Qu/H6/S/Holy Saturday/fire |
Ordo in vigilia Sabbati. In nocte sabbati tempora… |
Rub |
|
155 (79r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/1 |
Sabbati die. Ornetur ecclesia omnibus ornamentis… |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus in nomine tuo et Filii tui Domini nostri Iesu Christi et Spiritus Sancti benedicimus hunc ignem cum cera [et] omnibus eius alimoniis sanctificamus et signo Crucis Christi Filii tui vivi altissimi sign‹…›amus ut intus vel foris accensus quod [nocet] non incendat sed ad omnia hominum necessaria calescat sive illuminet et quae ex hoc igne fuerint conflata vel calefacta sint benedicta et omni humanae saluti utilia ut non cum Dathan et Abyron ignem tibi offerentibus alienum incendamur sed cum Aaron pontifice et filiis eius Eleazaro et Ithamaro hostias tibi pacificas Spiritus Sancti igne assatas immolare valeamus et semper eiusdem Spiritus Sancti igne vitia nostra ure cordaque luce scientiae tuae illumina et animas nostras calore fidei clarifica. Per. |
156 (79v) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/2 |
Alia |
Or |
Omnipotens Deus mundi conditor luminis siderumque fabricator per cuius ineffabilem potentiam omnis claritas sumpsit exordium te in tuis operibus invocamus aperi quaesumus labia nostra ad confitendum nomini tuo et ad laudem gloriae tuae ut digne celebrare mereamur sacrum officium tuum quia hac sacratissima noctis vigilia de donis tuis cereum tuae suppliciter offerimus maiestati. Veniat ergo Domine super hoc incensum larga tuae benedictionis infusio et hunc nocturnum splendorem invisibilis regnator intende ut non solum sacrificium quod in hac nocte litatum est archana tui luminis admixtione refulgeat sed in quocumque loco ex eo deportatum fuerit expulsa diabolicae fraudis nequitia virtus tuae maiestatis assistat. Per. |
157 (80r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/3 |
Alia |
Or |
Deus qui Filium tuum angularem scilicet lapidem caritatis ignem fidelibus contulisti productum e silice nostris profuturum usibus novum ignem sanctifica et concede nobis ita per haec festa paschalia caelestibus desideriis inflammari ut ad perpetua festa purgatis mentibus pertingere valeamus. Per. |
158 (80v) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/4 |
|
Or |
Domine Deus noster Pater omnipotens exaudi nos lumen indeficiens tu sancte conditor omnium luminum benedic quaesumus hoc lumen quod a te sanctificatum atque benedictum est qui illuminas omnem mundum ut ab eo lumine incendamur et illuminemur scilicet igne caritatis animae qui Moysen illuminasti et hoc lumen tribue cordibus nostris et sensibus nostris ut ad vitam aeternam pervenire mereamur. Per. |
158 (80v) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire |
Redeuntes vero in ecclesiam incipiat cantor hos v… |
H |
Inventor rutili |
159 (81r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/incense |
Finitis versibus veniat archidiaconus ante altare… |
Or |
Veniat omnipotens Deus super hunc incensum larga tuae pietatis infusio et hunc nocturnum splendorem invisibilis regnator intende ut non solum sacrificium quod in hac nocte litatum est archana luminis tui admixtione refulgeat sed quocumque loco ex huius aliquid sanctificationis fuerit mysterio deportatum expulsa diabolicae fraudis nequitia virtus tuae maiestatis assistat. Per. |
160 (81v) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/introductory oration |
Hoc expleto per universas domos monasticarum exst… |
Or |
Deus qui divitias |
165 (84r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
Finitis autem lectionibus sanctissimi diei sabbat… |
H |
Rex sanctorum angelorum |
176 (89v) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
Finitis versibus dicat pontifex Dominus vobiscum.… |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus adesto magnae pietatis tuae mysteriis adesto sacramentis et ad recreandos novos populos quos tibi fons baptismatis parturit Spiritum adoptionis emitte ut quod humilitatis nostrae gerendum est mysterio tuo impleatur effectu. Per Dominum. |
177 (90r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
Praefatio |
F |
Dominus vobiscum. Sursum corda. Gratias agamus. |
177 (90r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
|
VD |
Verum et iustum est aequum et salutare. Nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni tu tamen gratiae tuae dona non deserens etiam ad nostras preces aures tuae pietatis inclinas. Deus cuius Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur ut iam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet Deus qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutibus respice Domine in faciem Ecclesiae tuae et multiplica in ea regenerationes tuas qui gratiae tuae affluentis impetu laetificas civitatem tuam fontemque baptismatis aperi toto orbe terrarum gentibus innovandis ut tuae maiestatis imperio sumant Unigeniti tui gratiam de Spiritu Sancto. |
177 (90r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
Ita aquam tangat manu in modum crucis ita dicendo |
F |
Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renata creaturam progenies caelestis emergat. Et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in unam pariat gratia mater infantiam. Procul ergo hinc iubente te Domine omnis immundus spiritus abscedat procul tota nequitia diaboli[cae] fraudis absistat. Nihil hic loci habeat contrariae virtutis admixtio non insidiando circumvolet non latendo subripiat non inficiendo corrumpat. |
178 (90v) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
Hic manu tangat aquam ut supra. |
F |
Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni impugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu. Sit fons vivus aqua regenerans unda purificans ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis Spiritu Sancto perfectae purgationis indulgentiam consequantur. Unde benedico te creatura aquae per Deum vivum per Deum verum per Deum sanctum qui te in principio verbo separavit ab arida cuius Spiritus super te ferebatur qui te de paradiso manare fecit |
179 (91r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
hic aquam in quattuor partes divide ita |
F |
Qui te in deserto amaram suavitate [i]ndita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit. Benedico te et per Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum qui te in Cana Galilaeae signo admirabili suae potentiae convertit in vinum. Qui pedibus super te ambulavit et a Ioanne in Iordane in te baptizatus est. Qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis iussit ut credentes baptizarentur in te dicens Ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. |
179 (91r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
Hic mutet vocem quasi lectionem legens |
F |
Haec nobis praecepta servantibus tu Deus omnipotens clemens tu benignus aspira tu has simplices aquas tuo ore benedicito ut praeter naturalem emundationem quam lavandis possint adhibere corporibus sint etiam purificandis mentibus efficaces. Per. |
180 (91v) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
Hic pone ardentem cereum in aqua et inclina te su… |
F |
Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus tui. |
180 (91v) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
Post haec insuffla tribus vicibus in hunc modum Ψ |
F |
Totamque huius aquae substantiam regenerandi fecundet effectu. |
180 (91v) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
Hic sume cereum extra aquam |
F |
Hic omnium peccatorum maculae deleantur hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis vetustatis squaloribus emundetur ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in verae innocentiae novam infantiam renascatur. Per Dominum. |
180 (91v) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
Post haec accipe chrisma et funde illud in modum… |
F |
Fecundetur et sanctificetur fons iste per commixtionem huius chrismatis renascentibus in vitam aeternam. |
181 (92r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
|
F |
Infusione olei salutaris Domini nostri Iesu Christi fiat hic fons aquae salientis ex eo renascentibus in vitam aeternam. |
181 (92r) |