Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
heretic/pagan/heretic/1 | [Reconciliatio rebaptizati ab haereticis] | Or | Omnipotens sempiterne Deus Pater misericordiarum et Deus totius consolationis qui per Unigenitum tuum Dominum nostrum Iesum Christum ita regenerationis humanum consecrasti mysterium ut nec in eis qui fraude diabolicae malignitatis a baptismi unitate descendunt ulla possit renatione renascendi quia cum geminatur a sacrilegis non virtus inclytae consecrationis excluditur sed iniuria fidei sacramentis manentibus irrogatur. Ideo cum ad veram matrem Ecclesiam catholicam tui muneris aspiratione resipiscentes redeunt non quod amiserunt baptismum recipiunt sed quod in se permanenti‹s› fecerunt contumelia veraces paenitentiae satisfactione reparantur. Hinc tuam misericordiam Pater sancte supplices exoramus ut hunc famulum tuum ad sancta tua quae dereliquerat atria vertentem in mensae benignitate suscipias et piissima propitiatione salvifices ut qui ruinae suae lapsum anathematizando nunc Arium iugi lamentatione castigat dignos paenitentiae fructus te miserante perficiat. Et qui tuo respectu satisfactionis sumpsit initium tuo munere de perditionis se iam sentiat longanimitate regressum longius enim a te collatae fidei negatione quam operum pravitate descenditur. Unde quaesumus ut secundum multitudinem miserationum tuarum immanissima supplicii tui remittatur impietas et aberrantem longius ab itinere salutis aeternae tua dignetur revocare maiestas. Nos autem sicut in exsequendis mandatis tuis vel mysteriis probamur indigni ita de tua sumus miseratione certissimi et ob hoc non audemus revertenti atque pulsanti reconciliationis ianuam claudere cui ad revertendum cordis oculos confidimus revelare et licet actionis paenitentia metas temporum praefiguramus tamen quia non solum diem mortis sed et aequalitatem pectoris ignoramus sic eum ad spem reconciliationis admittimus ut affectum iugis paenitudinis non omittat sed perenni tempore continua lamentatione redivivus et sacramentorum caelestium communione mereatur esse perpetuus. Per. | 193 (98r) |
heretic/pagan/heretic/2 | Oratio | Or | Deus qui hominem ad imaginem tuam conditum in id reparas quod creasti respice propitius super hunc famulum tuum ut quicquid ignorantiae ipsius haeretica pravitas irrepsit indulgentia tuae pietatis ignosce ut quod in eo diaboli fraude commissum est et nequitia Arianae perfidiae nocuit non ei reputetur ad culpam sed membrum Ecclesiae catholicae remissionis tuae clementia reformetur ut altaribus sacris praecepta veritatis tuae communione reddatur. Per. | 195 (99r) |
heretic/pagan/heretic/3 | Or | Deus qui humani generis conditor [es] et redemptor Deus qui facturam similitudinis et imaginis tuae secundum divitias bonitatis in id reparas quod creasti respice propitius super hunc famulum tuum et quicquid ignorantiae ipsius hostilitatis necessitas influxit indulgentia tuae pietatis ignosce et cui adhuc intelligentia integra non suppetit nihil reputetur ad culpam sed Ecclesiae membrum remissionis tuae benignitate reputetur. Per. | 195 (99r) | |
heretic/pagan/pagan | [Ordo ad catechumenum ex pagano faciendum] Gentil… | F | Accipe signum Crucis tam in fronte quam in corde sume fidem caelestium praeceptorum talis esto moribus ut templum Dei esse iam possis et ingressus Ecclesiam Dei evasisse te laqueos mortis laetus agnosce horresce idola respue simulacra cole Deum Patrem omnipotentem et Iesum Christum Filium eius qui cum Patre et Spiritu Sancto. Per. /100r/ | 196 (99r) |
heretic/pagan/Baptism/4 | Or | Omnipotens sempiterne Deus Pater Domini nostri. | 197 (100r) | |
heretic/pagan/Baptism/5 | Or | Deus qui humani generis ita es conditor. | 197 (100r) | |
heretic/pagan/Baptism/6 | Or | Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi. | 197 (100r) | |
heretic/pagan/Baptism | Ex | Exorcizo te creatura salis in nomine Patris usque ad perceptionem salis ut supra. | 197 (100r) | |
heretic/pagan/Baptism/7 | Or | Benedic Domine Deus omnipotens hanc. | 197 (100r) | |
heretic/pagan/pagan/8 | Or | Te deprecor Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ut huic famulo tuo qui in huius saeculi nocte vagatur incertus ac dubius viam veritatis et agnitionis tuae iubeas demonstrare quatenus referatis oculis cordis sui te unum Deum Patrem in Filio et Filium in Patre cum Spiritu Sancto recognoscat hic imponatur sal in os eius atque huius confessionis fructum hic et in futuro saeculo percipere mereatur. Per. | 197 (100r) | |
heretic/pagan/pagan/9 | Inde vero postquam gustaverit medicinam salis et… | Or | Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui es et qui eras et permanes usque in finem cuius origo nescitur nec finis comprehendi potest te Domine supplices invocamus super hunc famulum tuum quem liberasti de errore gentilium et de conversatione turpissima dignare eum Domine exaudire qui tibi cervices suas humiliat et pervenit ad lavacri fontem ut renatus ex aqua et Spiritu Sancto et spoliatus veterem hominem induatur novum qui secundum Deum creatus est accipiatque vestem incorruptam et immaculatam tibique Deo nostro servire mereatur. Per. | 197 (100r) |
heretic/pagan/Baptism/10 | Sequitur oratio: .... Sicque ut ordo dat usque ad… | Or | Deus patrum nostrorum. | 198 (100v) |