major blessing of water/1 |
In vigilia Epiphaniae benedicatur aqua ut mos est… |
Lit |
Dicamus omnes Domine miserere. |
42 (21v) |
major blessing of water/2 |
|
Lit |
Ex toto corde et tota mente oramus te. Domine. |
42 (21v) |
major blessing of water/3 |
|
Lit |
Pro perpetua pace et benigna constitutione obsecramus te. |
42 (21v) |
major blessing of water/4 |
|
Lit |
Pro sancta Ecclesia catholica quae est in toto orbe diffusa rogamus te. |
42 (21v) |
major blessing of water/5 |
|
Lit |
Pro pastore nostro illo et ‹et› omni clerico eius deprecamur te. |
42 (21v) |
major blessing of water/6 |
|
Lit |
Pro rege nostro et omni exercitu eius oramus te. |
42 (21v) |
major blessing of water/7 |
|
Lit |
Pro his qui infirmantur et diversis languoribus detinentur imploramus te. |
42 (21v) |
major blessing of water/8 |
|
Lit |
Pro aeris temperie et fecunditate terrae exoramus te. |
42 (21v) |
major blessing of water/9 |
|
Lit |
Pro remissione peccatorum et emendatione morum adoramus te. |
42 (21v) |
major blessing of water/10 |
|
Lit |
Exaudi nos Deus in omni oratione nostra quia pius es. Dicamus omnes. |
42 (21v) |
major blessing of water/1 |
Lectio epistolae beati Pauli ad Corinthios. |
Lc |
Fratres. Nolo enim vos ignorare quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali consequente eos petra. Petra autem erat Christus. |
42 (21v) |
major blessing of water |
|
R |
Viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes alleluia alleluia. |
42 (21v) |
major blessing of water |
|
RV |
Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae vidit et commota est terra. Multitudo. |
42 (21v) |
major blessing of water/1 |
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. |
Ev |
Factum est cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum. Et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est [dicens] Hic est Filius meus dilectus in te complacuit mihi. Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putaretur Filius Ioseph. Qui fuit Heli. Qui fuit Melchi. Qui fuit Mathiae. Qui fuit Mathat. Qui fuit Iannae. Qui fuit Amos. Qui fuit Levi. Qui fuit Ioseph. Qui fuit Naum. Qui fuit Hesli. Qui fuit Matathiae. Qui fuit Iuda. Qui fuit Zorobabel. Qui fuit Melchi. Qui fuit Helmodan. Qui fuit Eleazar. Qui fuit Nachor. Qui fuit Phalech. Qui fuit Cainam. Qui fuit Noe. Qui fuit Enoc. Qui fuit Caina. Qui fuit Adam. Qui fuit Maath. Qui fuit Ioseph. Qui fuit Levi. Qui fuit Ioseph. Qui fuit Melea. Qui fuit Nathan. Qui fuit Obed. Qui fuit Naason. Qui fuit Esrom. Qui fuit Iacob. Qui fuit Tare. Qui fuit Ragau. Qui fuit Sale. Qui fuit Sem. Qui fuit Matusale. Qui fuit Malalehel. Qui fuit Seth. Qui fuit Nagge. Qui fuit Resa. Qui fuit Neri. Qui fuit Chosan. Qui fuit Iesu. Qui fuit Maat. Qui fuit Iuda. Qui fuit Eliachim. Qui fuit Mathatha. Qui fuit Iesse. Qui fuit Salomon. Qui fuit Aram. Qui fuit Semei. Qui fuit Iohanna. Qui fuit Salathiel. Qui fuit Addi. Qui fuit Er. Qui fuit Iorim. Qui fuit Simeon. Qui fuit Iona. Qui fuit Mennan. Qui fuit Daud. Qui fuit Booze. Qui fuit Aminadab. Qui fuit Phares. Qui fuit Isaac. Qui fuit Iudae. Qui fuit Abrahae. Qui fuit Seruch. Qui fuit Heber. Qui fuit Arfaxat. Qui fuit Lamech. Qui fuit Iareth. Qui fuit Enos. Qui fuit Dei. Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Iordane. |
43 (22r) |
major blessing of water/1 |
|
Or |
Iesus Deus noster sapientia et virtus Patris character et splendor substantiae eius per quem operatur Pater in Spiritu perficiens ea qui venisti ad Iordanem et baptizatus es a proprio servo purgatione non indigens sed nobis lavacrum regenerationis constituens reple corda nostra gratia consubstantialis et orandi Spiritus tui et exure vitia omnia et instabili nos in orthodoxa fide ut corde perfecto et animo pervigili tibi gratias referamus simul et Spiritu Sancto nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. |
44 (22v) |
major blessing of water/1 |
|
VD |
Per omnia. Sursum corda. Gratias agamus Domino Deo nostro. Vere dignum et iustum est aequum et salutare usque omnipotens aeterne Deus. |
44 (22v) |
major blessing of water/2 |
|
VD |
Trinitas supersubstantialis divinissima et benignissima quae Christianorum gressus inspicis Dei Sapientia dirige nos in mysticorum eloquiorum tuorum ignotissimum et splendidissimum et summum verticem ubi simplicia et archana theologiae sunt cooperta sacramenta. Te enim Deum immensa voce glorificantes supernorum elementorum creaturam agnoscimus quomodo oblitanum opus tuum formidet te Domine quoniam quidem convenit omni creaturae laudem tibi deferre huius rei gratia ad secunda elementorum transimus elementa quae et ipsa scabelli pedum honore meruerunt. Videntes enim terrae creaturam immobilem permanere intellegimus tuam quae tenet naturam inconspicabilitatem. Similiter et maris argumentum qualiter laudet te iugiter qui fecisti illud quod quidem turgens fluctibus aridam impugnat totius orbis festinans dissolvere fines et arena pulsatu domatur et terminum tuum expavescens in semetipsum attrahit fluctibus. Sed nec fontium vires infirmatae sunt ad referendam gloriam imperio tuo Domine fluminum autem fortium profunda reumata quae retineri non poterant ut in arca Domini ferentem hic illicque cursus naturam subito negaverunt et inviam substantiam perviam demonstrasti tibi soli Domino universitatis laudes dirigimus. Pro quo sancte Domine ineffabilis et immutabilis qui sedes thronum gloriae et tueris abyssos qui in sapientia fecisti caelum et astrorum adornasti chorum immortalis et investigabilis invocamus te qui incapabilis et intellectuabilis fuisti et permanes Christus enim unicus Filius tuus et Deus noster mundo apparuit et mundum ornans illustravit et inimicum mundi deiecit et peccatum mundi suscepit. Sanctificavit aquarum fontes et illuminavit hominum animas. Hodie salutis nostrae capitulum fit hodie deitatis Agnus baptizatur in aqua et baptizatus baptizantem sanctificavit. Hodie mare laetatur per aquam Iordanis sanctificationis gratiam suscipiens hodie gratia Sanctissimi Spiritus sanctificans aquas in remissione peccatorum apparuit hodie caelum terrae congaudet et omnis terra laetatur. Hodie sol oritur mundo sine occasu et mundus luce resplendet hodie luna coruscis radiis cum mundo coruscat hodie lucidae stellae nitore orbem terrae pulchrificant hodie nubes pluvia iustitiae caelitus humanitatem irrorant hodie congregationes aquarum tergunt dorsa ‹hominum› vestigiis Domini hodie increatus a propria creatura sponte manuum impositionem suscepisti hodie propheta ad conditorem procedit sed timore astat videns Dei condescensionem hodie Dominus a baptismo urguetur ut exaltet in excelsum humanitatem qui caelos inclinat et facit maria sicut Agnus praecursori astat. Hodie prophetalis manus verticem igneum tangit ut nos post eum lavacro regenerationis inducat hodie Iordanica fluenta hominibus efficiuntur sanitates hodie odoriferis unguentis omnis creatura potitur. Hodie aquis Iordanicis culpae diluuntur hodie paradisus hominibus aperitur et iusti cohabitant nobis. Hodie sale aquae maris in dulces convertuntur apparitione Domini hodie veteri lamento eruti sumus et tamquam novus Israel salvati sumus hodie veteribus pannis peccati exuti novis tunicis incorruptionis induti sumus hodie tenebrosa nocte liberati sumus et lucida die iustitiae potati sumus hodie ab idolorum errore liberati sumus et via salutis nobis patefacta est Domini apparitione hodie a morte liberi et peccato impiissimorum idolorum fugamus insaniam. Hodie splendidissima omnis creatura ostensa est hodie superiora inferioribus uniuntur et inferiora cum superis festivitatem concelebrant. Hodie spiritalis et magni luminis orthodoxorum sollemnitas laetatur hodie baptizato Iesu totus mundus illuminatur. Hodie regnum caelorum caelitus consecuti sumus regni enim Domini non erit finis et praecedente festivitate hodierna festivitas maius demonstrat miraculorum augmentum. In praecedente quippe festivitate terra gaudebat in praesepio quae suscepit Dominum suum hominem factum in praesenti vero festivitate totus mundus illuminatur. Illis namque magis iterantibus ostendebat te in oriente aspiciens stella hic testatur desursum Pater qui genuit Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacuit. Unde et nos peccatores consonanter clamemus. Magnus es Domine et mirabilia tua opera et nullus sermo sufficit ad laudem miraculorum tuorum. Tuo enim consilio perducis universa tuo imperio contines creaturam et tua providentia gubernas mundum. Tu enim ex quattuor elementis creaturam compaginans quattuor temporibus circulum anni coronasti te formidant omnes intellegibiles virtutes. Te laudat sol te glorificat luna te deprecantur astra tibi oboedit lux te metuunt abyssi tibi serviunt fontes tu extendisti caelum sicut pellem tu firmasti terram super aquas tu circumvallasti mare arena tuo spiramine aerem effudisti angelicae virtutes tibi ministrant angelorum chori te adorant sex alarum Seraphim circumvallantes et stantes te laudant multorum oculorum Cherubim inaccessibili gloria tua cooperantur. Te enim Deus exsistens incircumscriptus sine initio et ineffabilis beneplacitus Patris venisti ad terram formam servi accipiens et in similitudinem hominum factus. Non enim dedignatus es propter viscera misericordiae tuae Domine videri a diabolo tyrannidem pati genus propter humanum sed venisti et salvasti nos. Fatemur gratiam praedicamur misericordiam non occultamus beneficium virginalem sanctificasti uterum partu tuo. Tu enim cum hominibus conversatus Iordanica fluenta sanctificasti caelitus mittens Spiritum Sanctum tuum et capita delitescentium ibidem contrivisti draconum. Ipse ergo amator hominum rex adesto et nunc per adventum Sancti Spiritus sanctifica aquam et da ei gratiam redemptionis et benedictionis. Fac eam incorruptionis donum peccatorum absolutionem languentium medelam daemonibus horribilem contrariis virtutibus inaccessibilem angelica fortitudine plenam ut omnes haurientes et sumentes habeant eam ad emendationem animarum et corporum ad medelam passionum ad sanctificationem domorum ad utilitatem omnem idoneam. Tu enim Domine per aquam et Spiritum renovasti ‹in› veterem naturam a peccato et per aquam operuisti sub nube peccatum et per mare liberasti filios Israel de servitute Pharaonis et per Moysen genus Hebraeorum. Tu enim interrupisti in eremo petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt et sitientem populum tuum satiasti et noxias aquas sub Elisaeo sale curasti. |
44 (22v) |
major blessing of water/3 |
Hic mittat sal in aquam. |
VD |
Ipse et nunc tu Domine sanctifica hanc aquam Spiritu Sancto tuo et da omnibus tam accipientibus quam tangentibus vel utentibus sanctificationem benedictionem purgationem libertatem sanitatem ut per elementa et per homines et per angelos per visibilia et invisibilia glorificetur nomen tuum Patris et Filii et Spiritus Sancti nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. |
50 (25v) |
major blessing of water |
Tunc diaconus vertens se ad circumstantes dicat |
W |
Pax Domini sit semper vobiscum. |
50 (25v) |
major blessing of water/2 |
Sequitur oratio |
Or |
Inclinate capita vestra Deo. |
50 (25v) |
major blessing of water/1 |
De eodem benedictio salis |
Ex |
Exorcizo te creatura salis in nomine Dei Patris omnipotentis et in caritate Domini nostri Iesu Christi et in virtute Spiritus Sancti exorcizo te per Deum vivum et per Deum verum qui te ad tutelam humani generis procreavit et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari praecepit. Proinde rogamus te Domine Deus noster ut haec creatura salis in nomine Trinitatis efficiatur salutare sacramentum ad effugandum inimicum quam tu Domine sanctificando sanctifices benedicendo benedicas ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus eorum in nomine Domini nostri Iesu Christi. Qui venturus est. |
51 (26r) |
major blessing of water/2 |
Lectio libri Regum. |
Lc |
Dixerunt viri civitatis ad Elisaeum. Ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu ipse prospicis sed aquae amarissimae sunt et terra sterilis. At ille ait. Afferte mihi vas novum et mittam in illud sal. Qui cum attulissent egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait. Haec dicit Dominus Deus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas. Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisaei quod locutus est. |
51 (26r) |
major blessing of water/2 |
Secundum Ioannem |
Ev |
Vidit Ioannes Iesum venientem ad se et ait Ecce Agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi. Hic est de quo dixi Post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur in Israel. Propterea veni ego in aqua baptizans et testimonium perhibuit Ioannes dicens Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum. Sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. |
51 (26r) |
major blessing of water/2 |
Exorcismus ad aquam |
Ex |
Exorcizo te creatura aquae per Deum vivum per Deum sanctum per Deum totius saeculi creatorem ut mundam te exhibeas contra omnem morbum atque insidias inimici et ubicumque aspersa fueris sit propitio Deo defensa domus ipsa sicut defensae fuerunt domus Hebraeorum per signum sanguinis Christi sic defendantur Domine domus famulorum tuorum et famularum in ipsius nomine te exorcizo qui verbo suo fontes emanare praecepit in ipsius nomine exorcizo qui filios Israel per medium mare eduxit in ipsius nomine te exorcizo qui super te suis pedibus ambulavit in ipsius nomine te exorcizo quem Ioannes in te baptizavit ut omnis spiritus erroris et omnis phantasiae daemonum per hanc aquam aspersionis effugentur et separentur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. Qui venturus. |
52 (26v) |
major blessing of water/3 |
Alia |
Ex |
Praesta Domine tuum salutare remedium super hanc creaturam salis et aquae ut ubicumque intercesserit ad animae et corporis proficiat sanitatem. Per. |
53 (27r) |
major blessing of water/4 |
|
Ex |
Exorcizo te creatura salis per Deum vivum per Deum qui te per Elisaeum prophetam in aquam mitti iussit qui divina voce ore suo locutus est ad discipulos suos dicens vos estis sal terrae qui per apostolum Paulum dixit cor vestrum sale conditum est ideoque efficiare sal exorcizatum ad expugnandum inimicum et omnem incursum daemonis per virtutem et nomen Domini nostri Iesu Christi. Qui venturus. |
53 (27r) |
major blessing of water/4 |
Praefatio |
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare. Nos tibi semper et ubique gratias agere Domine Deus caeli et terrae cuius virtuti subdita sunt universa cuius verbo procreata sunt omnia supermittendo supermitte Spiritum tuum Sanctum super hanc creaturam aquae ut fiat aqua sanctificata in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ipsa te cognovit altissima salus et respector perpetuus ad quem humilis oramus et petimus ut exaudias et miserearis precibus nostris ut ubicumque haec aqua benedicta te iubente aspersa fuerit habeat sibi domus gaudium spem honorem perpetuum ut omnes malivoli invidi expellantur et separentur. Iterato te alloquor aqua quae lucis similitudinem habes tu sub caelo tu super caelum tu sub terra tu super terram super te invoco nomen sanctum atque mirabile Dei qui te sua potentia suspendit super caelos congregavit in terra miscuit mari qui archanis et limpidis velocibus ventis pluere praecepit et ad usus hominum lavacrum carnis dedit et sitientibus potum subministravit super quam etiam Spiritus Domini non solum ferebatur sed etiam fertur. Adiuro te per Spiritum Dei vivi adiuro te per vocem tonitrui coruscationis tremendi caelestis regis. Adiuro te per lignum mysterii de quo aqua percussa statim dulcis facta est. Adiuro te per eum qui cuncta creavit. Necnon temnas vocem humilitatis meae sed expellas omnem umbram omnem Satanan et omnes machinationes diabolici spiritus immundorum sive Pythonarum sive errantium sive invocatione[s] quae magicae artis sive praecantatorum argumenta sive draconum et omnium volucrum et viperarum quia imperat tibi Dominus noster Iesus Christus Filius Dei vivi ut mox cum aspersa fueris in nomine Dei omnipotentis Sabaoth sive in domo sive in vineis sive in pecoribus sive in seminatis campis sive in qualicumque creatura sive in potu data fueris homini valetudine detento aut maligni infestatione percusso mox expellas et excludas omnem malignum ut possit homo velocius salvus fieri per virtutem et nomen Domini nostri Iesu Christi qui neque dici neque scribi neque computari potest cui nomen Deus est qui per angelum tuum Domine fontem Hagar ostendisti et ex eo Ismaelem potasti qui pueri tui Abrahae in Mesopotamia preces exaudisti et omnia desideria cordis eius implesti qui famulum tuum Moysen in deserto petram percutere et ex ea aquam producere et populum potare iussisti qui aquam amaram immisso ligno dulcorasti ita benedicere digneris hanc aquam aspersionis vel potationis ut ubicumque aspersa fuerit in tuo nomine omnes iaculationes saevas inimici expellat. Illud etiam rogamus ut sicut ad domum Raguelis angelum Raphaelem mittere dignatus es et Asmodeum daemonem colligavit simile beneficium domui huic praestes ut mox cum aspersa fuerit numquam illic vel in eadem domo consistentibus habeat aliquam potestatem sed confusus et districtus discedat. Per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam. |
53 (27r) |
major blessing of water |
|
F |
Sanctus. Sanctus. Sanctus. |
56 (28v) |
major blessing of water/5 |
Require |
Ex |
Exorcizo te creatura aquae. |
56 (28v) |
major blessing of water/3 |
|
Or |
Deus qui ad salutem humani. |
56 (28v) |
major blessing of water/4 |
|
Or |
Inclina Domine aurem tuam et exaudi nos qui ambulasti et sanctificasti eas benedic omnibus nobis qui inclinamus cervices et significamus servitutis habitum et dignum fac residuum vitae nostrae tempus ut hic sumptus aquarum fiat nobis in sanitatem animae et corporis. Per. |
56 (28v) |
major blessing of water |
Finita oratio[ne] incipiatur antiphona |
Ant |
Fontes aquarum sanctificati sunt Christo apparente. |
56 (28v) |
major blessing of water |
Et dum dixerint Haurite aquas hauriant aquam cum… |
Rub |
|
56 (28v) |