Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
Qu/H6/S/incense/incense/2 | Item quocumque tempore benedictio incensi sacrifi… | Or | Deus omnipotens Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob immitte in hanc creaturam incensi vim odoris tui et virtutem ut sit servis tuis vel ancillis tuis munimentum tutelaque defensionis nec intret hostis in viscera eorum aditumque et sedem habere non possit. Per te Christe. | 160 (81v) |
Qu/H6/S/incense/incense/3 | Alia | Or | Deus qui Moysi famulo tuo per Spiritum Sanctum revelare dignatus es quae ad cultum sanctuarii necessaria decr[e]visti ex quibus thymiama boni odoris ad opus Ecclesiae tuae ob causam religionis iugiter permanere iussisti ut mystica nobis significatione spiritualium virtutum flagrans ostenderet odorem suavitatis. Tu ergo quaesumus omnipotens Deus immensae maiestatis dextera hanc creaturam benedicere ex diversarum rerum commixtione infectam dignare ut virtute sancti nominis tui omnes immundorum spirituum phantasmaticos incursus effugare omnesque morbos reddita sanitate expellere ubicumque fumus aromatum eius efflaverit mirabiliter possit atque in odore flagrantissimo tibi perpetua redoleat suavitate. Per. | 160 (81v) |
Qu/H6/S/incense/incense/4 | Or | Domine Deus omnipotens cui astat exercitus angelorum dignare respicere et benedicere hanc creaturam incensi ut omnis languorum daemonumque insidiae odorem ipsius sentientes fugiant et separent a plasmate tuo quod Filii tui pretioso sanguine redemisti ut numquam laedantur a morsu serpentis antiqui. Per. | 161 (82r) | |
Qu/H6/S/incense/paschal candle | VD | Exsultet iam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris. Gaudeat se tantis tellus irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem. Laetetur et mater Ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet. Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram sancti huius luminis claritatem una mecum quaeso omnipotentis Dei misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui gratiam infundendo cerei huius laudem implere praecipiat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus. | 162 (82v) | |
incense/1 | Praefatio | W | Per omnia saecula saeculorum. Amen. Dominus vobiscum. Sursum corda. Gratias agamus Domino Deo nostro. | 162 (82v) |
incense/2 | VD | et iustum est. Invisibile[m] Deum Patrem omnipotentem Filiumque eius Unigenitum Dominum nostrum Iesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare. Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille Agnus occiditur eiusque sanguine postes consecrantur. Haec nox est in qua primum patres nostros filios Israel Domine eduxisti de Aegypto quos postea Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociatque sanctitati. Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset. O mira circa nos tuae pietatis dignatio. O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres Filium tradidisti. O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit. Haec nox est de qua scriptum est Et nox ut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis. Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia. In huius igitur noctis gratia suscipe sancte Pater incensi huius sacrificium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit Ecclesia. Sed iam colum‹i›nae huius praeconia novimus quam in honorem Dei rutilans ignis accendit. Qui licet sit divisus in partes mutuati luminis detrimenta non novit. Alitur liquentibus cer‹e›is quas in substantia pretiosae lampadis huius apis mater eduxit. O vere beata nox quae exspoliavit AEgyptios ditavit Hebraeos. Nox in qua terrenis caelestia iunguntur. Oramus ergo te Domine ut cereus iste in honorem nominis tui consecratus ad noctis huius caliginem destruendam indeficiens perseveret. In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur. Flammas eius lucifer matutinus inveniat. Ille inquam lucifer qui nescit occasum. Ille qui regressus ab in/84r/feris humano generi serenus illuxit. Precamur ergo te Domine ut nos famulos tuos omnem ‹s›c‹e›lerum et devotissimum populum una cum papa nostro illo et antistite nostro Chartvirgo et gloriosissimo rege nostro illo temporum quiete concessa in his paschalibus festis conservare digneris. Per eundem. | 162 (82v) |