Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
Qu/H6/f5/Chrism Mass/1 | Ordo in die Cenae Domini | Rub | 100 | |
Qu/H6/f5/Chrism Mass | Feria quinta Maioris Hebdomadae in Cena scilicet… | Alloc | De oleo quo unguntur infirmi auctoritatem habemus apostolicam dicente beato Iacobo apostolo I[n]firmatur quis in nobis inducat presbyteros Ecclesiae et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini et si in peccatis sit dimittuntur ei. Unde patet ab ipsis apostolis hunc morem sanctae Ecclesiae esse traditum ut energumini vel alii quilibet aegroti ungantur oleo pontificali benedictione consecrato. Consecratur enim in ipso officio consecrationis corporis et sanguinis Domini non enim habet proprium officium id est non in capite verba salutationis hoc est Dominus vobiscum nec Oremus nec in fine concluditur ut ceterae orationes Per Dominum nostrum Iesum Christum sed tantum In nomine Domini nostri Iesu Christi. In eo vero loco ubi solemus uvas benedicere consecretur oleum pro infirmis concluditurque conclusione Per quem haec omnia semper Domine bona creas. Unde intelligimus embolismum esse supradicti officii. De eodem oleo sic continetur in sacramentario Antequam dicatur Per quem haec omnia Domine semper bona creas leventur de ampullis quas offerunt populi et benedicat tam domnus papa quam omnes presbyteri. Mos est Romanae ecclesiae ut in corporis et sanguinis Domini confectione assint presbyteri et simul cum pontifice verbis et manibus conficiant. Oportet ut simili modo simul cum pontifice oleum presbyteri conficiant. | 100 |
Qu/H6/f5/Chrism Mass/2 | Exorcismus olei pro infirmis et populo | Rub | 103 (52r) | |
Qu/H6/f5/Chrism Mass | Antequam dicatur Per quem haec omnia Domine bona… | Ex | Exorcizo te immundissime spiritus omnisque incursio Satanae et omne phantasma in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ut recedas ab hoc oleo ut possit effici unctio spiritalis ad corroborandum templum Dei ut in eo possit Spiritus Sanctus habitare per nomen Dei Patris omnipotentis et per nomen dilectissimi Filii eius Domini nostri Iesu Christi. Qui venturus est. | 103 (52r) |
Qu/H6/f5/Chrism Mass | Or | Emitte Domine Spiritum tuum Sanctum Paraclitum de caelis in hanc pinguedinem olivae quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem mentis et corporis ut tua sancta benedictione sit omni unguentum tangenti tutamentum mentis et corporis ad evacuandos omnes dolores omnesque infirmitates omnemque aegritudinem mentis et corporis. Unde unxisti sacerdotes reges prophetas et martyres. Chrisma tuum Domine perfectum nobis a te benedictum sit permanens in visceribus nostris. In nomine Domini nostri. | 103 (52r) |