandum deferatur hoc sacramentum continetur. Ampulla cum chrismate quodam modo significat corpus Domini sumptum ex Virgine. Quod antequam transiret ad altare Crucis aliquo tempore erat coopertum et aliquo nudum. Primaevo tempore erat coopertum quando fugit in AEgyptum quasi non esset rex regum et quando portatus est ad templum quasi non esset omnipotens quando ita subditus erat parentibus quasi non esset auctor parentum. In his et his similibus coopertum latebat. Nudum erat postquam coepit miracula facere simulque praedicare et se Deum demonstrare ut quando inquit Ego et Pater unum sumus. In his et aliis nudum erat. Ampulla vero postquam benedicta fuerit et ab altari redit a pontifice et ministris altaris visibilis et nuda salutatur hoc significat quod Christus postquam ad altare Crucis transivit praesentiam suam corporaliter eis exhibuit quos testes suae resurrectionis esse voluit. Quod ceteris invisibilis et cooperta ad salutandum defertur significat quod Christus rediens in caelum invisibilis hominibus factus est ut ipse testatur Exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. Nos vero quamvis praesentiam eius corporalem non videamus tamen eum venerando cottidie salutamus. Quapropter non solum ego sed et sacerdotes et vos et iam fideles laici simul manus levemus in caelum ut inde quaeramus auxilium quo digne possimus implere istud ministerium. Quia enim sanctum et magnum est ideo Dei auxilio et vestro indigeo. Nemo tam dignus esse possit qui sine divino auxilio et fidelium adiutorio possit hoc ministerium perficere quanto magis ego indignus? Hoc enim ministerium tale est ut nostris pollui non possit peccatis. Potest enim Deus sine oleo sanare infirmos sanctificare suos et daemones expellere sed propter fragiles aguntur haec visibilia ut spiritualia et invisibilia credantur. Erat enim antiquo tempore tantum in regibus et sacerdotibus haec unctio per quam Christus figurabatur. Sed postquam Dominus noster verus rex et sacerdos a Deo Patre caelesti unguento est delibutus iam non solum pontifex et reges sed omnis Ecclesia chrismate consecratur. Unde et Gr[aece] Christus Latine Unctus dicitur et a cuius sancto nomine chrisma nomen accepit. Sicut enim a Christo chrisma dicitur sic a Christo Christiani vocantur. Chrisma[te] vero consecratur aqua baptismatis et efficitur fons caelestis gratiae. Fons enim caelestis gratiae baptisma est. Baptisma autem est aqua quae tempore passionis de latere Christi simul cum sanguine profluxit in aqua Christo credentes lavantur ab omnibus suis peccatis. Inde et populus fidelium nominatur. Quae dicitur fluxisse de latere Christi ut unde mulier creata est quae deceperat priorem Adam inde rursus Ecclesia formetur cuius Christus in Cruce peccata tulit. Constat ergo quia omnes in se lavit dum peccata omnium in Cruce tulit. Idcirco Ecclesia vere dicitur manasse de latere Christi ut sicut illae duae res simul manarunt sic et ipsa in Christi renata baptismate unum efficiatur cum Christo et vocetur sponsa Christi. In quo nimirum baptismo Spiritus Sanctus in anima renascentis diffunditur ut universa Ecclesia uno Spiritu vivificetur et unum corpus efficiatur quia sicut omnia membra corporis nostri una anima vivificantur et reguntur ut ex compage membrorum unum corpus fiat ita totius Ecclesiae membra uno Spiritu Sancto reguntur et vivificantur ut unum corpus efficiantur. Si quis ipsum Spiritum non habet hic non est eius. Sicut nemo dubitat quia unusquisque nostrum adhuc utero matris clausus occulte animam accipiat ut sit homo in anima vivente ita ut mater nesciat [quan]do per eam priusquam exeat ingrediatur in illum sic nemo dubitare debet quod in aqua baptismi priusquam infans a fonte surgat Spiritus Sanctus in eum qui renascitur adveniat. Si enim invisibilis Spiritus ex coitu patris et libidine matris invisibiliter vivificat sata hominis membra quanto magis ipse Spiritus Sanctus qui replet orbem terrarum offert se in aqua baptismi ut omnibus renascentibus per fidem ingerat se quatenus per eum filii Dei vocentur ac membra Christi et ex omnibus unum corpus fiat unum caput Christus singuli autem electi alter alterius membra. |
109 |
oil/2 |
|
Alloc |
Si quis fratres carissimi vult aedificare domum si sapiens est primum ponit fundamentum ut si veniat pluvialis tempestas vel venti validi non corruat. Similiter fratres qui pro criminibus suis a Deo fugit et factus e[st] membrum diaboli si redire vult ad creatorem suum Deum omnipotentem in primis habere debet fidei scutum unde possit se defendere contra universas fraudes diaboli. Maxima et prima omnium virtutum est fides catholica quam qui non habet etiam si bona alia fecerit non prosunt ei quia (sicut) homo non potes[t] se de[f]endere a vulnere si non habet clipeum sic etiam non potest peccator se defendere ab insidiis diaboli qui est invisibilis si non habet fidem. Videte qualis sit fides. Christus [i]n Bethania dixit ad Martham Credis ‹ut› si suscit[em] fratrem tuum Lazarum? Ait Credo Domine. Ergo credidit [et] vidit gloriam. Latro pendens in [cr]uce habuit fidem quando dixit Memento mei dum veneris in regnum tuum. Cui dixit Deus Hodie mecum eris in paradiso. Petro [iterum dixit] cum cepisset mergi Modicae fidei quare dubitasti? Ecce [in] fide apostolus dubita[vit] latro credidit. Sic [qui] in vita sua diaboli artem vitare non poterat una hora credidit sic diabolum supera[vit]. Ergo fratres omnes [ad fidem sanctae Trinitatis] currite ut beatissimam gratiam percipi[atis] et sic interrogati elevatis manibus in caelum dicite |
121 (61r) |
oil/1 |
|
F |
Credo in Deum Patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae et omnium creaturarum. Et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum. Et in Spiritum Sanctum. Tres personas unam deitatem esse. Credo in eundem Christum Patris mansionem ex sua benevol‹en›entia natum ex Domina sancta Maria Virgine propter hominum peccata non propter aliam causam. Et credo quia passus est et mortuus quia verus homo est et credo quia ad caelos ascendit illis intuentibus qui illius rei digni fuerunt. Et credo quod inde venturus est in die iudicii iudicare vivos et mortuos secundum merita illorum. Et credo sanctam Ecclesiam catholicam esse et credo remissionem peccatorum et credo quia ego ipse in hac qua modo appareo [carne] resurgere debeo et rationem reddere omnium meritorum meorum et credo aeternam vitam post istam vitam. |
122 (61v) |
oil/2 |
|
F |
Confiteor Deo omnipotenti et dominae sanctae Mariae et sancto Petro et omnibus Dei fidelibus omnia peccata mea quaecumque feci ex quo peccare potui usque in hanc horam. Confiteor quia sanctam Christianitatem quam in baptismo suscepi et quam ibi promisi ita non servavi sicut debui. Confiteor quod sanctam Eucharistiam hoc est verum corpus Domini nostri non ita dignanter nec tam frequenter accepi sicut debui. Confiteor et hoc quod sanctum Dei templum cum mea oratione et cum mea oblatione non ita frequentavi sicut debui et quando illuc veni quod divinum officium non ita dignanter nec tam humiliter pro meis culpis audivi sicut debui. Confiteor et hoc quia sanctam Quadragesimam et alia indicta ieiunia sic non ieiunavi sicut debui. Confiteor et hoc quia sanctas dominicas et alias sanctas sollemnitates non sic servavi nec honoravi sicut iuste debui. Confiteor et hoc quod seniori meo et aliis quibus fidem promisi ita fidelis non fui sicut debui. Confiteor quia patrem et matrem et alios meos propinquos ita non amavi sicut debui. Confiteor quia amicos et inimicos non ita dilexi sicut debui et sicut Deus praecepit. Confiteor quia infirmos et in carcere positos ita non consolatus sum nec visitavi sicut debui. Confiteor quia esurientes et sitientes ita non recreavi sicut debui. Confiteor quia algentes et nudos ita non vestivi sicut debui. Confiteor quia peregrinos et alios vagos ita non recipi nec consolatus sum sicut debui. Confiteor quia viduis et orphanis et aliis pauperibus ita non subveni sicut debui. Confiteor quia semper malivolus fui omnis boni et benivolus omni[s] mali. Ist[a] et ali[a] peccat[a] mult[a] quae non recordor [confiteor me] fecisse aut dormiendo aut vigilando coacte aut non coacte aut aliis consensisse ad faciendum in homicidiis in periuriis in furtis in falsis testimoniis in rapinis in sacrilegiis in adulterio in incestu in luxuria in pollutione in multi‹s›modis fornicationibus in inoboedientia in negligentia servitutis Dei et senioris mei in iniquis cogitationibus et in malis operibus. Confiteor omnipotenti Domino et omnibus sanctis et tibi sacerdoti me peccatorem esse et precor indutias peto spatium ut ante meum exitum cum pura confessione et vera paenitentia omnia peccata mea emendare mihi liceat et ut in novissimo cum pace ire valeam et ad aeterna gaudia pervenire liceat ne diabolus omnis humani generis inimicus laetetur ex mea morte. |
123 (62r) |
oil |
Absolutio |
Abs |
Dominus Iesus Christus qui dixit discipulis suis quaecumque ligaveritis super terram erunt ligata in caelis et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelis de quorum numero quamvis me indignum et peccatorem ministrum tamen esse voluit intercedente Dei Genitrice Maria et beato Michaele archangelo et beato Petro apostolo cui data est potestas ligandi et solvendi et omnibus sanctis ipse vos absolvat ab omnibus peccatis vestris quaecumque aut cogitatione aut locutione aut operatione aut negligentia egistis atque a vinculis peccatorum vestrorum absolutos perducere dignetur ad regnum caelorum. |
125 (63r) |
oil/3 |
|
Alloc |
Modo facite sicut consuetudo est apud omnes Christianos quia bonam consuetudinem frequentare debetis non dimittere. Noster Dominus dicit in Evangelio Ubi duo vel tres congregaverint se propter suum servitium aut propter suam laudem seu propter aliquam iustitiam ut ille sit eorum in medio. Inde debemus credere et veraciter possumus scire suam gratiam hic nobiscum esse. Mementote prius cum vestra sancta oratione domini papae illius qui est caput sanctae et universalis Ecclesiae et qui sedem sancti Petri possidet et simul omnium episcoporum atque omnium consecratorum hominum ut Deus omnipotens ita illorum corda dignetur Spiritu Sancto illuminare ut possint et sanctam Ecclesiam defendere spiritualibus armis ab omnibus inimicis invisibilibus et ad aeterna gaudia perducere. Deinde mementote domini nostri regis et cum eo omnium laicorum qui cum saeculari gladio sanctam Ecclesiam defendere debent a paganis et ab omnibus invisibilibus inimicis ut Deus omnipotens det illis victoriam contra omnes hostes. Deinde orate pro diversis necessitatibus quae sanctae Christianitati incumbunt de qualicumque peccato hoc fit ut Dominus noster per vestram sanctam orationem hoc peccatum dignetur ab ea repellere ut cum pace et tranquillitate illum laudare et illi servire liceat. Ad ultimum orate pro animabus quaecumque recta fide ex hoc saeculo demigraverunt. Primum unusquisque pro sui carissimi amici anima quia hic nemo est qui non habeat amicum de hoc saeculo missum si in aliqua poena sint ut Deus omnipotens per vestram orationem inde eas dignetur liberare ac caelesti regno collocare ibique aeternis consolari gaudiis. Amen. |
126 (63v) |
oil/4 |
Postea dicat episcopus ad populum |
Alloc |
Fratres commune donum consecratur communis oratio prosequatur. |
127 (64r) |
oil |
Incipiente illo cum clero |
Off |
Protege Domine plebem tuam |
127 (64r) |
oil |
|
OffV |
Te sancta Dei Crux |
127 (64r) |
oil/2 |
Interim autem populus dicat Kyrie eleison. Tunc c… |
Ex |
Exorcizo te creatura olei per Deum Patrem omnipotentem qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt ut omnis virtus adversarii omnisque exercitus diaboli omnisque incursio et omne phantasma Satanae eradicetur et effugetur a te ut fias omnibus qui ex te ungendi sunt in adoptionem filiorum per Spiritum Sanctum X in nomine Dei PXatris omnipotentis et Iesu X Christi Filii eius Domini nostri. Qui cum eo vivit et regnat in unitate eiusdem. |
127 (64r) |
oil/1 |
Praefatio |
W |
Per omnia saecula. Dominus vobiscum. Sursum corda. Gratias agamus Domino Deo nostro. |
128 (64v) |
oil/2 |
|
VD |
Aeterne Deus. Qui in principio inter cetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna iussisti inter quae huius pinguissimi liquoris ministrae olivae nascerentur quarum fructus sacro chrismati deserviret. Nam et David spiritu prophetico gratiae tuae sacramenta. |
128 (64v) |
oil |
X Benedictio in commixtione balsami et olei |
Ben |
Oremus Dominum nostrum omnipotentem qui incomprehensibilem Unigeniti Filii sibique coaeterni divinitatem mirabili dispositione verae humanitati inseparabiliter coniunxit et gratia cooperante Sancti Spiritus oleo exsultationis prae participibus suis linivit ut homo fraude diaboli perditus gemina et singulari constans materia perenni redderetur de qua exciderat hereditati quatenus hos ex diversis creaturarum speciebus liquores creatos Trinitatis perfectione benedicat et benedicendo sanctificet concedatque ut simul unum fiant et quaecumque exterius perunctus fuerit ita interius liniatur quo omnibus sordibus corporalis materiae carens se participem caelestis regni faciat. |
129 (65r) |
oil/3 |
Hic fiat commixtio balsami et olei ita dicendo |
F |
Haec commixtio liquorum fiat omnibus perunctis propitiatio et custodia salutaris in saecula saeculorum amen. |
129 (65r) |
oil/2 |
Sequitur oratio |
Or |
Dominator Domine Deus rex unctus auctor unguenti speciosus forma speciosior unctione sacrato ipse tuus ipse omnium consecrator qui unguentum de potestate sanctificas potestatem consecras de unguento de unguento fecisti chrisma de chrismate nomen quod est super omne nomen ut in nomine isto sit regalis unctio Christianis. In tuo ergo nomine fiat haec creatura iam chrisma et habeatur ut chrisma forma crucis signum frontis sacri titulus bellatoris. In hoc chrismate mulceatur auditus purificetur visus odoratus suavescat saporetur gustus tactus in Trinitate sit solidus ut talibus stipendiis Domini milites decorati atque ambrosio rore madidi imperanti serviant non suadenti et signati hoc chrismate sancto signiferi esse mereantur caelestes. |
129 (65r) |
oil/1 |
His ita finitis convertat se episcopus vel cui il… |
Rub |
|
130 (65v) |
oil/3 |
|
Or |
praenoscens vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit. Et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso similitudinem muneris futuri columba demonstrans per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus haec olei unctio vultus nostros iucundos efficit ac serenos. Inde etiam Moysi famulo tuo mandasti ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem huius unguenti constitueret sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor cum Filius tuus Iesus Christus Dominus noster lavari se a Ioanne undis Iordanicis exegisset ut Spiritu Sancto in columbae similitudine desuper misso Unigenitum tuum in quo tibi optime complacuisti testimonio subsequentis vocis ostender[es] et hoc illud esse manifestissime comprobares quod cum oleo laetitiae prae consortibus suis ungendum David voce prophetica cecinisset. Te igitur deprecamur Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per eundem Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum ut huius creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione digneris et Sancti Spiritus ei admiscere virtutem cooperante potentia Christi tui a cuius nomine sanctum chrisma nomen accepit. Unde unxisti sacerdotes reges et prophetas et martyres ut spiritalis lavacri baptismo renovandis creaturam chrismatis sacramentum perfectae salutis vitaeque confirmes. Ut sanctificatione unctionis infusa et corruptione primae nativitatis absorpta sanctum uniuscuiusque templum acceptabilis vitae innocens [o]dor[e] redolescat ut secundum constitutionis tuae sacramentum regio et sacerdotali prophetico honore perfusi vestimento incorrupti muneris induantur [et] sit his qui renati fuerint ex aqua et Spiritu Sancto chrisma salutis eosque aeternae vitae participes et caelestis gloriae faciat esse consortes. Per eundem. |
130 (65v) |
oil/5 |
Finita benedictione dominus episcopus salutet nud… |
Alloc |
Dicit libellus Romani ordinis de consecratione chrismatis Continuo duo acolythi involutas ampullas cum sindone munda de albo serico facta teneant in brachio sinistro ita ut videri possint a medio. Ampulla antequam veniat ante episcopum ad altare media pars eius est cooperta et media nuda. Ampulla cum chrismate significat corpus Domini nostri sumptum ex Virgine. Quod antequam transiret ad altare Crucis aliquo tempore erat coopertum et aliquo nudum. Primaevo tempore erat coopertum quando fugit in AEgyptum quasi non esset rex regum et quando portatus est ad templum quasi non esset omnipotens et quando subditus erat parentibus quasi non esset auctor parentum. In his et his similibus coopertum latebat. Nudum erat postquam coepit miracula facere simulque praedicare et se Deum demonstrare ut inquit Ego et Pater [unum] sumus. In his et aliis nudum erat. Ampulla vero postquam benedicta fuerit et ab altari redit a pontifice et ministris altaris visibilis et nuda salutatur significat quia Christus postquam ad altare Crucis transit praesentiam suam corporalem eis praebuit quos testes suae resurrectionis esse voluit. Quod ceteris invisibilis et cooperta ad salutandum defertur significat [quia Christus] rediens in caelum invisibilis hominibus est factus ut ipse testatur Exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. Nos vero quamvis eius praesentiam corporalem non videamus tamen venerando cottidie eam salutam[us]. |
132 (66v) |
oil/6 |
Incipit exorcismus olei quo unguntur catechumeni.… |
Alloc |
Exorcismus igitur Graece Latine coniuratio sive sermo increpationis est adversus diabolum ut discedat et concluditur sic Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus est. Ideo illo ungentur oleo catechumeni quibus maculae adhaeserunt corpori aut menti postquam ad scrutinium accedunt ut recedant et deinceps munimentum habeant per hanc unctionem ne possit ad eos diabolus repedare ut haec verba orationis monstrent dicendo ut si quae illis adversantium spirituum inhaeserunt maculae ad tactum sanctificati olei omnes abscedant. |
134 (67v) |
oil/3 |
|
Ex |
Exorcizo te creatura olei in nomine Dei PatXris omnipotentis et in nomine Iesu Christi FiliXi eius et SpiriXtus Sancti ut in hac invocatione trinae potestatis atque unius virtute deitatis omnis nequissima virtus adversarii omnis inveterata malitia diaboli omnis violenta occursio omne confusum et caecum phantasma eradicetur et effugetur et discedat a creatura huius olei ad utilitatem hominum constituta. Ut fiat haec unctio divinis sacramentis purificata in adoptionem carnis et spiritus qui ex eo ungi debent in remissionem omnium peccatorum ut efficiantur eorum corpora ad omnem gratiam spiritualem accipiendam sanctificata. Per eundem. |
135 (68r) |
oil/4 |
|
Or |
Deus incrementorum et profectuum spiritualium remunerator qui virtute Sancti Spiritus tui imbecillarum mentium rudimenta confirmas te oramus Domine ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis ut si quae illis adversantium spirituum inhaeserunt maculae ad tactum sanctificati olei huius abscedant. Nullus spiritalibus nequitiis locus nulla refugis virtutibus sit facilitas nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur sed venientibus ad fidem servis tuis et Sancti Spiritus tui operatione mundandis sit unctionis huius praeparatio utilis ad salutem quam etiam caelesti regeneratione vel nativitate in sacramento sunt baptismatis adepturi. Per eum qui venturus. |
136 (68v) |
oil |
Tunc dominus episcopus et qui iuxta eum sunt salu… |
H |
Laeta mente sacro fonte aufugantur crimina uncta fronte sacrosancta influant ch[a]rismata. |
136 (68v) |
oil |
|
H |
Corde natus ex Parentis alvum implens Virginis praesta lucem claude mortem chrismatis consortio. |
136 (68v) |
oil |
|
H |
Sit haec dies festa nobis saeculorum saeculis sit sacrata laude digna nec senescat tempore. |
136 (68v) |
oil |
Tunc dominus pontifex lavet manus et diaconi vada… |
Comm |
Dominus Iesus |
137 (69r) |
oil/1 |
cum psalmo et Gloria. Fractis oblatis communicent… |
Ant |
Calicem salutaris accipiam. |
137 (69r) |
oil/1 |
|
Ps |
Credidi propter. |
138 (69v) |
oil/2 |
|
Ant |
Cum his qui oderunt pacem. |
138 (69v) |
oil/2 |
|
Ps |
Ad Dominum cum tribularer. |
138 (69v) |
oil/3 |
|
Ant |
Ab hominibus iniquis. |
138 (69v) |
oil/3 |
|
Ps |
Eripe me Domine. |
138 (69v) |
oil/4 |
|
Ant |
Custodi me a laqueo. |
138 (69v) |
oil/4 |
|
Ps |
Domine clamavi ad te. |
138 (69v) |
oil/5 |
|
Ant |
Considerabam ad dexteram. |
138 (69v) |
oil/5 |
|
Ps |
Voce mea ad Dominum. |
138 (69v) |
oil/6 |
Lectio non dicatur nec versus sed tantum antiphona |
Ant |
Cenantibus autem. |
138 (69v) |
oil/6 |
|
Ps |
Magnificat. |
138 (69v) |
oil/2 |
Et ita perficiatur missa ordine suo. Et tunc diac… |
Rub |
|
138 (69v) |