LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday |
Benedictio cineris in capite Quadragesimae |
Ex |
Exorcizo te cinis in nomine Dei Patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi Filii eius et Spiritus Sancti qui te per ignem in favillam converti praecepit ut sicut iussione Dei per sanctum famulum eius Moysen cinis vitulae in populo aspersus omnem congregationem Israel sanctificavit ita et tu exorcizatus sis in nomine sanctae Trinitatis in terra et cilicio aspersus in eis qui scrutinia sunt habituri super stantes vel transituros diabolus non lateat sed manifestetur et expellatur ut puri et sinceri inveniantur. Te autem petimus et rogamus Pater omnipotens aeterne Deus ut sicut Ninivitarum populus ad praedicationem Ionae prophetae misericordiam tuam Domine exorantes suorum veniam meruerunt consequi peccatorum ita et hi qui ad tuam gratiam percipiendam venire desiderant amputatis maculis carnalibus per sacri baptismatis regenerationem suorum finem constituant vitiorum. Per. |
67 (34r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/blessing of ashes/1 |
Oratio |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus parce metuentibus propitiare supplicantibus et mittere dignare sanctum angelum tuum de caelis qui benedicat et sanctificet cineres istos ut sint remedium salutare omnibus nomen tuum sanctum humiliter implorantibus ac semetipsos pro conscientia delictorum suorum accusantibus ante conspectum divinae clementiae tuae facinora sua deplorantibus vel serenissimam pietatem tuam suppliciter obnixeque flagitantibus. Praesta quaesumus per invocationem sanctissimi nominis tui ut quicumque eos super se asperserint pro redemptione peccatorum corporis sanitatem et animae tutelam percipiant. Per. |
68 (34v) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/blessing of ashes/2 |
Oratio |
Or |
Deus qui non mortem sed paenitentiam desideras peccatorum fragilitatem humanae condicionis benignissime respice et hos cineres quos causa proferendae humilitatis atque promerendae veniae capitibus nostris imponi decernimus benedicere pro tua pietate dignare ut qui nos cinerem esse et ob pravitatis nostrae meritum in pulverem reversuros cognoscimus peccatorum omnium veniam et praemia paenitentibus repromissa misericorditer mereamur. Per. |
68 (34v) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/1 |
Post iniciatur antiphona |
Ant |
Exaudi nos Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos Domine. |
69 (35r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/1 |
|
Ps |
Salvum me fac Deus quoniam. |
69 (35r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/3 |
Deinde diaconus Flectamus genua. Oratio |
Or |
Concede nobis Domine praesidia militiae Christianae sanctis inchoare ieiuniis ut contra spiritales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis. Per. |
69 (35r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/2 |
Tunc incipiatur a cantore antiphona ista |
Ant |
Immutemur habitu in cinere et cilicio ieiunemus et ploremus ante Dominum quia multum misericors est dimittere peccata nostra Deus noster. |
69 (35r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/2 |
|
Ps |
Deus misereatur nostri. |
69 (35r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/1 |
Repetendo antiphonam cum singulis versiculis psal… |
F |
Memento quia cinis et pulvis es et in cinerem et in pulverem reverteris. |
69 (35r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/3 |
His expletis praesul [et] omnis clerus eat in med… |
Ant |
Iuxta vestibulum et altare plorabant sacerdotes et levitae ministri Domini ‹et› dicentes. Parce Domine parce populo tuo et ne dissipes ora canentium ad te Domine. |
69 (35r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/blessing of ashes/4 |
Postea haec sequatur oratio Oremus et diaconus Fl… |
Or |
Deus qui humili actione flecteris et satisfactione placaris aurem tuae pietatis inclina precibus nostris et capitibus nostris servorumque tuorum cinerum attactis effunde propitius gratiam tuae benedictionis ut eos et spiritu compunctionis repleas ut quod iuste postulaverint efficaciter tribuas et concessa perpetua stabilitate manere intacta decernas. Per. |
70 (35v) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/5 |
Tunc vocandi sunt omnes paenitentes qui eiiciendi… |
Or |
Exaudi Domine quaesumus preces nostras et confitentium tibi parce peccatis ut quos conscientiae reatus accusat indulgentia tuae miserationis absolvat. Per. |
70 (35v) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/6 |
|
Or |
Praeveniat his famulis tuis quaesumus Domine misericordia tua et omnes iniquitates eorum celeri indulgentia deleantur. Per Dominum. |
70 (35v) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/7 |
Alia |
Or |
Adesto Domine supplicationibus nostris nec sit ab his famulis tuis clementiae tuae longinqua miseratio sana vulnera eorumque remitte peccata ut nullis a te iniquitatibus separati tibi Domino semper valeant adhaerere. Per. |
71 (36r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/4 |
His dictis surgant paenitentes a terra praecedant… |
R |
In sudore vultus tui. |
71 (36r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/3 |
|
Ps |
Maledicta terra in opere tuo. |
71 (36r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/5 |
Cum autem eiecti fuerint stet dominus episcopus i… |
R |
Tribularer si nescirem. |
71 (36r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/4 |
|
RV |
Et Petrum lacrimantem. |
71 (36r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/2 |
Capitulum |
W |
Si iniquitates observaberis. |
71 (36r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/8 |
Oratio |
Or |
Domine Deus noster qui offensione nostra non vinceris et satisfactione placaris respice ad hos famulos tuos qui se tibi peccasse graviter confitentur. Tuum absolutionem criminum dare et peccantibus veniam praestare qui dixisti paenitentiam te malle peccatorum quam mortem concede ergo Domine ut tibi excubias paenitentiae celebrent et correctis actibus suis concedi sibi a te sempiterna gaudia gratulentur. Per. |
71 (36r) |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/1 |
Deinde dicatur responsum ad processionem |
R |
Paradisi porta. |
72 |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday |
|
RV |
Ecce nunc tempus. |
72 |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/blessing of ashes/9 |
Sequitur oratio |
Or |
Domine ne in ira tua nos quaesumus arguas neque in furore tuo corripias sed austeritati verberis iunge misericordiam tuam lenitatis ut non contritionem poena sed eruditionem nobis conserat disciplina. Per. |
72 |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/2 |
In redeundo |
R |
Emendemus in melius. |
72 |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday |
Et sic missa agatur ordine suo Misereris omnium D… |
Rub |
|
72 |