synod/council |
Ordo qualiter in ecclesia ab episcopis synodus ag… |
H |
Veni creator Spiritus mentes tuorum visita. |
1 (1r) |
synod/council |
Post haec unus ex episcopis senioribus surgens ha… |
Or |
Adsumus Domine Sancte Spiritus adsumus quidem peccati immanitate detenti sed in nomine tuo specialiter aggregati. Veni ad nos et esto nobiscum et dignare illabi cordibus nostris. Doce nos quid agamus quo gradiamur et ostende quid efficere debeamus ut te auxiliante tibi in omnibus placere valeamus. Esto salus et suggestor et effector iudiciorum nostrorum qui solus cum Patre et eius Filio nomen possides gloriosum. Non nos patiaris perturbatores esse iustitiae qui summam diligis aequitatem ut in sinistrum nos non ignorantia trahat non favor inflectet non acceptio muneris vel personae corrumpat sed iunge nos tibi efficaciter solius gratiae tuae dono ut simus in te unum et in nullo deviemus a vero. Qualiter in nomine tuo collecti sic in cunctis teneamus cum moderatione pietatis iustitiam ut et hic a te in nullo dissentiat sententia nostra et in futuro pro bene gestis consequamur praemia sempiterna. Amen. |
2 (1v) |
synod/council/1 |
Post lecto evangelio dicat episcopus Orate. Pro u… |
Ps |
Ad te Domine levavi. |
4 (2v) |
synod/council/2 |
|
Ps |
Deus misereatur nostri. |
4 (2v) |
synod/council/3 |
|
Ps |
Ecce quam bonum. |
4 (2v) |
synod/council/1 |
Et preces |
W |
Adiuva nos Deus salutaris noster. |
4 (2v) |
synod/council/2 |
|
W |
Domine ne memineris iniquitatum nostrarum. |
4 (2v) |
synod/council/3 |
|
W |
Deus tu conversus vivificabis nos. |
4 (2v) |
synod/council/4 |
|
W |
Ostende nobis Domine misericordiam tuam. |
4 (2v) |
synod/council/5 |
|
W |
Memento congregationis tuae. |
4 (2v) |
synod/council/6 |
|
W |
Ne tradas bestiis animas confidentes tibi. |
4 (2v) |
synod/council/7 |
|
W |
Ne intres in iudicium cum servis tuis Domine. |
4 (2v) |
synod/council/8 |
|
W |
Exsurge Domine adiuva nos. |
4 (2v) |
synod/council/9 |
|
W |
Adiutorium nostrum in nomine Domini. Qui fecit. |
4 (2v) |
synod/council/1 |
Oratio |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut rationabilia semper meditantes quae tibi placita sunt et dictis exsequamur et factis. Per. |
4 (2v) |
synod/council/4 |
Pro omnibus episcopis et cuncto clero |
Ps |
Miserere mei Deus. |
4 (2v) |
synod/council/5 |
|
Ps |
Deus in adiutorium meum. |
4 (2v) |
synod/council/6 |
|
Ps |
Inclina Domine. |
4 (2v) |
synod/council/10 |
Et preces |
W |
Sacerdotes tui induantur iustitiam. |
4 (2v) |
synod/council/11 |
|
W |
Salvos fac servos tuos Domine. |
4 (2v) |
synod/council/12 |
|
W |
Convertere Domine usquequo. |
5 (3r) |
synod/council/13 |
|
W |
Mitte eis auxilium de sancto. |
5 (3r) |
synod/council/14 |
|
W |
Domine exaudi. |
5 (3r) |
synod/council/2 |
Oratio |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia magna solus praetende super famulos tuos et super cunctas congregationes illis commissas Spiritum gratiae salutaris et ut in veritate tibi complaceant perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. Per. |
5 (3r) |
synod/council/7 |
Pro rege et populo Christiano |
Ps |
Domine in virtute. |
5 (3r) |
synod/council/8 |
|
Ps |
Ad te levavi oculos meos. |
5 (3r) |
synod/council/9 |
|
Ps |
Ni(si quia Dominus). |
5 (3r) |
synod/council/15 |
Et preces |
W |
Domine salvum fac regem. |
5 (3r) |
synod/council/16 |
|
W |
Salvum fac servum tuum. |
5 (3r) |
synod/council/17 |
|
W |
Salvum fac populum tuum Domine. |
5 (3r) |
synod/council/18 |
|
W |
Nihil proficiet inimicus in eo. |
5 (3r) |
synod/council/19 |
|
W |
Fiat pax in virtute tua. |
5 (3r) |
synod/council/20 |
|
W |
Domine exaudi. |
5 (3r) |
synod/council/3 |
Oratio |
Or |
Conserva quaesumus Domine longaeva prosperitate populo tuo rectorem quem dedisti et famulis tuis tuae caritatis Spiritum infunde et populum Christianum potentiae tuae dextera ab omni adversitate custodi. Per. |
5 (3r) |
synod/council/10 |
Pro pace et victoria populi Christiani |
Ps |
Domine refugium factus. |
5 (3r) |
synod/council/11 |
|
Ps |
Qui habitat in adiutorio. |
5 (3r) |
synod/council/21 |
|
W |
Adiuva nos Deus salutaris noster. |
5 (3r) |
synod/council/22 |
|
W |
Exsurge Domine. |
5 (3r) |
synod/council/23 |
|
W |
Fiat pax in virtute. |
5 (3r) |
synod/council/24 |
|
W |
Adiutorium nostrum. |
5 (3r) |
synod/council/25 |
|
W |
Domine ne memineris. |
5 (3r) |
synod/council/26 |
|
W |
Domine exaudi. |
5 (3r) |
synod/council/4 |
Oratio |
Or |
Hostium nostrorum quaesumus Domine elide superbiam et dexterae tuae virtute prosterne eorum contumaciam. Per. |
5 (3r) |
synod/council/1 |
Deinde omnes in suis locis resideant et diaconus… |
F |
Cum constet omnibus. |
5 (3r) |
synod/council/2 |
Qua expleta legitur ex Carthaginensi concilio De… |
F |
Credimus in Deum Patrem omnipotentem visibilium et invisibilium factorem et in unum Iesum Christum Filium eius. Natum de Patre Unigenitum hoc est de substantia Patris Deum de Deo lumen de lumine Deum verum de Deo vero natum non factum unius substantiae cum Patre quod Graeci dicunt homousion per quem omnia facta sunt in caelo et in terra. Quia propter homines et nostram salutem descendit incarnatus est homo factus per Virginem Mariam. Passus est et resurrexit tertia die. Ascendit in caelum venturus est iudicare vivos et mortuos et in Spiritum Sanctum. Eos autem qui dicunt erat quando non erat et quia ex nullis exsistentibus factus est vel alia substantia dicentes mirabilem Filium Dei hos anathematizat Ecclesia catholica et apostolica disciplina. |
6 (3v) |
synod/council/3 |
His itaque primo die synodali iudicio deliberatis… |
F |
Humiliate vos ad benedictionem. Qui dispersos Israel congregat ipse vos hic et ubique custodiat. R. Amen. Et non solum vos custodiat sed et ovium suarum idoneos custodes efficiat. R. Amen. Ut cum summo Christo pastore de gregum suorum pastione gaudeatis in caelo. [R.] Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. [R.] Amen. |
7 (4r) |
synod/council/27 |
Tunc archidiaconus dicat |
W |
In nomine Domini nostri Iesu Christi eamus cum pace. |
8 (4v) |
synod/council/5 |
Secunda vero die iterum ecclesiam ingressi. Tunc… |
Or |
Nostrorum tibi Domine curvantes genua cordium quaesumus ut bonum quod nobis a te requiritur exsequamur scilicet ut prompta tecum sollicitudine gradientes discretionis assiduae subtile iudicium faciamus ac misericordiam diligentes clarescamus studiis tibi placitae actionis. Per. |
8 (4v) |
synod/council/6 |
Tunc ab omnibus respondeatur Amen. Dicat archidia… |
Or |
Mentibus nostris quaesumus Domine Spiritum Sanctum benignus infunde quatenus in nomine tuo collecti sic in cunctis teneamus cum moderatione pietatis iustitiam ut hic a te in nullo dissentiat voluntas nostra sed semper rationabilia meditantes quae tibi placita sunt et dictis exsequamur et factis. Per. |
8 (4v) |
synod/council/7 |
Oratio |
Or |
Deus qui nos iustitiam loqui et quae recta sunt praecipis iudicare tribue nobis ut nec iniquitas in ore nec pravitas in mente inveniatur ut puro cordi purior sermo consentiat ostendatur in opere iustitia nec appareat dolus in lingua sed ex corde veritas proferatur. Per. |
9 (5r) |
synod/council/1 |
Deinde legatur evangelium secundum Lucam |
Ev |
In illo tempore. Designavit Dominus et alios septuaginta duos discipulos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Et dicebat illis Messis quidem multa operarii pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite. Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite ergo portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis primum dicite Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illum pax vestra. Sin autem ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua. |
9 (5r) |
synod/council/12 |
Finito evangelio statim dicat metropolitanus Orat… |
Ps |
Domine ne in furore primum. |
10 (5v) |
synod/council/13 |
|
Ps |
Beati quorum. |
10 (5v) |
synod/council/14 |
|
Ps |
Beatus qui intellegit. |
10 (5v) |
synod/council/28 |
Et preces |
W |
Exclamaverunt ad Dominum cum tribularentur. |
10 (5v) |
synod/council/29 |
|
W |
Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. |
10 (5v) |
synod/council/30 |
|
W |
Mitte eis Domine. |
10 (5v) |
synod/council/8 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus salus aeterna credentium exaudi nos pro infirmis famulis et famulabus tuis pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium ut reddita sibi sanitate gratiarum tibi in ecclesia tua referant actiones. Per. |
10 (5v) |
synod/council/15 |
Pro omnibus nobis bona facientibus |
Ps |
Ad te Domine levavi. |
10 (5v) |
synod/council/16 |
|
Ps |
Ad te levavi oculos meos. |
10 (5v) |
synod/council/31 |
Et preces |
W |
Oculi omnium in te sperantium. |
10 (5v) |
synod/council/32 |
|
W |
Dispersit dedit pauperibus. |
10 (5v) |
synod/council/33 |
|
W |
Mitte eis Domine auxilium. |
10 (5v) |
synod/council/9 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus salus aeterna credentium exaudi nos pro infirmis famulis et famulabus tuis pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium ut reddita sibi sanitate gratiarum tibi in ecclesia tua referant actiones. Per. |
10 (5v) |
synod/council/17 |
Pro omnibus nobis bona facientibus |
Ps |
Ad te Domine levavi. |
10 (5v) |
synod/council/18 |
|
Ps |
Ad te levavi oculos meos. |
10 (5v) |
synod/council/34 |
Et preces |
W |
Oculi omnium in te sperantium. |
10 (5v) |
synod/council/35 |
|
W |
Dispersit dedit pauperibus. |
10 (5v) |
synod/council/36 |
|
W |
Mitte eis Domine auxilium. |
10 (5v) |
synod/council/10 |
|
Or |
Omnipotens et misericors Deus placatus fideles tuos intende qui recolentes divina mandata opem indigentibus subministrant ut sicut eorum devotio nobis est necessaria ita sit tibi semper accepta. Per. |
10 (5v) |
synod/council/19 |
Pro fidelibus defunctis. Psalmi |
Ps |
Te decet hymnus. |
11 (6r) |
synod/council/20 |
|
Ps |
De profundis. |
11 (6r) |
synod/council/21 |
|
Ps |
Confitebor. |
11 (6r) |
synod/council/37 |
Et preces |
W |
Ne tradas bestiis animas confitentes. |
11 (6r) |
synod/council/38 |
|
W |
In memoria aeterna. |
11 (6r) |
synod/council/39 |
|
W |
Redimet Deus animas sanctorum. |
11 (6r) |
synod/council/40 |
|
W |
A porta inferi. |
11 (6r) |
synod/council/41 |
|
W |
Requiem aeternam dona. |
11 (6r) |
synod/council/11 |
Oratio |
Or |
Absolve quaesumus Domine animas famulorum famularumque tuarum ab omni vinculo delictorum ut in‹ter› resurrectionis gloria inter sanctos tuos resuscitari mereantur ad vitam aeternam. Per resurgentem a mortuis. |
11 (6r) |
synod/council/4 |
Deinde omnibus residentibus sequitur homelia |
F |
Hesterno die fratres carissimi in synodo nostra quaedam nobis necessaria Deo auctore discussimus ac salubriter pertractavimus hodie vero necessarium diximus vestram admonere Christianitatem ut ante omnia et super omnia Deum diligentes absque initio et sine fine manentem credatis etiam Dei Filium in nullo a Patris Sanctique Spiritus potentia discretum de Virgine natum passum mortuum die tertia resurrexisse et quadragesimo die ad caelos ascendisse. Unde venturus est iudicare vivos et mortuos et omne saeculum per ignem. Quocirca expedit nobis carissimi fratres quatenus in hac praesenti vita taliter vivere studeamus qualiter pro exsecutione bonorum operum ante tribunal illius securi veniamus atque a dextris eius positi desiderabilem vocem illius audire mereamur Venite benedicti Patris mei percipite regnum quod vobis paratum est. |
11 (6r) |
synod/council/42 |
Quibus verbis secunda die peractis perquirantur q… |
W |
Humiliate vos ad benedictionem. |
12 (6v) |
synod/council/1 |
Tunc episcopus unus dicat benedictionem |
Ben |
Dominus rector mentis et linguae corporalis et spiritalis det vobis incrementa gratiae sacerdotalis. R. Amen. Et manu et lingua pauperes Christi recreantes cum ipsis fiatis ovantes. R. Amen. Ut ad dexteram omnipotentis Dei mereamini stare quando saeculum per ignem debet iudicare participium Agni Dei percipiatis. R. Amen. Quod ipse praestare dignetur qui ante constitutionem mundi praedestinatos et ante finem saeculi iustificatos in fine mundi reddet glorificatos per infinita saecula saeculorum. [R.] Amen. |
12 (6v) |
synod/council/43 |
Tunc archidiaconus dicat |
W |
In nomine Domini nostri Iesu Christi eamus cum pace. |
13 (7r) |
synod/council/12 |
Tertia denique die. Omnibus ut supra taxatum est… |
Or |
Ad te Domine interni clamoris vocibus proclamantes unanimiter postulamus ut respectu gratiae tuae solidati praecones virtutis efficiamur intrepidi tuumque valeamus cum omni fiducia loqui verbum. |
13 (7r) |
synod/council/13 |
Tunc archidiaconus dicat Erigite vos et statim me… |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui sacro verbi tui oraculo promisisti ubi duo vel tres in nomine tuo congregati fuerint te medium fore adesto coetui nostro propitius et cor nostrum illumina misericors ut a bono misericordiae tuae nullatenus aberremus sed rectum iustitiae tuae tramitem in omnibus teneamus. Per Dominum. |
13 (7r) |
synod/council/14 |
Oratio |
Or |
Deus qui apostolis tuis indulgentia consulis et amore dominaris da spiritum sapientiae quibus dedisti regimen disciplinae ut de profectu omnium sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum. Per. |
14 (7v) |
synod/council/2 |
Sequitur evangelium secundum Lucam |
Ev |
In illo tempore. Dixit Dominus Iesus ad discipulos suos Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est. Nolite iudicare et non iudicabimini. Nolite condemnare et non condemnabimini. [Dimittite et dimittemini.] Date et dabitur vobis. Mensuram bonam et confertam et coagitatam et superaffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura qua mensi fueritis reme‹n›tietur vobis. Dicebat autem illis et similitudinem Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt? Non est discipulus super magistrum. Perfectus autem omnis erit si sit sicut magister eius. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae est in oculo tuo non consideras? Et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiiciam festucam de oculo tuo ipse autem in oculo tuo trabem non vides? Hypocrita eiice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. |
14 (7v) |
synod/council/44 |
Finito evangelio dicat metropolitanus Orate. Pro… |
W |
Salvos fac servos tuos. |
15 (8r) |
synod/council/45 |
|
W |
Mitte eis Domine auxilium de sancto. |
15 (8r) |
synod/council/46 |
|
W |
Nihil proficiat inimicus. |
15 (8r) |
synod/council/47 |
|
W |
Convertere Domine. |
15 (8r) |
synod/council/15 |
|
Or |
Deus qui caritatis dona per gratiam Sancti Spiritus tuorum cordibus fidelium infundis da fidelibus tuis pro quibus tuam deprecamur clementiam salutem mentis et corporis ut te tota virtute diligant [et] quae tibi sunt placita tota dilectione perficiant. Per. |
15 (8r) |
synod/council/48 |
Pro viventibus quibus debitores sunt. Hos psalmos… |
W |
Deus misereatur nostri. |
15 (8r) |
synod/council/49 |
|
W |
Qui confidunt. |
15 (8r) |
synod/council/50 |
|
W |
Ecce nunc benedicite. |
15 (8r) |
synod/council/16 |
|
Or |
Gratiae tuae quaesumus Domine supplicibus tuis tribue largitatem ut mandata tua te operante sectantes consolationem praesentis vitae percipiant et futurae. Per. |
15 (8r) |
synod/council/22 |
Pro his quos aliquando a debita paenitentia absol… |
Ps |
Domine ne in furore tuo. |
15 (8r) |
synod/council/23 |
|
Ps |
Beati quorum. |
16 (8v) |
synod/council/24 |
|
Ps |
Domine ne in furore (secundum). |
16 (8v) |
synod/council/51 |
Preces |
W |
Ne tradas bestiis. |
16 (8v) |
synod/council/52 |
|
W |
Convertere Domine. |
16 (8v) |
synod/council/53 |
|
W |
Exsurge. |
16 (8v) |
synod/council/17 |
|
Or |
Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetua donatione firmentur. Per. |
16 (8v) |
synod/council/5 |
Quibus expletis resideat unusquisque in suo loco.… |
F |
Credimus unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Patrem eo quod habeat Filium Filium eo quod habeat Patrem. Spiritum Sanctum eo quod sit ex Patre cum Filio. Non sine discretione confusa in una persona Trinitas ut Sabellius dicit neque separata aut diversa in natura divinitas ut Arius blasphemat. |
16 (8v) |
synod/council/6 |
De uno Filio quem Unigenitum dicimus manentem in… |
F |
Non carnem assumpsit Pater neque Spiritus Sanctus sed Filius tantum. Natus ex Patre Filius Dei secundum veritatem naturae ex homine hominis filius ut veritas geniti non adoptione non appellatione sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet ut esset verus Deus et verus homo unus Filius. |
16 (8v) |
synod/council/7 |
Item ex eodem |
F |
Neque sic est natus ex Virgine ut deitatis initium homo nascendo acciperet sed aeternus Deus homo ex Virgine natus est. |
17 (9r) |
synod/council/8 |
De Trinitate perfecta |
F |
In Trinitate nihil creatum aut serviens nihil maius aut minus. Nihil gratia aequale nihil sibi invisibile nihil creaturis visibile nihil moribus aut voluntate diversum nihil officio singulare nec alteri communicabile nihil confessum sed totum perfectum quia totum ex uno et unum. |
17 (9r) |
synod/council/9 |
De homine usion |
F |
Homousion ergo in divinitate Patris Filius homousion Patri et Filio et Spiritus Sanctus. Homo et usios Deo et homini unus Filius manens Deus in homine suo in gloria Patris. Non homo propter Deum vel Christus cum Deo sicut Nestorius blasphemat. Sed homo in Deo et in homine Deus. |
17 (9r) |
synod/council/10 |
[De] damnatione quorundam hereticorum |
F |
Post Concilium Nicaenum aliud in urbe Romana postea congregatum est. Quod catholici episcopi addiderunt de Spiritu Sancto quia postea inolevit hic error ut clamare sacrilego auderent dicere Spiritum Sanctum factum esse per Filium. Unde anathematizamus omnes qui non tota libertate proclamant eum cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae. Anathematizamus quoque eos qui Sabellii sequuntur errore[m] eundem dicentes Patrem esse quem et Filium. Anathematizamus Arium atque Eunomium qui pa‹t›ri impietate licet dissimili sermone et Filium et Spiritum asserunt esse creaturas. Anathematizamus Macedonios qui de Arii stirpe venientes non perfidiam mutaverunt sed nomen. Anathematizamus et Photinum qui Ebionis haeresim instaurat qui Iesum Christum tantum ex Maria confitetur. Anathematizamus eos qui duos Filios asserunt unum ante saecula et alterum post assumptionem carnis ex Virgine. Anathematizamus eos qui propter hominis animam rationalem et intelligibilem in suo corpore non ferunt substantiam nostram id est rationalem et intelligibilem sine peccato animam et suscepisse atque salvasse. Anathematizamus eos qui verum Dei Filium extensione aut collatione et a Patre separatum insubstantivum et finem habiturum esse contendunt. Si quis non dixerit semper Patrem semper Filium semper Spiritum Sanctum anathema sit. Si quis non dixerit Filium natum de Patre de substantia divina ipsius anathema sit. Si quis non dixerit Verbum Domini Filium Dei Deum et omnia posse et Patri aequalem anathema sit. Si quis non dixerit quod in carne constitutus Filius Dei cum esset in terra in caelis cum Patre erat anathema sit. Si quis dixerit quod in passione crucis dolorem sustinuit Filius Dei Deus et non caro quam induerat et forma servi quam sibi acceperat sicut ait Scriptura anathema sit. Si quis non dixerit qui[a] in carne quam assumpsit Christus sedet ad dexteram Patris in qua venturus est iudicare vivos et mortuos anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum Sanctum de Patre esse vere ac proprie sicut Filium de divina substantia et Deum verum anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum Sanctum omnia posse omnia nosse et ubique esse sicut Filium et Patrem anathema. Si quis dixerit Spiritum Sanctum factum aut Filium factum anathema. Si quis non dixerit omnia per Filium et Spiritum Sanctum Patrem fecisse id est visibilia et invisibilia anathema. Si quis non dixerit Patris et Filii et Spiritus Sancti unam divinitatem potentiam unam gloriam dominationem unum regnum atque unam voluntatem ac veritatem anathema. Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii et Spiritus Sancti aequales semper videntes omnia et continentes visibilia et invisibilia omnia iudicantes omnia vivificantes omnia facientes omnia salvantes anathema. Si quis non dixerit adorandum Spiritum Sanctum omni creaturae sicut Filium et Spiritum Sanctum anathema sit. Si quis de Patre et Filio bene senserit de Spiritu autem Sancto non recte habuerit haereticus erit. |
18 (9v) |
synod/council/11 |
Tunc surgentes iterum per ordinem resideant in se… |
F |
Estote filii pacifici estote humiles estote prudentes ac simplices estote misericordes et pauperum recreatores. Estote Deum et proximum diligentes eiusque mandata iugiter custodientes quatenus delictis sceleribus expiati a vitiis omnibus post huius vitae decursum ad aeternae felicitatis beatitudinem pervenire valeatis. |
21 (11r) |
synod/council/18 |
His taliter praelibatis cetera quae in synodo sun… |
Or |
Nulla est Domine humanae conscientiae virtus quae inoffense possit tuae voluntatis iudicia expedire. Et ideo quia imperfectum nostrum viderunt oculi tui perfectionem deputa quaesumus quae perfecto aequitatis fine a te concludi praesumimus. Te itaque in nostris principiis occursorem poscimus. Te quoque in hoc fine iudiciorum nostrorum excessibus adesse precamur scilicet ut ignorantiae parcas ut errori indulgeas ut perfectis votis perfectam operis efficaciam largiaris et quia conscientia remordente tabescimus ne aut ignorantia nos traxerit in errorem aut praeceps forsitan voluntas impulerit iustitiam declinare ob hoc te poscimus te rogamus ut si quid offensionis in hac synodi celebritate attraximus condonare ac remissibile facere digneris ut in eo quod solvituri sumus aggregatam synodum a cunctis primum absolvamur nostrorum nexibus delictorum qualiter et transgressores veniae confitentes tibi subsequatur remuneratio sempiterna. |
21 (11r) |
synod/council/54 |
Omnibus adhuc in terra prostratis respondeant omn… |
W |
Humiliate vos ad benedictionem. |
22 (11v) |
synod/council/2 |
Benedictio |
Ben |
Christus Dei Filius qui est initium et finis complementum vobis tribuat caritatis. [R.] Amen. Ut qui nos ad expletionem huius fecit pervenire concilii absolutos vos efficiat ab omni contagione delicti. [R.] Amen. Ut ab omni reatu liberiores effecti absoluti etiam per donum Spiritus Sancti felici reditu vestrarum sedium cubilia reperatis illaesi. [R.] Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. [R.] Amen. |
23 (12r) |
synod/council/55 |
|
W |
In nomine Domini nostri Iesu Christi ite cum pace. |
23 (12r) |