title page |
In nomine Domini hic sacramentorum de circulo ann… |
Rub |
|
53 |
Mass ordinary/Kyriale/1 |
Qualiter missa Romana celebratur. Hoc est inprimi… |
F |
Kyrie eleison. |
53 |
Mass ordinary/Kyriale/2 |
Item dicitur: ... si episcopus fuerit, tantummodo… |
F |
Gloria in excelsis Deo |
53 |
Mass ordinary/oration conclusion |
Quando vero letania agitur neque Gloria in excels… |
Rub |
|
53 |
Canon of the Mass |
<Qua completa dicit sacerdos excelsa voce:> |
F |
Per omnia saecula ... Dominus vobiscum ... Sursum corda |
53 |
Canon of the Mass/Common preface |
|
VD |
Per quem maiestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates caeli caelorumque virtutes ac beata Seraphin socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur supplici confessione dicentes |
54 |
Mass ordinary/Kyriale |
|
F |
Sanctus sanctus sanctus |
54 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass |
|
VD |
Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum dominum nostram supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia inlibata. Inprimis quae tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum beatissimo famulo tuo papa nostro illo. |
54 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/2 |
|
VDDiv |
Memento Domine famulorum famularumque tuarum et omnium circum adstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. |
54 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/3 |
|
VDDiv |
Communicantes et memoriam venerantes. Inprimis gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi <Ioannis Thomae Iacobi> Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Taddei Lini Cleti Clementis Sixti Corneli Cypriani Laurenti Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. |
54 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/4 |
|
VDDiv |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. |
55 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/5 |
|
VDDiv |
Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus benedictam adscriptam ratam rationabilem acceptabilemque facere digneris ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini Dei nostri Iesu Christi. |
55 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/6 |
|
VDDiv |
Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas elevatis oculis in caelum ad te deum patrem suum omnipotentem tibi gratias agens benedixit fregit dedit discipulis suis dicens accipite et manducate ex hoc omnes hoc est enim corpus meum. Simili modo posteaquam cenatum est accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas item tibi gratias agens benedixit dedit discipulis suis dicens accipite et bibite ex eo omnes hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti mysterium fidei qui pro vobis et pro multis effundetur in remissione peccatorum. Haec quotienscumque feceritis in mei memoriam facietis. |
55 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/7 |
|
VDDiv |
Unde et memores sumus Domine nos tui serui sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis necnon et ab inferis resurrectionis sed et in caelis gloriosae ascensionis offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram hostiam sanctam hostiam inmaculatam panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae. |
55 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/8 |
|
VDDiv |
Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium inmaculatam hostiam. |
55 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/9 |
|
VDDiv |
Supplices te rogamus omnipotens Deus iube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae maiestatis tuae ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per Christum Dominum nostrum. |
55 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/11 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus cum Ioanne Stephano Matthia Barnaba Ignatio Alexandro Marcellino Petro Felicitate Perpetua Agathe Lucia Agnen Caecilia Anastasia et cum omnibus sanctis tuis. Intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae quaesumus largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum. |
56 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/12 |
|
VDDiv |
Per quem haec omnia Domine semper bona creas sanctificas vivificas benedicis et praestas nobis. |
56 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/13 |
|
VDDiv |
Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo patri omnipotenti in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum amen. |
56 |
Canon of the Mass/Lord's Prayer/1 |
|
F |
Oremus. Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere. |
56 |
Canon of the Mass/Lord's Prayer/2 |
|
F |
Pater noster qui es in caelis sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tentationem sed libera nos a malo. |
56 |
Mass ordinary/peace |
|
Or |
Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris et intercedente beata et gloriosa semper virgine dei genetrice maria et beatis apostolis tuis petro et Paulo da propitius pacem in diebus nostris ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccato simus liberi semper et ab omni perturbatione securi. Per dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus Sancti per omnia saecula saeculorum amen. |
57 |
Mass ordinary/peace/1 |
|
F |
Pax Domini sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
57 |
Mass ordinary/Kyriale/2 |
|
F |
Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis. |
57 |
pro episcopo/M2/Mass Propers |
Benedictio episcoporum |
Coll |
Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio tuae virtutis impleatur effectu. |
57 |
bishop/1 |
Alia |
Or |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et inclinato super hunc famulum tuum cornu gratiae sacerdotalis benedictionis tuae in eo effunde virtutem. |
57 |
bishop/2 |
Consecratio |
Or |
Deus honorum omnium Deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacratis famulantur ordinibus Deus qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affectu inter cetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens electum aaron mystico amictu vestiri inter sacra iussisti ut intellegentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species optineret et apud nos certiora essent experimenta rerum quam enigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est et pontificalem gloriam non iam nos honor commendat vestium sed splendor animarum quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur optutibus ea potius quae in ipsis erant intellegenda poscebant. Et idcirco huic famulo tuo quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti hanc quaesumus Domine gratiam largiaris ut quidquid illa velamina in fulgore auri in nitore gemmarum in multis modis operis varietate signabant hoc in eius moribus actibusque clarescat. Comple in sacerdote tuo mysterii tui summam et ornamentis totius glorificationis instructum caelestis unguenti flore sanctifica. Hoc Domine copiose in eius caput influat hoc in oris subiecta decurrat hoc in totius corporis extrema descendat ut tui spiritus virtus et interiora eius repleat et exteriora circumtegat. Abundet in eo constantia fidei puritas dilectionis sinceritas pacis. Tribuas ei cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. Sis ei auctoritas sis ei firmitas sis potestas. Multiplices super cum benedictionem et gratiam tuam ut ad exorandam misericordiam tuam tuo munere semper idoneus tua gratia possit esse devotus. |
57 |
pro episcopo/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
58 |
pro episcopo/M2/Mass Propers |
Praefatio |
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus etiam pro famulo tuo illo quem ad episcopatus ordinem promovere dignatus es quaesumus Domine ut placatus accipias et propitius in eo tua dona custodias ut quod divino munere consecutus est divinis effectibus exequatur diesque nostros in tua. |
58 |
pro episcopo/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestibus remediis faciat esse consortes. |
58 |
ordinations/1 |
Orationes ad ordinandum presbyterum |
Pf |
Oremus dilectissimi Deum Patrem omnipotentem ut super hunc famulum suum quem ad presbyterii munus elegit caelestia dona multiplicet. |
59 |
ordinations/1 |
Alia |
Or |
Exaudi nos Domine Deus noster et super hunc famulum tuum benedictionem Sancti Spiritus et gratiae sacerdotalis effunde virtutem ut quem tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandum perpetua muneris tui largitate consequaris. |
59 |
ordinations/2 |
Consecratio |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus honorum auctor et distributor omnium dignitatum per quem proficiunt universa per quem cuncta firmantur amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum unde et sacerdotales gradus atque officia levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt. ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in heremo per septuaginta virorum prudentium mentem Moysi spiritum propagasti quibus ille adiutoribus usus in populo innumeras multitudines facile gubernavit. Sic in Eleazaro et Ithamar paternae plenitudinis abundantiam transfudisti ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramenta ministerium sufficeret sacerdotum. Hac providentia Domine apostolis Filii tui doctores fidei comites addidisti quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae Domine haec adiumenta largire qui quanto magis fragiliores sumus tanto his pluribus indigemus. Da quaesumus Pater in hunc famulum tuum presbyterii dignitatem innova in visceribus eius spiritum sanctitatis acceptum a te Deus secundi meriti munus optineat censuramque morum exemplo suae conversationis insinuet. Sit probus cooperator ordinis nostri eluceat in eum totius forma iustitiae ut bonam rationem dispensationis sibi creditae redditurus aeternae beatitudinis praemia consequatur. |
59 |
ordinations/2 |
Orationes ad ordinandum diaconum |
Pf |
Oremus dilectissimi Deum Patrem omnipotentem ut super hunc famulum suum quem in sacro ordine dignatur adsumere benedictionis suae gratiam clementer effundat eique donum consecrationis indulgeat per quod eum ad premia aeterna perducat. |
60 |
ordinations/3 |
Alia |
Or |
Exaudi Domine preces nostras et super hunc famulum tuum spiritum tuae benedictionis emitte ut caelesti munere ditatus et tuae gratiam possit maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum praebere. |
60 |
ordinations/4 |
Consecratio |
Or |
Adesto quaesumus omnipotens Deus honorum dator ordinum distributor officiorumque dispositor qui in te manens innovas omnia et cuncta disponis per verbum virtutem sapientiamque tuam Iesum Christum Filium tuum dominum nostrum sempiterna providentia praeparas et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas cuius corpus Ecclesiam tuam caelestium gratiarum varietate distinctam suorumque conexam distinctione membrorum per legem mirabilem totius compagis unitam in augmentum templi tui crescere dilatarique largiris sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens electis ab initio Levi filiis qui mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes hereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hunc quoque famulum tuum quaesumus Domine placatus intende quem tuis sacrariis serviturum in officium diaconi suppliciter dedicamus. Et nos quidem tamquam homines divini sensus et summe rationis ignari huius vitam quantum possumus aestimamus. Te autem Domine ea quae nobis sunt ignota non transeunt te occulta non fallunt tu cognitor secretorum tu scrutator es cordium tu eius vitam caelesti poteris examinare iudicio quo semper praevales et ammissa purgare et ea quae sunt agenda concedere. Emitte in eum Domine quaesumus Spiritum Sanctum quo in opus ministerii fideliter exequendi septiformis gratiae munere roboretur. Abundet in eo totius forma virtutis auctoritas modesta pudor constans innocentiae puritas et spiritalis observatio disciplinae. In moribus eius praecepta tua fulgeant ut suae castitatis exemplo imitationem sancta plebs acquirat et bonum conscientiae testimonium proferens in Christo firmus et stabilis perseveret dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereatur. |
60 |
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers |
In nomine Domini VIIIII Kalendas Ianuarias id est… |
Coll |
Deus qui nos redemptionis nostrae annua expectatione laetificas praesta ut Unigenitum tuum quem redemtorem laeti suscepimus venientem quoque iudicem securi videamus. |
61 |
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut qui sicut adoranda Filii tui natalicia praevenimus sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes. |
61 |
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Ad completam |
Postcomm |
Da nobis Domine quaesumus unigeniti Filii tui recensita nativitate respirare cuius caelesti mysterio pascimur et potamur. |
61 |
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers |
VIII Kalendas Ianuarias id est XXV die mensis Dec… |
Coll |
Deus qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere da quaesumus ut cuius lucis mysteria in terra cognovimus eius quoque gaudiis in caelo perfruamur. |
61 |
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accepta tibi sit Domine quaesumus hodiernae festivitatis oblatio ut tua gratia largiente per haec sacrosancta commercia in illius inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia. |
62 |
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Quia per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit ut dum visibiliter deum cognoscimus per hunc invisibilium amore rapiamur et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus. |
62 |
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers |
|
Infracan |
Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit salvatorem sed et memoriam venerantes eiusdem gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum. |
62 |
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Da nobis quaesumus Domine Deus ut qui nativitatem Domini nostri Iesu Christi nos frequentare gaudemus dignis conversationibus ad eius mereamur pertinere consortium. |
62 |
Dec/25/Anastasia/M2/Mass Propers |
De nocte ad sanctam Anastasiam |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Anastasiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. |
62 |
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui nova incarnatione verbi tui luce perfundimur hoc in nostro resplendeat opere quod per fidem fulget in mente. |
62 |
Dec/25/Anastasia/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beatae Anastasiae suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. |
62 |
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers |
Alia super oblata |
Secr |
Munera nostra quaesumus Domine nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant ut sicut homo genitus idem refulsit Deus sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est. |
63 |
Dec/25/Anastasia/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Qui ut de hoste generis humani maior victoria duceretur non solum per viros virtutem martyrii sed de eo etiam per feminas triumphasti. Et ideo cum angelis. |
63 |
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers |
Alia praefatio |
VD |
Quia nostri Salvatoris hodie lux vera processit quae clara nobis omnia et intellectu manifestavit et visu. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus. |
63 |
Dec/25/Anastasia/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. |
63 |
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers |
Item alia ad completa |
Postcomm |
Huius nos Domine sacramenti semper natalis instauret cuius nativitas singularis humanam reppulit vetustatem. |
63 |
Dec/25/Nativitas/M3/Mass Propers |
In Natale Domini ad sanctum Petrum |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut nos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum. |
63 |
Dec/25/Nativitas/M3/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Oblata Domine munera nova Unigeniti tui nativitate sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
63 |
Dec/25/Nativitas/M3/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit ut dum visibiliter deum cognoscimus per hunc in invisibilium amore rapiamur. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus. |
64 |
Dec/25/Nativitas/M3/Mass Propers |
|
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit salvatorem sed et memoriam venerantes eiusdem gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum. |
64 |
Dec/25/Nativitas/M3/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut natus hodie Salvator mundi sicut divinae nobis generationis est auctor ita et immortalitatis sit ipse largitor. |
64 |
Nat/Gen/Gen/Nativitas/M2/Mass Propers/1 |
Aliae orationes de Natale Domini |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet eos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet. |
64 |
Nat/Gen/Gen/Nativitas/M2/Mass Propers/2 |
|
Or |
Respice nos misericors Deus et mentibus clementer humanis nascente Christo summae veritatis lumen ostende. |
64 |
Nat/Gen/Gen/Nativitas/M2/Mass Propers/3 |
Alia oratio |
Or |
Largire quaesumus Domine famulis tuis fidei et securitatis augmentum ut qui nativitate Filii tui Domini nostri gloriantur et adversa mundi te gubernante non sentiant et quae temporaliter celebrare desiderant sine fine percipiant. |
64 |
Nat/Gen/Gen/Nativitas/M2/Mass Propers/4 |
Alia oratio |
Or |
Deus qui per beatae Mariae Virginis partum sine humana concupiscentia procreatum in Filii tui membra venientis paternis fecisti praeiudiciis non teneri praesta quaesumus ut huius creaturae novitate suscepti vetustatis antiquae contagiis exuamur. |
64 |
Nat/Gen/Gen/Nativitas/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Concede nobis omnipotens Deus ut salutare tuum nova caelorum luce mirabili quod ad salutem mundi hodierna festivitate processit nostris semper innovandis cordibus oriatur. |
64 |
Nat/Gen/Gen/Nativitas/M2/Mass Propers/6 |
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui hunc diem per incarnationem verbi tui et partum beatae Mariae Virginis consecrasti da populis tuis in hac celebritate consortium ut qui tua gratia sunt redemti tua sint adoptione securi. |
65 |
Nat/Gen/Gen/Nativitas/M2/Mass Propers/7 |
Alia |
Or |
Deus qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti da nobis quaesumus eius divinitatis esse consortes qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps. |
65 |
Nat/Gen/Gen/Nativitas/M2/Mass Propers/8 |
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui in Filii tui Domini nostri nativitate tribuisti totius relegionis initium perfectionemque constare da nobis quaesumus in eius portione censeri in quo totius salutis humanae summa consistit. |
65 |
Nat/Gen/Gen/Nativitas/M2/Mass Propers/9 |
Alia |
Or |
Da quaesumus Domine populo tuo inviolabilem fidei firmitatem ut qui unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de matre virgine confitentur et a praesentibus liberentur adversis et mansuris gaudiis inserantur. |
65 |
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers |
VII Kalendas Ianuarias id est XXVI die mensis Dec… |
Coll |
Da nobis quaesumus Domine imitari quod colimus ut discamus et inimicos diligere quia eius natalicia celebramus qui novit etiam pro persecutoribus exorare. |
65 |
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe Domine munera pro tuorum commemoratione sanctorum ut quod illos passio gloriosos nos devotio reddat innocuos. |
65 |
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beato Stephano martyre tuo sempiterna protectione confirment. |
65 |
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers/1 |
Aliae orationes |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui primitias martyrum in beati levitae Stephani sanguine dedicasti tribue quaesumus ut pro nobis intercessor existat qui pro suis etiam persecutoribus exoravit. |
66 |
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Deus qui nos Unigeniti tui clementer incarnatione redemisti da nobis patrocinia tuorum continuata sanctorum quibus capere valeamus salutaris mysterii portionem. |
66 |
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers |
VI Kalendas Ianuarias id est XXVII die mensis Dec… |
Coll |
Ecclesiam tuam Domine benignus illustra ut beati Ioannis evangelistae illuminata doctrinis ad dona perveniat sempiterna. |
66 |
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe munera Domine quae in eius tibi sollemnitate deferimus cuius nos scimus patrocinio liberari. |
66 |
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices deprecamur ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. |
66 |
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers/1 |
Ad vesperos ubi supra |
Or |
Beati Ioannis evangelistae quaesumus Domine supplicatione placatus et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede. |
66 |
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers/2 |
Ad fontes |
Or |
Beati evangelistae Ioannis Domine precibus adiuvemur ut quod possibilitas nostra non optinet eius nobis intercessione donetur. |
66 |
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers/3 |
Ad sanctum Andream |
Or |
Sit Domine beatus Ioannes evangelista nostrae fragilitatis adiutor ut pro nobis tibi supplicans copiosius audiatur. |
66 |
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers/4 |
Alia |
Or |
Deus qui per os beati apostoli tui Ioannis Verbi tui nobis arcana reserasti praesta quaesumus ut quod ille nostris auribus excellenter infudit intellegentiae conpetentis eruditione capiamus. |
66 |
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui huius diei venerandam sanctamque laetitiam beati apostoli tui Ioannis evangelistae festivitate tribuisti da Ecclesiae tuae quaesumus et amare quod credidit et praedicare quod docuit. |
67 |
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers |
V Kalendas Ianuarias id est XXVIII die mensis Dec… |
Coll |
Deus cuius hodierna die praeconium innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt omnia in nobis vitiorum mala mortifica ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur etiam moribus vita fateatur. |
67 |
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sanctorum tuorum nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper optineat. |
67 |
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Votiva Domine dona percepimus quae sanctorum nobis precibus et praesentis quaesumus vitae pariter et aeternae tribue conferre subsidium. |
67 |
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Deus qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis da nobis quaesumus in eorum celebritate gaudere qui Filio tuo Domino nostro testimonium praebuerunt etiam non loquentes. |
67 |
Dec/31/Silvester/M2/Mass Propers |
Pridie Kalendas Ianuarias id est xxxi die mensis… |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut beati silvestri confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. |
67 |
Dec/31/Silvester/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sancti tui nos quaesumus Domine ubique laetificent ut dum eorum merita recolimus patrocinia sentiamus. |
67 |
Dec/31/Silvester/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. |
67 |
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers |
Mense Ianuario in octavas Domini ad sanctam Maria… |
Coll |
Deus qui salutis aeternae beatae Mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti tribue quaesumus ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus per quam meruimus auctorem vitae suscipere. |
68 |
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. |
68 |
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestibus remediis faciat esse consortes. |
68 |
Nat/H1/D/M2/Mass Propers |
Oratio in alia dominica |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus dirige actus nostros in beneplacito tuo ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare. |
68 |
Ep/H1/D/M2/Mass Propers |
Item alia in dominica |
Coll |
Vota quaesumus Domine supplicantis populi caelesti pietate prosequere ut et quae agenda sunt videant et ad implenda quae viderint convalescant. |
68 |
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers |
VIII Idus Ianuarias id est VI die mensis Ianuarii… |
Coll |
Deus qui hodierna die unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti concede propitius ut qui iam te ex fide cognovimus usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. |
68 |
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Ecclesiae tuae quaesumus Domine dona propitius intuere quibus non iam aurum tus et murra profertur sed iisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur. |
69 |
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit in nova nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus ter. |
69 |
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers |
|
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit sed et memoriam. |
69 |
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Praesta quaesumus Domine Deus noster ut quae sollemni celebramus officio purificatae mentis intellegentiam consequamur. |
69 |
Ep/Gen/Gen/M2/Mass Propers/1 |
Alia |
Or |
Deus illuminator omnium gentium da populis tuis perpetua pace gaudere et illud lumen splendidum infunde in cordibus nostris quem trium magorum mentibus aspirasti. |
69 |
Ep/Gen/Gen/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Deus cuius Unigenitus in substantia nostrae camis apparuit praesta quaesumus ut per eum quem similem nobis foras agnovimus intus reformari mereamur. |
69 |
Ep/Gen/Gen/M2/Mass Propers/3 |
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus fidelium splendor animarum qui hanc sollemnitatem electionis gentium primitiis consecrasti imple mundum gloria tua et subditis tibi populis per luminis tui appare claritatem. |
69 |
Ep/Gen/Gen/M2/Mass Propers/4 |
Alia |
Or |
Concede nobis omnipotens Deus ut salutare tuum nova caelorum luce mirabili quod ad salutem mundi hodierna festivitate processit nostris semper innovandis cordibus oriatur. |
69 |
Ep/Gen/Gen/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Da nobis quaesumus Domine digne celebrare mysterium quo in nostri salvatoris infantia miraculis coruscantibus declaratur et corporalibus incrementis manifesta designatur humanitas. |
70 |
Ep/Gen/Gen/M2/Mass Propers/6 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut salvatoris mundi stella duce manifestata nativitas mentibus nostris reveletur semper et crescat. |
70 |
Ep/Gen/Gen/M2/Mass Propers/7 |
Alia |
Or |
Illumina Domine quaesumus populum tuum et splendore gloriae tuae cor eius semper accende ut salvatorem suum et incessanter agnoscat et veraciter apprehendat. |
70 |
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers |
XVIIII Kalendas Februarias id est XIIII die mensi… |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent quatenus quorum sollemnia agimus etiam actus imitemur. |
70 |
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi Domine beati felicis confessoris tui dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
70 |
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. |
70 |
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers |
XVII Kalendas Februarias id est XVI die mensis Ia… |
Coll |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur cuius passione laetamur. |
70 |
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. |
70 |
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus Domine semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. |
71 |
Jan/18/Prisca/M2/Mass Propers |
XV Kalendas Februarias id est XVIII die mensis Ia… |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae priscae martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. |
71 |
Jan/18/Prisca/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostia Domine quaesumus quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. |
71 |
Jan/18/Prisca/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. |
71 |
Jan/20/Fabianus/M2/Mass Propers |
XIII Kalendas Februarias id est XX die mensis Ian… |
Coll |
Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. |
71 |
Jan/20/Fabianus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi Domine beati fabiani martyris tui dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
71 |
Jan/20/Fabianus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exequimur cultum sentiamus effectum. |
71 |
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers |
Item eodem die natale sancti Sebastiani |
Coll |
Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtutem constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. |
72 |
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. |
72 |
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod devitae servitutis celebramus officio intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. |
72 |
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers |
XII Kalendas Februarias id est XXI die mensis Ian… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae agne martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. |
72 |
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beata agne martyre tua vincula peccatorum nostrorum absolve. |
72 |
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. |
72 |
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers |
XI Kalendas Februarias id est XXII die mensis Ian… |
Coll |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati vincentii martyris tui intercessione liberemur. |
72 |
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. |
73 |
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. |
73 |
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers |
V Kalendas Februarias id est XXVIII die mensis Ia… |
Coll |
Deus qui nos annua beatae Agnae martyris tuae sollemnitate laetificas da quaesumus ut quam veneramur officio etiam pie conversationis sequamur exemplo. |
73 |
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum sollemnitate laetificet. |
73 |
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta praesta quaesumus ut et temporalis nobis vitae remedia praeveniant et aeternae. |
73 |
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas |
Mense Februario IIII Nonas Februarias id est II d… |
Or |
Erudi quaesumus Domine plebem tuam et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari interius adsequi gratiae tuae lucem concede. |
73 |
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers |
Item ad missa ad sanctam Mariam maiorem |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices exoramus ut sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae camis substantia in templo est praesentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. |
73 |
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Exaudi Domine preces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus subsidium nobis tuae pietatis inpende. |
74 |
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti intercedente beata semper virgine maria et praesens nobis remedium esse facias et futurum. |
74 |
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers |
Alia oratio |
Or |
Perfice in nobis quaesumus Domine gratiam tuam qui iusti Simeonis expectationem implesti ut sicut ille mortem non vidit < prius quam Christum Dominum videre mereretur> ita et nos vitam optineamus aeternam. |
74 |
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers |
Nonis Februariis id est V die mensis Februari nat… |
Coll |
Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. |
74 |
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe munera Domine quae in beatae Agathe martyris tuae sollemnitate deferimus cuius nos scimus patrocinio liberari. |
74 |
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beata Agathe martyre tua sempiterna protectione confirment. |
74 |
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers/1 |
Alia |
Or |
Indulgentiam nobis Domine beata Agathe martyr inploret quae tibi grata semper existit et merito castitatis et tuae professione virtutis. |
74 |
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers/2 |
Alia oratio |
Or |
Deus qui nos annua beatae Agathe martyris tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. |
74 |
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers/3 |
Alia |
Or |
Beatae Agathe martyris tuae Domine precibus confidentes quaesumus clementiam tuam ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. |
75 |
Feb/14/Valentinus/M2/Mass Propers |
XVI Kalendas Martias id est XIII die mensis Febru… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati valentini martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. |
75 |
Feb/14/Valentinus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato valentino martyre tuo a cunctis nos defende periculis. |
75 |
Feb/14/Valentinus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exequimur actionem sentiamus effectum. |
75 |
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers |
IIII Idus Martias id est XII die mensis Martii na… |
Coll |
Deus qui animae famuli tui Gregorii aeternae beatitudinis praemia contulisti concede propitius ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur eius aput te precibus sublevemur. |
75 |
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Annue nobis Domine ut animae famuli tui Gregorii prosit oblatio quem immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. |
75 |
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Deus qui beatum Gregorium pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti concede propitius ut qui commemorationis eius festa percolimus vitae quoque imitemur exempla. |
75 |
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers |
VIII Kalendas Apriles id est XXV die mensis Marti… |
Or |
Deus qui de beatae Virginis utero Verbum tuum angelo annuntiante carnem suscipere voluisti praesta supplicibus tuis ut qui vere eam genetricem dei credimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. |
76 |
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers |
Ad missas |
Coll |
Deus qui hodierna die Verbum tuum beatae virginis alvo coadunare voluisti fac nos ita peragere ut tibi placere valeamus. |
76 |
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
In mentibus nostris Domine vere fidei sacramenta confirma ut qui conceptum de virgine deum verum et hominem confitemur per eius salutifere resurrectionis potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. |
76 |
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Gratiam tuam Domine mentibus nostris infunde ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. |
76 |
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers |
Oratio in Septuagesima ad sanctum Laurentium fori… |
Coll |
Preces populi tui Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. |
76 |
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. |
76 |
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Fideles tui Deus perpetua dona firmentur ut eadem et percipiendo requirant et quaerendo sine fine percipiant. |
76 |
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers |
In Sexagesima ad sanctum Paulum |
Coll |
Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus concede propitius ut contra adversa omnia doctoris gentium protectione muniamur. |
77 |
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Oblatum tibi Domine sacrificium umificet nos semper et muniat. |
77 |
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. |
77 |
LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers |
In Quinquagesima ad sanctum Petrum |
Coll |
Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi. |
77 |
LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
77 |
LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus per haec contra omnia adversa muniamur. |
77 |
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday |
Feria IIII collecta ad sanctam Anastasiam |
Or |
Concede nobis Domine praesidia militiae Christianae sanctis incoare ieiuniis ut contra spiritales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis. |
77 |
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers |
Item missa ad sanctam Sabinam |
Coll |
Praesta Domine fidelibus tuis ut ieiuniorum veneranda sollemnia et congrua pietate suscipiant et secura devotione percurrant. |
77 |
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Fac nos quaesumus Domine his muneribus offerendis convenienter aptari quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium. |
77 |
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Percepta nobis Domine praebeant sacramenta subsidium ut et tibi grata sint nostra ieiunia et nobis proficiant ad medelam. |
78 |
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Inclinantes se Domine maiestati tuae propitiatus intende ut qui divino munere sunt refecti caelestibus semper nutriantur auxiliis. |
78 |
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers |
Feria V ad sanctum Georgium |
Coll |
Deus qui culpa offenderis poenitentia placaris preces populi supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. |
78 |
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. |
78 |
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. |
78 |
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. |
78 |
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers |
Feria VI ad sanctos Ioannem et paulum |
Coll |
Inchoata ieiunia quaesumus Domine benigno favore prosequere ut observantiam quam corporaliter exhibemus mentibus etiam sinceris exercere valeamus. |
78 |
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificium Domine observantiae paschalis offerimus praesta quaesumus ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem. |
78 |
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti tua facias pietate concordes. |
78 |
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Tuere Domine populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda quia nulla ei nocebit adversitas si nulla Dominetur iniquitas. |
79 |
Qu/H1/D/M2/Mass Propers |
In Quadragesima ad sanctum Ioannem in Lateranis |
Coll |
Deus qui Ecclesiam tuam annua quadragesimali observatione purificas praesta familiae tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur hoc bonis operibus exsequatur. |
79 |
Qu/H1/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificium Domine quadragesimalis.initii sollemniter immolamus te Domine deprecantes ut cum epularum restrictione carnalium a noxiis quoque voluptatibus temperemur. |
79 |
Qu/H1/D/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Tui nos Domine sacramenta libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium. |
79 |
Qu/H1/D/M2/Mass Propers/1 |
Ad vesperum |
Or |
Da nobis quaesumus omnipotens Deus et aeternae promissionis gaudia quaerere et quaesita citius invenire. |
79 |
Qu/H1/D/M2/Mass Propers/2 |
Ad fontes |
Or |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni nos adversitate custodi. |
79 |
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers |
Feria II ad sanctum Petrum ad Vincula |
Coll |
Converte nos Deus salutaris noster et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat mentes nostras caelestibus instrue disciplinis. |
79 |
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
79 |
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. |
80 |
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Absolve quaesumus Domine nostrorum vincula peccatorum et quidquid pro eis meremur propitiatus averte. |
80 |
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers |
Feria III ad sanctam Anastasiam |
Coll |
Respice Domine familiam tuam et praesta ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat quae se carnis maceratione castigat. |
80 |
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et a cunctis nos defende periculis. |
80 |
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. |
80 |
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Ascendant ad te Domine preces nostrae et ab ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. |
80 |
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Feria IIII ad sanctam Mariam maiorem |
Or |
Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae maiestatis extende. |
80 |
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Devotionem populi tui Domine quaesumus benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente. |
80 |
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. |
80 |
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Tui Domine perceptio sacramenti nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. |
80 |
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae claritatis illustra ut videre possimus quae agenda sunt et quae recta sunt agere valeamus. |
81 |
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers |
Feria V ad sanctum Laurentium in formonsum |
Coll |
Devotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende ut qui per abstinentia macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente. |
81 |
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificia Domine quaesumus propitius ista nos salvent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. |
81 |
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Tuorum nos Domine largitate donorum et temporalibus adtolle praesidiis et renova sempiternis. |
81 |
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Da quaesumus Domine populis Christianis et quae profitentur agnoscere et caeleste munus diligere quod frequentant. |
81 |
Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Feria VI ad apostolos |
Coll |
Esto Domine propitius plebi tuae et quam tibi facis esse devotam benigno refove miseratus auxilio. |
81 |
Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe quaesumus Domine nostris oblata servitiis et tua potius dona sanctifica. |
81 |
Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria impleantur. |
81 |
Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende. |
81 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/1 |
Sabbt. In XII lectiones ad sanctum Petrum |
Or |
Populum tuum Domine quaesumus propitius respice atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte. |
81 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/2 |
Alia oratio |
Or |
Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere da nobis salutem mentis et corporis ut ea quae pro peccatis nostris patimur te adiuvante vincamus. |
82 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/3 |
Alia oratio |
Or |
Protector noster aspice Deus et qui malorum nostrorum pondere premimur percepta misericordia libera tibi mente famulemur. |
82 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/4 |
Alia oratio |
Or |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi. |
82 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Preces populi tui Domine quaesumus clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. |
82 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/6 |
Alia |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende. |
82 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/7 |
Alia |
Or |
Actiones nostras quaesumus Domine et aspirando praeveni et adiuvando prosequere ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat et per te cepta finiatur. |
82 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. |
82 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Praesentibus sacrificiis Domine ieiunia nostra sanctifica ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus interius operetur. |
82 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant. |
82 |
Qu/H2/D/M2/Mass Propers |
Die dominico vacat |
Coll |
Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. |
82 |
Qu/H2/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut devotioni nostrae proficiant et saluti. |
83 |
Qu/H2/D/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus deservire concedas. |
83 |
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers |
Ferla II ad sanctum Clementem |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua quae se affligendo carne ab alimentis abstinet sectando iustitia a culpa ieiunet. |
83 |
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec hostia Domine placationis et laudis tua nos propitiatione dignos efficiat. |
83 |
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestibus remediis faciat esse consortes. |
83 |
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum. |
83 |
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers |
Feria III ad sanctam Balbinam |
Coll |
Perfice quaesumus Domine benignus in nobis observantiae sanctae subsidium ut quae te auctore facienda cognovimus te operante impleamus. |
83 |
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sanctificationem tuam nobis Domine his mysteriis placatus operare quae nos et a terrenis purget vitiis et ad caelestia dona perducat. |
83 |
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Ut sacris Domine reddamur digni muneribus fac nos tuis quaesumus oboedire mandatis. |
83 |
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus ut remissione percepta in tua semper benedictione laetemur. |
83 |
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers |
Feria IIII ad sanctam Caeciliam |
Coll |
Populum tuum Domine propitius respice et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere a noxiis quoque vitiis cessare concede. |
84 |
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias Domine quas tibi offerimus propitius respice et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve. |
84 |
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Sumptis Domine sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. |
84 |
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut Spiritus tui fervore concepto et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces. |
84 |
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers |
Feria V ad sanctam Mariam trans Tiberim |
Coll |
Praesta nobis Domine quaesumus auxilium gratiae tuae ut ieiuniis et orationibus convenienter intenti liberemur ab hostibus mentis et corporis. |
84 |
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Praesente sacrificio nomini tuo nos Domine ieiunia dicata sanctificent per quod observantia nostra profitetur exterius et interius operetur effectum. |
84 |
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Gratia tua nos quaesumus Domine non derelinquat quae nobis opem semper acquirat. |
84 |
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Adesto Domine famulis tuis et perpetua largire poscentibus ut his qui te auctore et gubernatore gloriantur et congregata restaures et restaurata conserves. |
84 |
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers |
Feria VI ad sanctum Vitalem |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut sacro nos purificante ieiunio sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire. |
84 |
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec in nobis sacrificia Deus et actione permaneant et operatione firmentur. |
85 |
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Fac nos Domine quaesumus accepto pignore salutis aeternae sic tendere congruenter ut ad eam pervenire possimus. |
85 |
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inherendo tuae semper virtutis mereantur protectione defendi. |
85 |
Qu/H2/S/M2/Mass Propers |
Sabbt. Ad sanctos Marcellinum et Petrum |
Coll |
Da quaesumus Domine nostris effectum ieiuniis salutare ut castigatio camis adsumta ad nostrarum vegetationem transeat animarum. |
85 |
Qu/H2/S/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
His sacrificiis Domine concede placatus ut qui propriis oramus absolvi delictis non gravemur externis. |
85 |
Qu/H2/S/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sacramenti tui Domine divina libatio penetrabilia nostri cordis infundat et sui participes potenter efficiat. |
85 |
Qu/H2/S/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut qui in sola spe gratiae caelestis innititur caelesti etiam protectione muniatur. |
85 |
Qu/H3/D/M2/Mass Propers |
Die dom. Ad sanctum Laurentium foris murum |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende. |
85 |
Qu/H3/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec hostia Domine quaesumus mundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
85 |
Qu/H3/D/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Cunctis nos Domine reatibus et periculis propitiatus absolve quos tanti mysterii tribuis esse participes. |
85 |
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers |
Feria II ad sanctam Mariam ( = ad sanctum Marcum) |
Coll |
Cordibus nostris quaesumus Domine benignus infunde ut sicut ab escis corporalibus abstinemus ita sensus quoque nostros a noxiis retrahamus excessibus. |
86 |
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munus quod tibi Domine nostrae servitutis offerimus tu salutare nobis perfice sacramentum. |
86 |
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae ore contingimus pura mente capiamus. |
86 |
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Subveniat nobis Domine misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente salvari. |
86 |
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers |
Feria III ad sanctam Pudentianam |
Coll |
Exaudi nos omnipotens et misericors Deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. |
86 |
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Per haec veniat quaesumus Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat. |
86 |
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sacris Domine mysteriis expiati et veniam consequamur et gratiam. Per dominum nostrum i esum. |
86 |
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Tua nos Domine protectione defende et ab omni semper iniquitate custodi. |
86 |
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers |
Feria IIII ad sanctum Sixtum |
Coll |
Praesta nobis quaesumus Domine ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. |
86 |
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis. |
87 |
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Sanctificet nos Domine quia pasti sumus mensa caelestis et a cunctis erroribus expiatos supernis promissionibus reddat acceptos. |
87 |
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam querimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. |
87 |
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers |
Feria V ad sanctos Cosmam et Damianum |
Coll |
Magnificet te Domine sanctorum tuorum Cosmae et Damiani beata sollemnitas quia et illis gloriam sempiternam et opem nobis ineffabilem providentiae contulisti. |
87 |
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
In tuorum Domine pretiosa morte iustorum sacrificium illud offerimus de quo martyrium sumpsit omne principium. |
87 |
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sit nobis Domine sacramenti tui certa salvatio quae cum beatorum tuorum Cosmae et Damiani meritis imploratur. |
87 |
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis. |
87 |
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers |
Feria VI ad sanctum Laurentium in lucinae |
Coll |
Ieiunia nostra quaesumus Domine benigno favore prosequere ut sicut ab alimentis in corpore ita a vitiis ieiunemus in mentem. |
87 |
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Respice Domine propitius ad munera quae sacramus ut et tibi grata sint et nobis salutaria semper existant. |
87 |
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat. |
87 |
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in tua protectione confidimus cuncta nobis adversantia te adiuvante vincamus. |
88 |
Qu/H3/S/M2/Mass Propers |
Sabb. Ad sanctam Susannam |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui se affligendo carnem ab alimentis abstinent sectando iustitiam a culpa ieiunent. |
88 |
Qu/H3/S/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. |
88 |
Qu/H3/S/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut inter eius membra numeremur cuius corpori communicamus et sanguini. |
88 |
Qu/H3/S/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut et te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mercantur. |
88 |
Qu/H4/D/M2/Mass Propers |
Die dominico ad Ierusalem |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui ex merito nostrae actionis affligimur tuae gratiae consolatione respiremus. |
88 |
Qu/H4/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. |
88 |
Qu/H4/D/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Da nobis misericors Deus ut sancta tua quibus incessanter explemur sinceris tractemus obsequiis et fideli semper mente sumamus. |
88 |
Qu/H4/D/M2/Mass Propers |
Alia oratio ad missam |
Or |
Deus qui in deserti regione multitudinem populi tua virtute satiasti in huius quoque saeculi transeuntes excursu victum nobis spiritalem ne deficiamus inpende. |
88 |
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers |
Feria II ad sanctos Quattuor coronat. |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. |
88 |
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. |
89 |
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Sumptis Domine salutaribus sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. |
89 |
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribue defensionis auxilium. |
89 |
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers |
Feria III ad sanctum Laurentium in Damasc. |
Coll |
Sacrae nobis quaesumus Domine observationis ieiunia et pie conversationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestent auxilium. |
89 |
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
89 |
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat. |
89 |
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Miserere Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem propitius respirare concede. |
89 |
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers |
Feria IIII ad sanctum Paulum |
Or |
Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes miserere supplicibus tuis ut reatus nostri < confessio > indulgentiam valeat percipere delictorum. |
89 |
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos ieiunia votiva castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus. |
89 |
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Supplices Domine te rogamus ut his sacrificiis peccata nostra mundentur quia tunc veram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem. |
89 |
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sacramenta quae sumpsimus Domine Deus noster et spiritalibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. |
89 |
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantum et ut petentibus desiderata concedas fac eos quae tibi sunt placita postulare. |
90 |
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers |
Feria V ad sanctum Silvestrum |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos votiva ieiunia castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus. |
90 |
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Purifica nos misericors Deus ut Ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentes fiant expiatis mentibus gratiores. |
90 |
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Caelestia dona capientibus quaesumus Domine non ad iudicium pervenire patiaris quod fidelibus tuis ad remedium providisti. |
90 |
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Populi tui Deus institutor et rector peccata quibus impugnantur expelle ut semper tibi placatus et tuo munimine sit securus. |
90 |
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers |
Feria VI ad sanctum Eusebium |
Coll |
Deus qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis praesta quaesumus ut ecclesia tua aeternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxiliis. |
90 |
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera nos Domine quaesumus oblata purificent et te nobis iugiter faciant esse placatum. |
90 |
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Haec nos quaesumus Domine participatio sacramenti et propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. |
90 |
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus. |
90 |
Qu/H4/S/M2/Mass Propers |
Sabbt. Ad sanctum Laurentium foris murum |
Coll |
Fiat Domine quaesumus per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia si tuae sint placita pietati. |
91 |
Qu/H4/S/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Oblationibus quaesumus Domine placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles conpelle propitius voluntates. |
91 |
Qu/H4/S/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Tua nos quaesumus Domine sancta purificent et operationis suae perficiant esse placatos. |
91 |
Qu/H4/S/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Deus qui sperantibus in te misereri potius eligis quam irasci da nobis digne flere mala quae fecimus ut tuae consolationis gratiam invenire mereamur. |
91 |
Qu/H5/D/M2/Mass Propers |
Die dom. De passione ad sanctum Petrum |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus familiam tuam propitius respice ut te largiente regatur in corpore et te servante custodiatur in mente. |
91 |
Qu/H5/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec munera Domine quaesumus et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. |
91 |
Qu/H5/D/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Adesto nobis Domine Deus noster et quos tuis mysteriis recreasti perpetuis defende praesidiis. |
91 |
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers |
Feria II ad sanctum Chrysogonum |
Coll |
Sanctifica quaesumus Domine nostra ieiunia et cunctarum nobis propitius indulgentiam largire culparum. |
91 |
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Concede nobis Domine Deus ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio maiestatis. |
91 |
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sacramenti tui quaesumus Domine participatio salutaris et purificationem nobis praebeat et medelam. |
92 |
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inherendo tua semper mereatur protectione defendi. |
92 |
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers |
Feria III ad sanctum Cyriacum |
Coll |
Nostra tibi quaesumus Domine sint accepta ieiunia quae nos et expiando gratiae tuae dignos efficiant et ad remedia perducant aeterna. |
92 |
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi Domine deferimus immolandas quae temporalem consolationem significent ut promissa non desperemus aeterna. |
92 |
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Da quaesumus omnipotens Deus ut quae divina sunt iugiter exequentes donis mereamur caelestibus propinquare. |
92 |
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Da nobis Domine quaesumus perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur. |
92 |
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers |
Feria IIII ad sanctum Marcellum |
Coll |
Sanctificato hoc ieiunio Deus tuorum corda fidelium miserator illustra et quibus devotionis praestas affectum praebe supplicantibus pium benignus auditum. |
92 |
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Annue misericors Deus ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio. |
92 |
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. |
92 |
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus ut quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum. |
93 |
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers |
Feria V ad sanctum Apollinarem |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut dignitas condicionis humanae per immoderantiam satiata medicinalibus parsimoniis studio reformetur. |
93 |
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Domine Deus noster qui in his potius creaturis quas ad fragilitatis nostrae subsidium condidisti tuoque nomini munera iussisti dicandam constitui tribue quaesumus ut et vitae nobis praesentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum. |
93 |
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quod ore sumpsimus Domine mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. |
93 |
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Esto quaesumus Domine propitius plebi tuae ut quae tibi non placent respuentes tuorum propitius repleatur delectationibus mandatorum. |
93 |
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers |
Feria VI ad sanctum Stephanum |
Coll |
Cordibus nostris Domine benignus infunde ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter potius maceremur quam suppliciis deputemur aeternis. |
93 |
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Praesta nobis misericors Deus ut digne tuis servire semper altaribus mereamur et eorum perpetua participatione salvari. |
93 |
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sumpti sacrificii Domine perpetua nos tuitio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat. |
93 |
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. |
94 |
Qu/H5/S/M2/Mass Propers |
Sabbt. Ad sanctum Petrum quando eleemosyna datur. |
Coll |
Proficiat quaesumus Domine plebs tibi dicata pie devotionis affectum ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur. |
94 |
Qu/H5/S/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Cunctis nos quaesumus Domine reatibus et periculis propitiatus absolve quos tantis mysteriis tribuis esse consortes. |
94 |
Qu/H5/S/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Divini satiati muneris largitate quaesumus Domine Deus noster ut huius semper participatione vivamus. |
94 |
Qu/H5/S/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Tueatur quaesumus Domine dextera tua populum tuum deprecantem et purificatum dignanter erudiat ut consolationem praesentem ad futura bona proficiat. |
94 |
Qu/H6/D/M2/Mass Propers |
Die dom. In palmas ad sanctum Ioannem in Lateranis |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti concede propitius ut et patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereatur. |
94 |
Qu/H6/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Concede quaesumus Domine ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat. |
95 |
Qu/H6/D/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Per huius Domine operatione mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. |
95 |
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers |
Feria II ad sanctam Praxidem |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus intercedente unigeniti Filii tui passione respiremus. |
95 |
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec sacrificia nos omnipotens Deus potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium. |
95 |
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. |
95 |
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Adiuva nos Deus salutaris noster et ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es tribue venire gaudentes. |
95 |
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers |
Feria III ad sanctam Priscam |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere ut indulgentiam percipere mereamur. |
95 |
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificia nos quaesumus Domine propensius ista restaurent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. |
95 |
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis sempiterna proveniant. |
95 |
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Tua nos misericordia Deus et ab omni subreptione vetustatis expurget et capaces sanctae novitatis efficiat. Per dominum nostrum i esum Christum. |
95 |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
Feria IIII ad sanctam Mariam maiorem |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris excessibus incessanter affligimur per Unigeniti tui passionem liberemur. |
96 |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Deus qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti ut inimici a nobis expelleres potestatem concede nobis famulis tuis ut resurrectionis gratiam consequamur. |
96 |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Purifica nos misericors Deus ut Ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentes fiant expiatis mentibus gratiores. |
96 |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Largire sensibus nostris omnipotens Deus ut per temporalem Filii tui mortem quam mysteria veneranda testantur vitam nobis dedisse perpetuam confidamus. |
96 |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
Super populum |
Superpop |
Respice Domine quaesumus super hanc familiam tuam pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. |
96 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
Oratio in Cena Domini ad missam |
Coll |
Deus a quo et Iudas reatus sui poenam et confessionis suae latro proemium sumpsit concede nobis tuae propitiationis effectum ut sicut in passionem suam Iesus Christus Dominus noster diversa utriusque intulit stipendia meritorum ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur. |
96 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Ipse tibi quaesumus Domine sancte Pater omnipotens Deus sacrificium nostrum reddat acceptum qui discipulis suis in sui commemoratione hoc fieri hodierna traditione monstravit. |
96 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers/1 |
|
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus sed et memoriam venerantes. |
96 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers/2 |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus ob diem in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda quaesumus Domine ut placatus accipias. |
97 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers/3 |
|
Infracan |
Qui pridie quam pro nostra omnium salute pateretur hoc est hodie accepit panem in sanctas. |
97 |
Qu/H6/f5/Chrism Mass/1 |
In hoc ipso die ita conficitur chrisma in ultimo… |
Or |
Emitte Domine Spiritum Sanctum tuum Paraclitum de caelis in hanc pinguedinem olivae quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem corporis ut tua sancta benedictione sit omni unguenti tangenti tutamentum mentis et corporis ad evacuandos omnes dolores omnesque infirmitates omnem aegritudinem corporis unde unxisti sacerdotes reges prophetas et martyres chrisma tuum perfectum Domine a te benedictum permanens in visceribus nostris in nomine Domini nostri i esu Christi. Per quem haec omnia Domine. |
97 |
Qu/H6/f5/Chrism Mass |
Incipit benedictio chrismae principalis. |
F |
Sursum corda. Gratias agamus Domino Deo nostro. |
97 |
Qu/H6/f5/Chrism Mass |
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Qui in principio inter cetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna iussisti inter quae huius pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur quarum fructus sacro chrismati deserviret. Nam et David prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso similitudinem futuri muneris columba daemonstrans per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus haec olei unctio vultus nostros iocundos efficit ac serenos. Inde etiam Moyse famulo tuo mandatum dedisti ut aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem huius unguenti constitueres sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor cum Filius tuus Iesus Christus Dominus noster lavari a Ioanne undis Iordanicis exegisset ut spiritu sancto in columbae similitudinem desuper misso unigenitum tuum in quo tibi optime conplacuisset testimonio subsequentis vocis ostenderes et hoc illud esse manifestissime comprobares quod eum oleo laetitiae prae consortibus suis unguendum David propheta cecinisset. Te igitur deprecamur Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per eundem Iesum Christum Filium tuum dominum nostrum ut huius creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione digneris et Sancti Spiritus ei ammiscere virtutem cooperante potentia Christi tui a cuius sancto nomine chrisma nomen accepit unde unxisti sacerdotes reges prophetas et martyres ut sit his qui renati fuerint ex aqua et spiritu sancto chrisma salutis eosque aeternae vitae participes et caelestis gloriae facias esse consortes. Per dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus Sancti per omnia saecula saeculorum amen. |
97 |
Qu/H6/f5/Chrism Mass/2 |
Exorcismus olei |
Or |
Deus qui virtute Sancti Spiritus tui inbecillarum mentium rudimenta confirmas te oramus Domine ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis ut si quae illis adversantium spirituum inhesere reliquiae ad tactum sanctificati olei huius abscedant. Nullus spiritalibus nequitiis locus nulla refugis virtutibus sit facultas nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur sed venientibus ad fidem servis tuis et Sancti Spiritus tui operatione mundandis sit unctionis huius praeparatio utilis ad salutem quam etiam caelestis regenerationis nativitate in sacramento sunt baptismatis adepturi. Per dominum nostrum Iesum Christum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. |
98 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Refecti vitalibus alimentis quaesumus Domine Deus noster ut quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur immortalitatis tuae munere consequamur. |
99 |
Qu/H6/f6/Good Friday/1 |
Orationes, quae dicendae sunt VI feria maiore in… |
Pf |
Oremus dilectissimi nobis pro ecclesia sancta Dei ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum subiciens ei principatus et potestates detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus glorificare Deum Patrem omnipotentem. |
99 |
Qu/H6/f6/Good Friday/1 |
|
F |
Oremus. |
99 |
Qu/H6/f6/Good Friday/1 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti custodi opera misericordiae tuae ut ecclesia toto orbe diffusa stabili fide in confessionem tui nominis perseveret. |
99 |
Qu/H6/f6/Good Friday/2 |
|
Pf |
Oremus et pro beatissimo papa nostro ill. ut Deus et Dominus noster qui elegit eum in ordinem episcopatus salvum atque incolumem custodiat ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei. |
99 |
Qu/H6/f6/Good Friday/2 |
|
F |
Oremus. |
99 |
Qu/H6/f6/Good Friday/2 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus cuius iudicio universa fundantur respice propitius ad preces nostras et electum nobis antistitem tua pietate conserva ut Christiana plebs quae tali gubernatur auctore sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur. |
99 |
Qu/H6/f6/Good Friday/3 |
|
Pf |
Oremus et pro omnibus episcopis presbyteris diaconibus subdiaconibus acolythis exorcistis lectoribus ostiariis confessoribus virginibus viduis et pro omni populo sancto Dei. |
99 |
Qu/H6/f6/Good Friday/3 |
|
F |
Oremus. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/3 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus cuius spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/4 |
|
Pf |
Oremus et pro Christianissimo imperatore nostro ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/4 |
|
F |
Oremus. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/4 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus in cuius manus sunt omnium potestates et omnia iura regnorum respice ad Romanum benignus imperium ut gentes quae in sua feritate confidunt potentiae tuae dextera conprimantur. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/5 |
|
Pf |
Oremus et pro catechumenis nostris ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/5 |
|
F |
Oremus. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/5 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas auge fidem et intellectum catechumenis nostris ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/6 |
|
Pf |
Oremus dilectissimi nobis Deum Patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincla dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/6 |
|
F |
Oremus. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/6 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/7 |
|
Pf |
Oremus et pro hereticis et schismaticis ut Deus ac Dominus noster eruat eos ab erroribus universis et ad sanctam matrem ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/7 |
|
F |
Oremus. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/7 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire respice ad animas diabolica fraude deceptas ut omni heretica pravitate deposita errantium corda resipiscant et ad veritatis tuae redeant unitatem. |
100 |
Qu/H6/f6/Good Friday/8 |
|
Pf |
Oremus et pro perfidis iudaeis ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum ut et ipsi agnoscant Christum Iesum dominum nostrum. |
101 |
Qu/H6/f6/Good Friday/8 |
|
F |
Oremus. |
101 |
Qu/H6/f6/Good Friday/8 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui etiam iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis exaudi preces nostras quas pro illius populi obcecatione deferimus ut agnita veritatis tuae luce quae Christus est a suis tenebris eruantur. |
101 |
Qu/H6/f6/Good Friday/9 |
|
Pf |
Oremus et pro paganis ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum et relictis idolis suis convertantur ad deum vivum et verum et unicum filium eius Iesum Christum deum et dominum nostrum cum quo vivit et regnat cum spiritu sancto. |
101 |
Qu/H6/f6/Good Friday/9 |
|
F |
Oremus. |
101 |
Qu/H6/f6/Good Friday/9 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui non mortem peccatorum sed vitam semper inquiris suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. |
101 |
Qu/H6/S/Baptism/1 |
Benedictio salis |
Or |
Benedic omnipotens Deus hanc creaturam salis tua benedictione caelesti in nomine Domini nostri Iesu Christi et in virtute Sancti Spiritus tui ad effugandum inimicum quam sanctificando sanctifices et benedicendo benedicas fiatque omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus sumentium in nomine Domini nostri Iesu Christi. |
101 |
Qu/H6/S/Baptism/2 |
Oratio ad catechumenum faciendum |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus respicere dignare super hunc famulum tuum quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es caecitatem cordis ab eo expelle disrumpe omnes laqueos satanae quibus fuerat conligatus aperi ei ianuam misericordiae tuae et signo sapientiae indutus omnium cupiditatum foetoribus careat atque ad suavem odorem praeceptorum tuorum laetus tibi in ecclesia tua deserviat et proficiat de dic in diem signatus promissae gratiae tuae. |
101 |
Qu/H6/S/Baptism/3 |
Oratatio super infantes, in Quadragesima ad quatt… |
Or |
Aeternam ac iustissimam pietatem tuam deprecor Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus luminis et veritatis super hos famulos et famulas tuas digneris eos illuminare lumen intellegentiae tuae munda eos et sanctifica da eis scientiam veram ut digni efficiantur accedere ad gratiam baptismi tui teneant firmam spem consilium rectum doctrinam sanctam apti sint ad percipiendam gratiam baptismi tui. |
102 |
Qu/H6/S/Baptism/1 |
Oratio in Sabbato Paschae. Ad reddentes, dicit do… |
F |
Post pisteugis. |
102 |
Qu/H6/S/Baptism |
Item ad catechizandos infantes |
Ex |
Nec te latet satanas imminere tibi poenas imminere tibi tormenta diem indicii diem supplicii sempiterni diem qui venturus est velut clibanus ardens in quo tibi atque angelis tuis praeparatus sempiternus erit interitus. Et ideo pro tua nequitia damnate atque damnandae da honorem Deo vivo da honorem Iesu Christo filio eius da honorem spiritui sancto paraclito et recede ab his famulis et famulabus Dei quos hodie Deus et Dominus noster ad suam gratiam et benedictionem vocare dignatus est. In nomine Domini nostri Iesu Christi qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. |
102 |
Qu/H6/S/Baptism/2 |
Post hoc tangit singulis nares et aures et dicit… |
F |
Effeta. |
102 |
Qu/H6/S/Baptism/3 |
Postea, tangit de oleo sancto scapulas et pectus… |
F |
Abrenuntias satanae. Abrenuntio. |
102 |
Qu/H6/S/Baptism/4 |
... Respondit: |
F |
Et omnibus operibus eius. Abrenuntio. |
102 |
Qu/H6/S/Baptism/5 |
... Respondit: |
F |
Et omnibus pompis eius. Abrenuntio. |
102 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 |
Orationes, quae dicuntur ad lectiones in ecclesia… |
Proph |
In principio fecit Deus caelum et terram. |
103 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 |
|
Or |
Deus qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti da nobis quaesumus contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere ut mereamur ad gaudia aeterna pervenire. |
103 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 |
Lectio libri Exodi. |
Proph |
Factum est autem in vigilia matutina. |
103 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 |
|
Or |
Deus cuius antiqua miracula in praesenti quoque saeculo coruscare sentimus praesta quaesumus ut sicut priorem populum ab aegyptiis liberasti hoc ad salutem gentium per aquas baptismatis opereris. |
103 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 |
Lectio Esaiae prophetae. |
Proph |
Et apprehendent septem mulieres unum hominem. |
103 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 |
|
Or |
Deus qui nos ad celebrandum paschale sacramentum utriusque testamenti paginis instruis da nobis intellegere misericordiam tuam ut ex perceptione praesentium munerum firma sit expectatio futurorum. |
103 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/4 |
Lectio Esaiae prophetae. |
Proph |
Est hereditas credentibus in Domino. |
103 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/4 |
|
Or |
Deus qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis continua protectione tuearis. |
103 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
De psalmo XLI. |
Tr |
Sicut cervus desiderat. |
103 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/5 |
|
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia agimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. |
103 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/6 |
Alia oratione in eodem psalmo XLI. |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus respice propitius ad devotionem populi renascentis qui sicut cervus aquarum tuarum expetit fontem et concede propitius ut fidei ipsius sitis baptismatis mysterio animam corpusque sanctificet. |
103 |
Qu/H6/S/Holy Saturday |
Benedictio fontis |
W |
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
104 |
Qu/H6/S/Holy Saturday |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus adesto magnae pietatis tuae mysteriis adesto sacramentis et ad creandos novos populos quos tibi fons baptismatis parturit spiritum adoptionis emitte ut quod nostrae humilitatis gerendum est ministerio tuae virtutis impleatur effectu. |
104 |
Qu/H6/S/Holy Saturday |
|
F |
Per omnia saecula ... Dominus vobiscum ... Sursum corda |
104 |
Qu/H6/S/Holy Saturday |
|
VD |
Deus qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni tu tamen gratiae tuae dona non deserens etiam ad nostras preces aures tuae pietatis inclinas. Deus cuius spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur ut virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet Deus qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutis. Respice Domine in faciem Ecclesiae tuae et multiplica in ea generationes tuas qui gratiae tuae affluentis impetu laetificas civitatem tuam fontemque baptismatis aperis toto orbe terrarum gentibus innovandis ut tuae maiestatis imperio sumat Unigeniti tui gratiam de spiritu sancto. |
104 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/1 |
|
VDDiv |
Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis ammixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab inmaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in uno pariat gratia mater infantia. Procul ergo hinc iubente te Domine omnis spiritus inmundus abscedat procul tota nequitia diabolicae fraudis absistat. Nihil hic loci habeat contrariae virtutis ammixtio non insidiando circumvolet non latendo subripiat non inficiendo corrumpat. Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni impugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu sit fons vivus aqua regenerans unda purificans ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis spiritu sancto perfectae purgationis indulgentiam consequantur. |
104 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/2 |
|
VDDiv |
Unde benedico te creatura aquae per Deum vivum per Deum sanctum qui te in principio verbo separavit ab arida et in quattuor fluminibus totam terram rigari praecepit. Qui te in deserto amaram suavitate indita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit. Benedico te et per Iesum Christum filium eius unicum dominum nostrum qui te in Chanaan Galileae signo ammirabili sua potentia convertit in vinum. Qui pedibus super te ambulavit et a Ioanne in Iordane in te baptizatus est. Qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis iussit ut credentes baptizarentur in te dicens Ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. |
105 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/3 |
<Hic muta vocem quasi lectionem legens> |
VDDiv |
Haec nobis praecepta servantibus tu Deus omnipotens clemens adesto tu benignus aspira tu has simplices aquas tuo ore benedicito ut praeter naturalem emundationem quam lavandis possunt adhibere corporibus sint etiam purificandis mentibus efficaces. |
105 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/4 |
<Hic suffla tribus vicibus in aqua.> |
VDDiv |
Descendat in hac plenitudine fontis virtus Spiritus tui totamque huius substantiam regenerandi fecundet effectu. Hic omnium peccatorum maculae deleantur hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis vetustatis squaloribus emundetur ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in vere innocentiae novam infantiam renascatur. Per dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et seculum per ignem. |
105 |
Qu/H6/S/Baptism/1 |
Baptizat et linit eum presbyter de chrisma in cer… |
Or |
Deus omnipotens Pater Domini nostri Iesu Christi qui te regeneravit ex aqua et spiritu sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum ipse te linet chrisma salutis in vitam aeternam. |
106 |
Qu/H6/S/Baptism/2 |
Oratn. Ad infantes consignandos |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui regenerare dignatus es hos famulos et famulas tuas ex aqua et spiritu sancto quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum emitte in eos septiformem spiritum tuum sanctum paraclitum de caelis <spiritum sapientiae et intellectus> spiritum consilii et fortitudinis spiritum scientiae et pietatis adimple eos spiritu timoris Domini et consigna eos signo crucis in vitam propitiatus aeternam. |
106 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
Oratio in Sabbato Sancto nocte ad missam |
Coll |
Deus qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae resurrectionis illustras conserva in novam familiae tuae progeniem adoptionis spiritum quem dedisti ut corpore et mente renovati puram tibi exhibeant servitutem. |
106 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. |
106 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Te quidem omni tempore sed in hanc potissimam noctem gloriosius praedicare cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim venis est agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus. |
106 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 |
|
Infracan |
Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes resurrectionis Domini Dei nostri i esu Christi secundum carnem sed et memoriam venerantes inprimis gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis eiusdem dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum. |
107 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias. |
107 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes. |
107 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
Oratio ad dominica sancta ad missam |
Coll |
Deus qui hodierna die per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti vota nostra quae praeveniendo adspiras etiam adiuvando prosequere. Per eundem Dominum nostrum. |
107 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. |
107 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Te quidem omni tempore sed in hanc potissimam diem gloriosius praedicare cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omnis militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. |
107 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers/1 |
|
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes resurrectionis Domini Dei nostri Iesu Christi secundum carnem sed et memoriam venerantes inprimis gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis eiusdem dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum. |
107 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers/2 |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias. |
108 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes. |
108 |
Pasc/ff/Paschal prayers/1 |
Ad sanctum Ioannem ad vesperos |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus innovatione tui spiritus a morte animae resurgamus. |
108 |
Pasc/ff/Paschal prayers/2 |
Ad fontes |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus ereptionis nostrae suscipere laetitiam mereamur. |
108 |
Pasc/ff/Paschal prayers/3 |
Ad sanctum Andream |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gratiam dominicae resurrectionis agnovimus ipsi per amorem spiritus a morte animae resurgamus. |
108 |
Pasc/f2/M2/Mass Propers |
Feria II in Albas ad sanctum Petrum |
Coll |
Deus qui sollemnitate paschali mundo remedia contulisti populum tuum quaesumus caelesti dono prosequere ut et perfectam libertatem consequi mereatur et ad vitam proficiat sempiternam. |
108 |
Pasc/f2/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. |
108 |
Pasc/f2/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Te quidem omni tempore sed in hac potissimum die gloriosius praedicare cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. |
108 |
Pasc/f2/M2/Mass Propers/1 |
|
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes resurrectionis Domini Dei nostri Iesu Christi secundum carnem sed beatorum apostolorum. |
109 |
Pasc/f2/M2/Mass Propers/2 |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias. |
109 |
Pasc/f2/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes. |
109 |
Pasc/ff/Paschal prayers/1 |
Ad vesperos |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur a cunctis malis imminentibus per haec paschalia festa liberemur. |
109 |
Pasc/ff/Paschal prayers/2 |
Ad fontes |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut festa paschalia quae venerando colimus etiam vivendo teneamus. |
110 |
Pasc/ff/Paschal prayers/3 |
Ad sanctum Andream |
Or |
Deus qui populum tuum de hostis callidi servitute liberasti preces eius misericorditer respice et adversantes ei tua virtute prosterne. |
110 |
Pasc/f3/M2/Mass Propers |
Feria III ad sanctum Paulum |
Coll |
Deus qui Ecclesiam tuam novo semper foetu multiplicas concede famulis tuis ut sacramentum vivendo teneant quod fide perceperunt. |
110 |
Pasc/f3/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. |
110 |
Pasc/f3/M2/Mass Propers |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias. |
110 |
Pasc/f3/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Concede quaesumus omnipotens ut paschalis perceptio sacramenti continua in nostris mentibus perseveret. |
110 |
Pasc/ff/Paschal prayers/1 |
Ad vesperos |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui paschalis festivitatis sollemnia colimus in tua semper sanctificatione vivamus. |
110 |
Pasc/ff/Paschal prayers/2 |
Ad fontes |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut per haec paschalia festa quae colimus devoti semper in tua laude vivamus. |
110 |
Pasc/ff/Paschal prayers/3 |
Ad sanctum Andream |
Or |
Deus qui conspicis familiam tuam omni humana virtute destitui paschali interveniente festivitate tui eam brachii protectione custodi. |
110 |
Pasc/f4/M2/Mass Propers |
Feria IIII ad sanctum Laurentium foris murum |
Coll |
Deus qui nos resurrectionis dominicae annua sollemnitate laetificas concede propitius ut per temporalia festa quae agimus pervenire ad gaudia aeterna mereamur. |
110 |
Pasc/f4/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificia Domine paschalibus gaudiis immolamus quibus ecclesia mirabiliter et nascitur et nutritur. |
110 |
Pasc/f4/M2/Mass Propers |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias. |
110 |
Pasc/f4/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Ab omni nos quaesumus Domine vetustate purgatos sacramenti tui veneranda perceptio in novam transferat creaturam. |
110 |
Pasc/ff/Paschal prayers/1 |
Ad vesperos |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut huius paschalis festivitatis mirabile sacramentum et temporalem nobis tranquillitatem tribuat et vitam conferat sempiternam. |
110 |
Pasc/ff/Paschal prayers/2 |
Ad fontes |
Or |
Deus qui nos per paschalia festa laetificas concede propitius ut ea quae devote agimus te adiuvante fideliter teneamus. |
110 |
Pasc/ff/Paschal prayers/3 |
Ad sanctum Andream |
Or |
Tribue quaesumus omnipotens Deus ut illuc tendat Christianae devotionis affectus quo tecum est nostra substantia. |
110 |
Pasc/f5/M2/Mass Propers |
Feria V ad apostolos |
Coll |
Deus qui diversitatem gentium in confessionem tui nominis adunasti da ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium et pietas actionum. |
110 |
Pasc/f5/M2/Mass Propers |
Super oblatam |
Secr |
Suscipe quaesumus Domine munera populorum tuorum propitius ut confessione tui nominis et baptismate renovati sempiternam beatitudinem consequantur. |
111 |
Pasc/f5/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Te quidem omni tempore sed in hac potissimum die gloriosius praedicare cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo. |
111 |
Pasc/f5/M2/Mass Propers |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias. |
111 |
Pasc/f5/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Exaudi Domine preces nostras ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient. |
111 |
Pasc/ff/Paschal prayers/1 |
Ad vesperos |
Or |
Deus qui nobis ad celebrandum paschale sacramentum liberiores animos praestitisti doce nos et metuere quod irasceris et amare quod praecipis. |
111 |
Pasc/ff/Paschal prayers/2 |
Ad fontes |
Or |
Da quaesumus omnipotens Deus ut ecclesia tua et suorum firmitate membrorum et nova semper fecunditate laetetur. |
111 |
Pasc/ff/Paschal prayers/3 |
Ad sanctum Andream |
Or |
Multiplica quaesumus Domine fidem populi tui et cuius per te sumpsit initium per te consequatur augmentum. |
111 |
Pasc/f6/M2/Mass Propers |
Feria VI ad sanctam Mariam ad martyres |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti da mentibus nostris ut quod professione celebramus imitemur affectu. |
111 |
Pasc/f6/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias quaesumus Domine placatus assume quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro acceleratione caelestis auxilii. |
111 |
Pasc/f6/M2/Mass Propers |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias. |
111 |
Pasc/f6/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Respice quaesumus Domine populum tuum et quem aeternis dignatus es renovare mysteriis a temporalibus culpis dignanter absolve. |
111 |
Pasc/ff/Paschal prayers/1 |
Ad vesperos in Ierusalem |
Or |
Deus per quem nobis et redemptio venit et praestatur adoptio respice in opera misericordiae tuae ut in Christo renatis et aeterna tribuatur hereditas et vera libertas. |
111 |
Pasc/ff/Paschal prayers/2 |
Ad fontes |
Or |
Adesto quaesumus Domine familiae tuae et dignanter impende ut quibus fidei gratiam contulisti et coronam largiaris aeternam. |
112 |
Pasc/S/M2/Mass Propers |
Sabbato ad sanctum Ioannem |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia venerando egimus per haec contingere ad gaudia aeterna mereamur. |
112 |
Pasc/S/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Concede quaesumus Domine semper nos per haec mysteria paschalia gratulari ut continua nostrae reparationis operatio perpetua nobis fiat causa laetitiae. |
112 |
Pasc/S/M2/Mass Propers |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias. |
112 |
Pasc/S/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Redemptionis nostrae munere vegetati quaesumus Domine ut hoc perpetuae salutis auxilium fides semper vera perficiat. |
112 |
Pasc/ff/Paschal prayers/1 |
Ad vesperos in sancta Maria |
Or |
Deus totius conditor creaturae famulos tuos quos fonte renovasti baptismatis quo<s>que gratiae tuae plenitudine solidasti in adoptionis sorte facias dignanter adscribi. |
112 |
Pasc/ff/Paschal prayers/2 |
Ad fontes |
Or |
Deus qui multiplicas Ecclesiam tuam in subole renascentium fac eam gaudere propitius de suorum provectibus filiorum. |
112 |
Pasc/H1/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
Die dominico post Albas |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui paschalia festa peregimus haec te largiente moribus et vita teneamus. |
112 |
Pasc/H1/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe munera quaesumus Domine exsultantis ecclesiae et cui causam tanti gaudii praestitisti perpetuum fructum concede laetitiae. |
112 |
Pasc/H1/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum. |
112 |
Pasc/ff/Paschal prayers/1 |
Ad vesperos ad sanctos Cosmam et Damianum |
Or |
Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deserviant. |
113 |
Pasc/ff/Paschal prayers/2 |
Alia oratio |
Or |
Deus qui nos exsultantibus animis Pascha tuum celebrare tribuisti fac nos quaesumus et temporalibus gaudere subsidiis et aeternitatis effectibus gratulari. |
113 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/1 |
Aliae orationes Paschales |
Or |
Deus qui omnes in Christo renatos genus regium et sacerdotale fecisti da nobis et velle et posse quae praecipis ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides cordium et pietas actionum. |
113 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Deus qui credentes in te fonte baptismatis innovasti hanc renatis in Christo concede custodiam ut nullo erroris incursu gratiam tuae benedictionis ammittant. |
113 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/3 |
Alia |
Or |
Deus qui pro salute mundi sacrificium paschale fecisti propitiare supplicationibus nostris ut interpellans pro nobis pontifex summus nos per id quod nostri est similis reconciliet per id quod tibi est aequalis absolvat. |
113 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/4 |
Alia |
Or |
Deus qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas erige nos ad consedentem in dextera tua nostrae salutis auctorem ut qui propter nos iudicandus advenit pro nobis iudicaturus adveniat. |
113 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Deus et reparator innocentiae et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut de infidelitatis tenebris liberati numquam a tuae virtutis luce discedant. |
113 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/6 |
Alia |
Or |
Deus qui credentes in te populos gratiae tuae largitate multiplicas respice propitius ad electionem tuam ut qui sacramento baptismatis sunt renati regni caelestis mereantur introitum. |
113 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/7 |
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui humanam naturam supra primae originis praeparas dignitatem respice pietatis tuae ineffabile sacramentum et quos regenerationis mysterio innovare dignatus es in his dona tua perpetua gratiae protectione conserva. |
113 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/8 |
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum ut spiritu sancto renatos regnum tuum facias introire atque eo perveniat humilitas gregis quo praecessit celsitudo pastoris. |
114 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/9 |
Alia |
Or |
Praesta nobis omnipotens et misericors Deus ut in resurrectione Domini nostri Iesu Christi percipiamus veraciter portionem. |
114 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/10 |
Alia |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut veterem cum suis rationibus hominem deponentes illius conversatione vivamus ad cuius nos substantiam paschalibus remediis transtulisti. |
114 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/11 |
Alia |
Or |
Depelle Domine conscriptum peccati lege chirographum quod in nobis paschali mysterio per resurrectionem tui filii vacuasti. |
114 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/12 |
Alia |
Or |
Deus qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas imple pietatis tuae ineffabile sacramentum ut cum in maiestate sua salvator noster advenerit quos fecisti baptismo regenerari facias beata immortalitate vestiri. |
114 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/13 |
Alia |
Or |
Deus humani generis conditor et redemptor da quaesumus ut reparationis nostrae collata subsidia te iugiter inspirante sectemur. |
114 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/14 |
Alia |
Or |
Gaudeat Domine plebs fidelis et cum propriae recolit salvationis exordia eius promoveatur augmentis. |
114 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/15 |
Alia |
Or |
Deus qui renatis aqua et spiritu sancto caelestis regni pandis introitum auge super famulos tuos gratiam quam dedisti ut qui ab omnibus sunt purgati peccatis a nullis priventur promissis. |
114 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/16 |
Alia |
Or |
Fac omnipotens Deus ut qui paschalibus remediis innovati similitudinem terreni parentis evasimus ad formam caelestis transferamur auctoris. |
114 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/17 |
Alia |
Or |
Deus qui nos fecisti hodierna die paschalia festa celebrare fac nos quaesumus in caelestia regna gaudere. |
115 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/18 |
Alia |
Or |
Familiam tuam quaesumus Domine dextera tua perpetuo circumdet auxilio ut paschali interveniente sollemnitate ab omni pravitate defensa donis celestibus prosequatur. |
115 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/1 |
Ad completum diebus festis |
Postcomm |
Praesta quaesumus Domine Deus noster ut quae sollemni celebramus officio purificatae mentis intellegentiam consequamur. |
115 |
Pasc/Gen/Gen/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Postcomm |
Caelesti lumine quaesumus Domine semper et ubique nos praeveni ut mysterium cuius nos participes esse voluisti et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu. |
115 |
Apr/14/Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers |
Mense Aprili XVIII Kalendas Maias id est XIIII di… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Tiburtii Valeriani et Maximi sollemnia colimus eorum etiam virtutes imitemur. |
115 |
Apr/14/Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. |
115 |
Apr/14/Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio salvationis tuae sentiamus augmentum. |
115 |
Apr/23/Georgius/M2/Mass Propers |
VIIII Kalendas Maias id est XXIII die mensis Apri… |
Coll |
Deus qui nos beati Georgii martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dona tuae gratiae consequamur. |
115 |
Apr/23/Georgius/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Georgio martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
116 |
Apr/23/Georgius/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Georgio martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. |
116 |
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/1 |
VII Kalendas Maias id est XXV die mensis Aprilis… |
Or |
Mentem familiae tuae quaesumus Domine intercedente beato laurentio martyre tuo et munere conpunctionis aperi et largitate pietatis exaudi. |
116 |
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/2 |
Ad sanctum Valentinum |
Or |
Deus qui culpas delinquentium districte feriendo percutis fletus quoque lugentium non recuses ut qui pondus tuae animadversionis cognovimus etiam pietatis gratiam sentiamus. |
116 |
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/3 |
Ad pontem Olbi |
Or |
Parce Domine quaesumus parce populo tuo et nullis iam patiaris adversitatibus fatigari quos pretioso Filii tui sanguine redemisti. |
116 |
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/4 |
Ad crucem |
Or |
Deus qui culpas nostras piis verberibus percutis ut nos a nostris iniquitatibus emundes da nobis et de verbere tuo proficere et de tua citius consolatione gaudere. |
116 |
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/5 |
In atrio |
Or |
Adesto Domine supplicationibus nostris et sperantes in tua misericordia intercedente beato petro apostolo tuo caelesti protege benignus auxilio. |
116 |
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/6 |
Alia oratio in atrio |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut ad te toto corde clamantes intercedente beato petro apostolo tuo tuae pietatis indulgentiam consequamur. |
116 |
Pasc/H5/f2/Rogationes/M2/Mass Propers |
Ad missam |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus contra adversa omnia tua semper protectione muniamur. |
116 |
Pasc/H5/f2/Rogationes/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec munera Domine quaesumus et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. |
116 |
Pasc/H5/f2/Rogationes/M2/Mass Propers/1 |
Ad completa |
Postcomm |
Vota nostra quaesumus Domine pio favore prosequere ut dum dona tua in tribulatione percipimus de consolatione nostra in tuo amore crescamus. |
117 |
Pasc/H5/f2/Rogationes/M2/Mass Propers/2 |
Alia ad completa |
Postcomm |
Praetende nobis Domine misericordiam tuam ut quae votis expetimus conversatione tibi placita consequamur. |
117 |
Apr/28/Vitalis martyr/M2/Mass Propers |
IIII Kalendas Maias id est XXVIII die mensis Apri… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut intercedente beato Vitale martyre tuo et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. |
117 |
Apr/28/Vitalis martyr/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. |
117 |
Apr/28/Vitalis martyr/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exequimur cultum sentiamus effectum. |
117 |
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers |
Mense Maio Kalendis Maiis natale apostolorum Phil… |
Coll |
Deus qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. |
117 |
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera Domine quae pro apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate deferimus propitius suscipe et mala omnia quae meremur averte. |
117 |
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus eorum orationibus adiuvemur. |
117 |
May/3/Theodolus, Eventius, Alexander papa/M2/Mass Propers |
V Nonas Maias id est III die mensis Maii natale s… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Alexandri Eventi et Theoduli natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. |
117 |
May/3/Theodolus, Eventius, Alexander papa/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Super has quaesumus hostias Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. |
118 |
May/3/Theodolus, Eventius, Alexander papa/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut quorum exequimur cultum sentiamus effectum. |
118 |
May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers |
Pridie Nonas Maias id est VI die mensis Maii nata… |
Coll |
Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra perturbant praesta quaesumus ut beati Ioannis apostoli tui intercessio gloriosa nos protegat. |
118 |
May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et celestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. |
118 |
May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Refecti Domine pane caelesti ad vitam quaesumus nutriamur aeternam. |
118 |
May/10/Epimachus, Gordianus/M2/Mass Propers |
VI Idus Maias id est X die mensis Maii natale san… |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi sollemnia colimus eorum apud te intercessionibus adiuvemur. |
118 |
May/10/Epimachus, Gordianus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi Domine beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
118 |
May/10/Epimachus, Gordianus/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedentibus sanctis tuis Gordiani atque Epimachi per haec contra omnia adversa muniamur. |
118 |
May/12/Pancratius/M2/Mass Propers |
IIII Idus Maias id est XII die mensis Maii natale… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Pancratii martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. |
119 |
May/12/Pancratius/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera quaesumus Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Pancratio martyre tuo per eadem nos placatus intende. |
119 |
May/12/Pancratius/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Beati Pancratii martyris tui Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus. |
119 |
May/13/Maria ad Martyres/M2/Mass Propers |
III Idus Maias id est XIII die mensis Maii natale… |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ad eorum nos gaudia aeterna pertingere de quorum nos virtute tribuis annua sollemnitate gaudere. |
119 |
May/13/Maria ad Martyres/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Super has quaesumus hostias Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. |
119 |
May/13/Maria ad Martyres/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. |
119 |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers |
In Ascensa Domini |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui hodierna die unigenitum tuum redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus ipsi quoque mente in caelestibus habitemus. |
119 |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe Domine munera quae pro Filii tui gloriosa ascensione deferimus et concede propitius ut a praesentibus periculis liberemur et ad vitam perveniamus aeternam. |
119 |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit et ipsis cernentibus <est> elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus. |
120 |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers |
|
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster unigenitus Filius tuus unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dexteram collocavit sed et memoriam. |
120 |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Praesta nobis quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus invisibili consequamur effectu. |
120 |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers/1 |
Aliae orationes |
Or |
Adesto Domine supplicationibus nostris ut sicut humani generis salvatorem consedere tecum in tua maiestate confidimus ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum quemadmodum est pollicitus sentiamus. |
120 |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Deus cuius Filius in alta caelorum potenter ascendens captivitatem nostram sua duxit virtute captivam tribue quaesumus ut dona quae suis participibus contulit largiatur et nobis. |
120 |
May/25/Urbanus/M2/Mass Propers |
VIII Kalendas iunias id est XXV die mensis Maii n… |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beati urbani martyris tui atque pontificis sollemnia colimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. |
120 |
May/25/Urbanus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
120 |
May/25/Urbanus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exequimur cultum sentiamus effectum. |
121 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 |
Incipiunt orationes de Pentecosten die sabbato an… |
Proph |
Deus temptavit Abraham. |
121 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 |
|
Or |
Deus qui in Abrahae famuli tui opere humano generi oboedientiae exempla praebuisti concede nobis et nostrae voluntatis pravitatem frangere et tuorum praeceptorum rectitudinem adimplere. |
121 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 |
Lectio libri Deuteronom. |
Proph |
Et scripsit Moyses canticum hoc |
121 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 |
|
Or |
Deus qui nobis per prophetarum ora praecepisti temporalia relinquere atque ad aeterna festinare da famulis tuis ut quae a te iussa cognovimus implere caelesti inspiratione valeamus. |
121 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 |
Lectio Esaiae prophetae. |
Proph |
Et apprehendent septem mulieres unum hominem. |
121 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 |
|
Or |
Deus qui nos ad celebrandam festivitatem utriusque testamenti paginis instruis da nobis intellegere misericordiam tuam ut ex perceptione praesentium munerum firma sit expectatio futurorum. |
121 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/4 |
Lectio Ieremiae prophetae |
Proph |
Audi Israel mandata vitae. |
121 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/4 |
|
Or |
Deus incommutabilis virtus et lumen aeternum respice propitius ad totius ecclesiae mirabile sacramentum et da famulis tuis ut hoc quod devote agimus etiam rectitudine vitae teneamus. |
121 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Oratione de psalmo XLI |
Tr |
Sicut cervus. |
121 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/5 |
|
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui sollemnitatem dono Spiritus Sancti colimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. |
121 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/6 |
Aliae orationes |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri praesta ut gentium facta dispersio divisione linguarum ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregentur. |
122 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/7 |
Alia oratio |
Or |
Deus qui sacramento festivitatis hodiernae universam Ecclesiam tuam in omni gente et natione sanctificas in totam mundi latitudinem Spiritus tui dona diffunde. |
122 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/8 |
Alia |
Or |
Annue misericors Deus ut qui divina praecepta violando paradisi felicitate decidimus ad aeternae beatitudinis redeamus accessum per tuorum custodiam mandatorum. |
122 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/9 |
Alia |
Or |
Da nobis quaesumus Domine per gratiam Spiritus Sancti novam tui paracliti spiritalis observantiae disciplinam ut mentes nostras sacro purificante ieiunio cunctis reddantur eius muneribus aptiores. |
122 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Oratio ad missa in sabbato Pentecosten. Post Asce… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat et lux tuae lucis corda eorum qui per gratiam tuam renati sunt Sancti Spiritus illustratione confirmet. |
122 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera Domine quaesumus oblata sanctifica et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. |
122 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbem terrarum mundus exsultat sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinnunt sine fine dicentes. |
122 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 |
|
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit sed et memoriam venerantes. |
123 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus. |
123 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. |
123 |
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers |
Die dominico ad sanctum Petrum |
Coll |
Deus qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti da nobis in eodem spiritu recta sapere et de eius consolatione gaudere. |
123 |
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera Domine quaesumus oblata sanctifica et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. |
123 |
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbem terrarum mundus exsultat sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinnunt sine fine dicentes Sanctus. |
123 |
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers/1 |
|
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit sed et memoriam. |
123 |
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers/2 |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus. |
123 |
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. |
124 |
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers |
Feria II ad Vincula |
Coll |
Deus qui apostolis tuis sanctum dedisti spiritum concede plebi tuae petitionis effectum ut quibus dedisti fidem largiaris et pacem. |
124 |
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Propitius Domine quaesumus haec dona sanctifica et hostiae spiritalis oblatione suscepta nosmetipsos tibi perfice munus aeternum. |
124 |
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Adesto Domine quaesumus populo tuo et quem mysteriis caelestibus imbuisti ab hostium furore defende. |
124 |
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers |
Feria III ad sanctam Anastasiam |
Coll |
Assit nobis Domine quaesumus virtus Spiritus Sancti qui et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis. |
124 |
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Purificet nos Domine quaesumus muneris praesentis oblatio ut dignos sacra participatione perficiat. |
124 |
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Mentes nostras quaesumus Domine Spiritus Sanctus divinis reparet sacramentis quia ipse est remissio omnium peccatorum Per. |
124 |
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Feria IIII ad sanctam Mariam maiorem |
Or |
Mentes nostras quaesumus Domine paraclitus qui a te procedit illuminet et inducat in omnem sicut tuus promisit filius veritatem. |
124 |
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Alia oratio |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter habitando perficiat. |
124 |
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accipe quaesumus Domine munus oblatum et dignanter operare ut quod mysteriis agimus piis effectibus celebremus. |
125 |
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Sumentes Domine caelestia sacramenta quaesumus clementiam tuam ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. |
125 |
Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Feria VI ad apostolos |
Coll |
Da quaesumus Ecclesiae tuae misericors Deus ut sancto spiritu congregata hostili nullatenus incursione turbetur. |
125 |
Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificia Domine tuis oblata conspectibus ignis ille divinus adsumat qui discipulorum Christi tui per sanctum spiritum corda succendit. |
125 |
Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Sumpsimus Domine sacri dona mysterii humiliter deprecantes ut quae in tui commemoratione nos facere praecepisti in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. |
125 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/1 |
Sabbato XII lectiones mensis quarti |
Or |
Mentibus nostris Domine Spiritum Sanctum benignus infunde cuius et sapientia conditi sumus et providentia gubernamur. |
125 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Illo nos igne quaesumus Domine Spiritus Sanctus inflammet quem Dominus noster Iesus Christus misit in terram et voluit vehementer accendi. |
125 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/3 |
Alia |
Or |
Deus qui ad animarum medelam ieiunii devotione castigari corpora praecepisti concede nobis propitius et mente et corpore semper tibi esse devotos. |
125 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/4 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut salutaribus ieiuniis eruditi ab omnibus etiam vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. |
125 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus sic nos ab epulis carnalibus abstinere ut a vitiis inruentibus pariter ieiunemus. |
126 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. |
126 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Ut accepta tibi sint Domine nostra ieiunia praesta nobis quaesumus huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. |
126 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. |
126 |
Trin/H1/D/M2/Mass Propers |
Die dominico vacat |
Coll |
Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribue defensionis auxilium. |
126 |
Trin/H1/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica ut tui nobis unigeniti corpus et sanguis fiat. |
126 |
Trin/H1/D/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestibus remediis faciat esse consortes. |
126 |
Jun/1/Nicomedes/M2/Mass Propers |
Mense iunio Kalendis Iuniis dedicatio sancti Nico… |
Coll |
Deus qui nos beati Nicomedis martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dona tuae gratiae consequamur. |
126 |
Jun/1/Nicomedes/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Nicomede martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
126 |
Jun/1/Nicomedes/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Nicomede martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. |
127 |
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers |
III Nonas Iunias id est II die mensis Iunii natal… |
Coll |
Deus qui nos annua beatorum Marcellini et Petri martyrum tuorum sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis provocemur exemplis. |
127 |
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. |
127 |
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio salvationis tuae sentiamus augmentum. |
127 |
Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers |
XIIII Kalendas Iulias id est XVIII die mensis Iun… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum Marci et Marcelliani natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessione liberemur. |
127 |
Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera Domine tibi dicata sanctifica et intercedentibus beato Marco et Marcelliano per eadem nos placatus intende. |
127 |
Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus ut quorum laetamur gustu renovemur effectu. |
127 |
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers |
XIII Kalendas Iulias id est XVIIII die mensis Iun… |
Coll |
Deus qui nos annua sanctorum tuorum Protasii et Gervasii sollemnitate laetificas concede propitius ut quorum gaudemus meritis accendamur exemplis. |
127 |
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedentibus sanctis tuis a cunctis nos defende periculis. |
128 |
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Haec nos communio Domine purget a crimine et intercedentibus sanctis tuis caelestibus remediis faciat esse consortes. |
128 |
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers |
VIIII Kalendas Iulias id est XXIII die mensis Iun… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua per viam salutis incedat et beati Ioannis praecursoris hortamenta sectando ad eum quem praedixit secura perveniat. |
128 |
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne Baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
128 |
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Beati Ioannis Baptistae nos Domine praeclara comitetur oratio et quem venturum esse praedixit poscat nobis favere placatum. |
128 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers |
VIII Kalendas Iulias id est XXIIII die mensis Iun… |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Ioannis Baptistae sollemnia colimus eius apud te intercessione muniamur. |
128 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne Baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
128 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Ioanne Baptista per haec contra omnia adversa muniamur. |
128 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers |
Item ad missas |
Coll |
Deus qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Ioannis nativitate fecisti da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aeternae. |
129 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Tua Domine muneribus altaria cumulamus illius nativitatem honore debito celebrantes qui salvatorem mundi et cecinit adfuturum et adesse monstravit. |
129 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Sumat ecclesia tua Deus beati Ioannis Baptistae generatione laetitiam per quem suae regenerationis cognovit auctorem. |
129 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers/1 |
Ad vesper. ubi supra |
Or |
Deus qui nos beati Ioannis Baptistae concedis natalicia perfrui eius nos tribue meritis adiuvari. |
129 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers/2 |
Ad fontes |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus da cordibus nostris illam tuarum rectitudinem semitarum quam beati Ioannis Baptistae in deserto vox clamantis edocuit. |
129 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers/3 |
Aliae orationes |
Or |
Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra contristant per praecursorem gaudii corda nostra laetifica. |
129 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers/4 |
Alia |
Or |
Da quaesumus omnipotens Deus intra sanctae ecclesiae uterum constitutos eo nos spiritu ab iniquitate nostra iustifica quo beatum Ioannem intra viscera materna docuisti. |
129 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Deus qui nos annua beati Ioannis Baptistae sollemnia frequentare concedis praesta quaesumus ut et devotis eadem mentibus celebremus et eius patrocinio promerente plene capiamus securitatis augmentum. |
129 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers/6 |
Alia |
Or |
Omnipotens et misericors Deus qui beatum Ioannem Baptistam tua providentia destinasti ut perfectam plebem Christo Domino praepararet da quaesumus ut familia tua huius intercessione praeconis et a peccatis omnibus exuatur et ad eum quem prophetavit pervenire mereatur. |
129 |
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers |
V Kalendas Iulias id est XXVI die mensis Iunii na… |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat quae de beatorum Ioannis et Pauli glorificatione procedit quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. |
130 |
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi Domine sanctorum martyrum tuorum Ioannis et Pauli dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
130 |
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Sumpsimus Domine sanctorum tuorum sollemnia celebrantes caelestia sacramenta praesta quaesumus ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. |
130 |
Jun/28/Leo/M2/Mass Propers |
IIII Kalendas Iulias id est XXVIII die mensis Iun… |
Coll |
Deus qui beatum leonem pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti concede propitius ut qui commemorationis eius festa percolimus vitae quoque imitemur exempla. |
130 |
Jun/28/Leo/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Annue nobis Domine ut animae famuli tui leoni haec prosit oblatio quem immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. |
130 |
Jun/28/Leo/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Deus qui animae famuli tui leoni aeternae beatitudinis proemia contulisti concede propitius ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur eius apud te precibus sublevemur. |
130 |
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
IIII Kalendas Iulias id est XXVIII die mensis Iun… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut nullis nos permittas perturbationibus concuti quos in apostolicae confessionis petra solidasti. |
130 |
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munus populi tui Domine quaesumus apostolica intercessione sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
131 |
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Te Domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeternae non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. |
131 |
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Quos caelesti Domine alimento satiasti apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi. |
131 |
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Ad vigilias nocte |
Or |
Deus qui Ecclesiam tuam apostoli tui Petri fide et nomine consecrasti quique beatum illi Paulum ad praedicandum gentibus gloriam tuam sociare dignatus es concede ut omnes qui ad apostolorum tuorum sollemnia convenerunt spiritali remuneratione ditentur. |
131 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers |
III Kalendas Iulias id est XXVIIII die mensis Iun… |
Coll |
Deus qui hodiernam diem apostolorum tuorum Petri et Pauli martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae eorum in omnibus sequi praeceptum per quos religionis sumpsit exordium. |
131 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus apostolica prosequatur oratio per quam nos expiari tribuis et defendi. |
131 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Te Domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeternae non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia celestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. |
131 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Quos caelesti Domine alimento satiasti apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi. |
132 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/1 |
Ad vesperos |
Or |
Deus qui apostolo Petro collatis clavibus regni caelestis ligandi atque solvendi pontificium tradidisti concede ut intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. |
132 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/2 |
Alia oratio |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate fundatam ab infernorum erues terrore portarum praesta ut in tua veritate persistens nulla recipiat consortia perfidorum. |
132 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/3 |
Alia oratio |
Or |
Familiam tuam Domine propitius intuere et apostolicis defende praesidiis ut eorum precibus gubernetur quibus nititur te constituente principibus. |
132 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/4 |
Alia oratio |
Or |
Exaudi nos Deus salutaris noster et apostolorum tuorum nos tuere praesidiis quorum donasti fideles esse doctrinis. |
132 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Protege Domine populum tuum et apostolorum patrocinio confidentem perpetua defensione conserva. |
132 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/6 |
Alia |
Or |
Esto Domine plebi tuae sanctificator et custus ut apostolicis munita praesidiis et conversatione tibi placeat et secura deserviat. |
132 |
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers |
Pridie Kalendas Iulias id est XXX die mensis Iuni… |
Coll |
Deus qui multitudinem gentium beati Pauli apostoli praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut cuius natalicia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. |
132 |
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias apostolica commendet oratio ut quod pro illorum gloria celebramus nobis prosit ad veniam. |
133 |
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Perceptis Domine sacramentis beatis apostolis intervenientibus deprecamur ut quae pro illorum celebrata sunt gloria nobis proficiant ad medelam. |
133 |
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers |
In octavas apostolorum ad sanctum Petrum |
Coll |
Deus eoius dextera beatum Petrum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit et coapostolum eius Paulum tertium naufragantem de profundo pelagi liberavit exaudi nos propitius et concede ut amborum meritis aeternae Trinitatis gloriam consequamur. |
133 |
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Offerimus tibi Domine quaesumus preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui apostolorum tuorum precibus adiuvemur. |
133 |
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Protege Domine populum tuum et apostolorum tuorum patrocinio confidentem perpetua defensione conserva. |
133 |
Jul/2/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers |
Mense Iulio VI Nonas Iulias id est die II mense s… |
Coll |
Deus qui nos sanctorum tuorum Processi et Martiniani confessionibus gloriosis circumdas et protegis da nobis et eorum imitatione proficere et intercessione gaudere. |
133 |
Jul/2/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe Domine preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui sanctorum tuorum precibus adiuventur. |
133 |
Jul/2/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. |
134 |
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers |
VI Idus Iulias id est X die mensis Iulii natale S… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus. |
134 |
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus placatus intende et intercedentibus sanctis tuis devotioni nostrae proficiant et saluti. |
134 |
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. |
134 |
Jul/29/Felix, Simplicius, Faustinus, Beatrix/M2/Mass Propers |
IIII Kalendas Augustas id est XXVIII die mensis I… |
Coll |
Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Felicis martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. |
134 |
Jul/29/Felix, Simplicius, Faustinus, Beatrix/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. |
134 |
Jul/29/Felix, Simplicius, Faustinus, Beatrix/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti intercedente beato Felice martyre tuo tua facias pietate concordes. |
134 |
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers |
III Kalendas agustas id est die XXX mensis Iulii… |
Coll |
Deus qui sanctis tuis Abdon et Sennen ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratiae contulisti da famulis tuis suorum veniam peccatorum ut sanctorum tuorum intercedentibus meritis ab omnibus mereamur adversitatibus liberari. |
134 |
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. |
135 |
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Per huius Domine operatione mysterii et vitia nostra purgentur et intercedentibus sanctis tuis iusta desideria compleantur. |
135 |
Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers |
Mense Augusto Kalendis Augustis ad sanctum Petrum… |
Coll |
Deus qui beatum Petrum apostolum a vinculis absolutum inlaesum abire fecisti nostrorum quaesumus absolve vincula peccatorum et omnia mala a nobis propitiatus exclude. |
135 |
Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. |
135 |
Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. |
135 |
Aug/3/Abibas, Gamaliel, Nicodemus, Stephanus martyr (Inventio)/M2/Mass Propers |
Mense Augusto IIII Nonas Augustas id est die II m… |
Coll |
Deus qui nos beati Stephani martyris tui atque pontificis annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia-colimus de eiusdem etiam protectione gaudeamus. |
135 |
Aug/3/Abibas, Gamaliel, Nicodemus, Stephanus martyr (Inventio)/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera tibi Domine dicata sanctifica et intercedente beato Stephano martyre tuo atque pontifice per eadem nos placatus intende. |
135 |
Aug/3/Abibas, Gamaliel, Nicodemus, Stephanus martyr (Inventio)/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Haec nos communio Domine purget a crimine et intercedente beato Stephano martyre tuo atque pontifice caelestibus remediis faciat esse consortes. |
136 |
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers |
Nonis Augustis id est die VI mensis Augusti natal… |
Coll |
Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus concede propitius ut intercessione beati Sixti martyris tui atque pontificis contra omnia adversa muniamur. |
136 |
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. |
136 |
Aug/6/Sixtus II/grape |
Praefatio uvae. Intra quorum nos consortio non ae… |
Or |
Benedic Domine et hos fructus novos uvae quos tu Domine rore caeli et inundantia pluviarum et temporum serenitate atque tranquillitate ad maturitatem perducere dignatus es et dedisti ea ad usus nostros cum gratiarum actione percipere in nomine Domini nostri Iesu Christi. Per quem haec omnia Domine semper bona creas. |
136 |
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Praesta quaesumus Domine Deus noster ut cuius nobis festivitate votivae sunt sacramenta eius salutaria nobis intercessione reddantur. |
136 |
Aug/6/Agapitus, Felicissimus/M2/Mass Propers |
Item eodem die mensis Augusti natale sancti Felic… |
Coll |
Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Felicissimi et Agapiti natalicia colere da nobis in aeterna laetitia de eorum societate gaudere. |
136 |
Aug/6/Agapitus, Felicissimus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. |
137 |
Aug/6/Agapitus, Felicissimus/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Praesta nobis Domine quaesumus intercedentibus sanctis tuis Felicissimo et Agapito ut quae ore contingimus pura mente capiamus. |
137 |
Aug/8/Cyriacus/M2/Mass Propers |
VI Idus agustas id est die VIII mensis Augusti na… |
Coll |
Deus qui nos annua beati Cyriaci martyris tui sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus virtutem quoque passionis imitemur. |
137 |
Aug/8/Cyriacus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur Per. |
137 |
Aug/8/Cyriacus/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. |
137 |
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers |
V Idus Augustas id est dies VIIIII mensis Augusti… |
Coll |
Adesto Domine supplicationibus nostris et intercessione beati Laurentii martyris tui perpetuam nobis misericordiam benignus inpende. |
137 |
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beato Laurentio martyre tuo vincula peccatorum nostrorum absolve. |
137 |
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Da quaesumus Domine Deus noster ut sicut beati Laurentii martyris tui commemoratione temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu. |
137 |
Aug/10/Laurentius martyr/M1/Mass Propers |
IIII Idus Augustas id est die X mense Augusto nat… |
Coll |
Excita Domine in ecclesia tua spiritum cui beatus Laurentius levita servivit ut eodem nos replente studeamus amare quod amavit et opere exercere quod docuit. |
138 |
Aug/10/Laurentius martyr/M1/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificium nostrum tibi Domine quaesumus beati Laurentii precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum. |
138 |
Aug/10/Laurentius martyr/M1/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos donis caelestibus satiasti intercedente beato Laurentio martyre tuo perpetua protectione custodias. |
138 |
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers |
Item ad missas |
Coll |
Da nobis quaesumus omnipotens Deus vitiorum nostrorum flammas extinguere qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. |
138 |
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Laurentii suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. |
138 |
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Laurentio salvationis tuae sentiamus augmentum. |
138 |
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Deus cuius caritatis ardore beatus Laurentius edaces incendii flammas contempto persecutore devicit concede ut omnes qui martyrii eius merita veneramur protectionis tuae auxilio muniamur. |
138 |
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers |
III Idus Augustas id est XI die mensis Augusti na… |
Coll |
Beati Tiburtii nos Domine foveant continuata praesidia quia non desinis propitius intueri quos talibus auxiliis concesseris adiuvari. |
139 |
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Adesto Domine precibus populi tui adesto muneribus ut quae sacris sunt oblata mysteriis tuorum tibi placeant intercessione sanctorum. |
139 |
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sumpsimus Domine pignus redemptionis aeternae sit nobis Domine quaesumus interveniente beato Tiburtio martyre tuo vitae praesentis auxilium pariter et futurae. |
139 |
Aug/13/Hippolytus/M2/Mass Propers |
Idibus Augustis id est XIII mensis Augusti natale… |
Coll |
Da nobis omnipotens Deus ut beati Hippolyti martyris tui veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. |
139 |
Aug/13/Hippolytus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Respice Domine munera populi tui sanctorum festivitate votiva et tuae testificatio veritatis nobis proficiat ad salutem. |
139 |
Aug/13/Hippolytus/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Sacramentorum tuorum Domine communio sumta nos salvet et in tuae veritatis luce confirmet. |
139 |
Aug/14/Eusebius Romanus/M2/Mass Propers |
XVIIII Kalendas Septembres id est XIII die mensis… |
Coll |
Deus qui nos beati Eusebii confessoris tui annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius apud te exempla gradiamur. |
139 |
Aug/14/Eusebius Romanus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Laudis tuae Domine hostias immolamus in tuorum commemoratione sanctorum quibus nos et praesentibus exui malis confidimus et futuris. |
139 |
Aug/14/Eusebius Romanus/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. |
139 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers |
XVIIII Kalendas Septembres id est XIIII die mensi… |
Coll |
Deus qui virginalem aulam beatae Mariae in quam habitare eligere dignatus es da quaesumus ut sua nos defensione munitos iocundos faciat suae interesse festivitati. |
140 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Magna est Domine apud clementiam tuam Dei Genitricis oratio quam idcirco de praesenti seculo transtulisti ut pro peccatis nostris apud te fiducialiter intercedat. |
140 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Concede misericors Deus fragilitati nostrae praesidium ut qui sanctae Dei Genitricis requiem celebramus intercessionis eius auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus. |
140 |
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/1 |
XVIII Kalendas Septembres id est XV die mensis Au… |
Or |
Veneranda nobis Domine huius est diei festivitas in qua sancta dei genetrix mortem subiit temporalem nec tamen mortis nexibus deprimi potuit qui Filium tuum dominum nostrum de se genuit incarnatum. |
140 |
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/2 |
Alia ad missam |
Coll |
Famulorum tuorum Domine delictis ignosce et qui placere de actibus nostris non valemus genetricis Filii tui Domini Dei nostri intercessione salvemur. |
140 |
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Subveniat Domine plebi tuae Dei Genitricis oratio quam etsi pro condicione camis migrasse cognoscimus in caelesti gloria apud te pro nobis orare sentiamus. |
140 |
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Mensae caelestis participes effecti imploramus clementiam tuam Domine Deus noster ut qui festa Dei Genitricis colimus a malis imminentibus eius intercessione liberemur. |
140 |
Aug/18/Agapitus Praenestensis/M2/Mass Propers |
XV Kalendas Septembres id est XVIII die mensis Au… |
Coll |
Laetetur ecclesia tua Deus beati Agapiti martyris tui confisa suffragiis atque eius precibus gloriosis et devota permaneat et secura consistat. |
141 |
Aug/18/Agapitus Praenestensis/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe Domine munera quae in eius sollemnitate deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari. |
141 |
Aug/18/Agapitus Praenestensis/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. |
141 |
Aug/22/Timotheus/M2/Mass Propers |
XI Kalendas Septembres id est XXII die mensis Aug… |
Coll |
Auxilium tuum nobis Domine quaesumus placatus inpende et intercedente beato Timotheo martyre tuo dexteram super nos tuae propitiationis extende. |
141 |
Aug/22/Timotheus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. |
141 |
Aug/22/Timotheus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut intercedente beato Timotheo martyre tuo eius semper participatione vivamus. |
141 |
Aug/28/Hermes/M2/Mass Propers |
V Kalendas Septembres id est XXVIII die mensis Au… |
Coll |
Deus qui beatum Hermen martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi dispicere et nulla eius adversa formidare. |
141 |
Aug/28/Hermes/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificium tibi Domine laudis offerimus in tuorum commemoratione sanctorum da quaesumus ut quod illis contulit gloriam nobis prosit ad salutem. |
141 |
Aug/28/Hermes/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Repleti Domine benedictione caelesti quaesumus clementiam tuam ut intercedente beato Hermen martyre tuo quae humiliter gerimus salubriter sentiamus. |
142 |
Aug/29/Sabina/M2/Mass Propers |
IIII Kalendas Septembres id est XXVIIII die mensi… |
Coll |
Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius exempla ad te gradiamur. |
142 |
Aug/29/Sabina/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi Domine beatae Sabinae martyris tuae dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
142 |
Aug/29/Sabina/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut intercedente beata Sabina martyrae tua in huius semper participatione vivamus. |
142 |
Aug/30/Felix, Adauctus/M2/Mass Propers |
III Kalendas Septembres id est XXX die mensis Aug… |
Coll |
Maiestatem tuam Domine supplices deprecamur ut sicut nos iugiter sanctorum tuorum commemoratione laetificas ita semper supplicatione defendas. |
142 |
Aug/30/Felix, Adauctus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias Domine tuae plebis intende et quas in honore sanctorum tuorum devota mente celebrat proficere sibi sentiat ad salutem. |
142 |
Aug/30/Felix, Adauctus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Repleti Domine muneribus sacris quaesumus ut intercedentibus sanctis tuis in gratiarum tuarum semper actione maneamus. |
142 |
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers |
VI Idus Septembres id est die VIII mensis Septemb… |
Or |
Supplicationem servorum tuorum Deus miserator exaudi ut qui in nativitate Dei Genitricis et Virginis congregamur eius intercessionibus conplacatus a te de instantibus periculis eruamur. |
143 |
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers |
Ad missas |
Coll |
Famulis tuis Domine caelestis gratiae munus inpertire ut quibus beatae Virginis partus extitit salutis exordium nativitatis eius votiva sollemnitas pacis tribuat incrementum. |
143 |
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Unigeniti tui Domine nobis succurrat humanitas ut qui natus de virgine matris integritatem non minuit sed sacravit in nativitatis eius sollemniis a nostris nos piaculis exuens oblationem nostram sibi faciat acceptam. |
143 |
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sumpsimus Domine celebritatis annue votiva sacramenta praesta quaesumus ut et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae. |
143 |
Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers |
III Idus Septembres id est XI die mensis Septembr… |
Coll |
Beati proti nos Domine et Hyacinthi foveat pretiosa confessio et pia iugiter intercessione tueatur. |
143 |
Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Pro sanctorum proti et Hyacinthi munera tibi Domine commemoratione quae debemus exsolvimus praesta quaesumus ut remedium nobis perpetuae salutis operentur. |
143 |
Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Percepta nos Domine tua sancta purificent et beati proti et Hyacinthi quaesumus inploret oratio. |
143 |
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers |
XVIII Kalendas Octobres id est XIIII die mensis S… |
Coll |
Infirmitatem nostram quaesumus Domine propitius respice et mala omnia quae iuste meremur sanctorum tuorum intercessione averte. |
144 |
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Adesto Domine supplicationibus nostris quas in sanctorum tuorum commemoratione deferimus ut qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus eorum qui tibi placuerint meritis adiuvemur. |
144 |
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus orationibus adiuvemur. |
144 |
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers |
Item in eodem die XIIII die mensis Septembris Exa… |
Coll |
Deus qui Unigeniti tui Domini nostri Iesu Christi pretioso sanguine humanum genus redemere dignatus es concede propitius ut qui ad adorandam vivificam crucem adveniunt a peccatorum suorum nexibus liberentur. |
144 |
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Iesu Christi Domini nostri corpore saginati per quem crucis est sanctificatus vexillum quaesumus Domine Deus noster ut sicut adorare meruimus ita perennitatis eius gloriae salutaris potiamur effectum. |
144 |
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut quos divina tribuis participatione gaudere humanis non sinas subiacere periculis. |
144 |
Sep/15/Nicomedes/M2/Mass Propers |
XVII Kalendas Octobres id est XV die mensis Septe… |
Coll |
Adesto Domine populo tuo ut beati Nicomedis martyris tui merita praeclara suscipiens ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvetur. |
144 |
Sep/15/Nicomedes/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe Domine munera propitius oblata quae maiestati tuae beati Nicomedis martyris commendet oratio. |
145 |
Sep/15/Nicomedes/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus et intercedente beato Nicomede martyre tuo a cunctis efficiant vitiis absolutos. |
145 |
Sep/16/Euphemia Chalcedonensis/M2/Mass Propers |
XVI Kalendas Octobres id est XVI die mensis Septe… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Euphemiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. |
145 |
Sep/16/Euphemia Chalcedonensis/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Praesta quaesumus Domine Deus noster ut sicut in tuo conspectu mors est pretiosa sanctorum ita eorum merita venerantium accepta tibi reddat oblatio. |
145 |
Sep/16/Euphemia Chalcedonensis/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessio beatae martyris Euphemiae tibi reddat acceptos. |
145 |
Sep/16/Lucius, Geminianus/M2/Mass Propers |
Die suprascripto. Natale sanctorum Luciae et Gemi… |
Coll |
Praesta Domine precibus nostris cum exsultatione provectum ut quorum diem passionis annua devotione recolimus etiam fidei constantiam subsequamur. |
145 |
Sep/16/Lucius, Geminianus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Vota populi tui Domine propitiatus intende et quorum nos tribuis sollemnia celebrare fac gaudere suffragiis. |
145 |
Sep/16/Lucius, Geminianus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Exaudi Domine preces nostras et sanctorum tuorum quorum festa sollemniter celebramus continuis foveamur auxiliis. |
145 |
Trin/H17/D/M2/Mass Propers |
Mensis septimi. Orationes die dominico ad sanctum… |
Coll |
Absolve quaesumus Domine tuorum delicta populorum et a peccatorum nostrorum nexibus quae pro nostra fragilitate contraximus tua benignitate liberemur. |
146 |
Trin/H17/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Pro nostrae servitutis augmento sacrificium tibi Domine laudis offerimus ut quod inmeritis contulisti propitius exequaris. |
146 |
Trin/H17/D/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut quos divina tribuis participatione gaudere humanis non sinas subiacere periculis. |
146 |
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Feria IIII ad sanctam Mariam maiorem |
Or |
Misericordiae tuae remediis quaesumus Domine fragilitas nostra subsistat ut quae sua condicione atteritur tua clementia reparetur. |
146 |
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Praesta quaesumus Domine familiae supplicanti ut dum a cibis corporalibus se abstinent a vitiis mente ieiunent. |
146 |
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
146 |
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sumentes dona caelestia suppliciter deprecamur ut quae sedula servitute donante te gerimus dignis sensibus tuo munere capiamus. |
146 |
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Feria VI ad apostolos |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. |
146 |
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. |
146 |
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibente beneficia potiora sumamus. |
147 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/1 |
Sabbato ad sanctum Petrum XII lectiones |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus maiestatem tuam supplices exoramus ut pia ieiunantium deprecatione placatus et praesentia nobis subsidia praebeas et futura. |
147 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/2 |
Alia oratio |
Or |
Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut ieiunando tua gratia satiemur et abstinendo cunctis efficiamur hostibus fortiores. |
147 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/3 |
Alia |
Or |
Tuere quaesumus Domine familiam tuam ut salutis aeternae remedia quae te aspirante requirimus te largiente consequamur. |
147 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/4 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus Domine sic nos ab epulis abstinere carnalibus ut a vitiis inruentibus pariter ieiunemus. |
147 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Ut nos Domine tribuis sollemne tibi deferre ieiunium sic nobis quaesumus indulgentiae praesta subsidium. |
147 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. |
147 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat. |
147 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Perficiant in nobis Domine quaesumus tua sacramenta quod continent ut quae nunc specie gerimus rerum veritate capiamus. |
147 |
Trin/H18/D/M2/Mass Propers |
Die dom. Vacat |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus misericordiam tuam ostende supplicibus ut qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium tuum sed indulgentiam sentiamus. |
147 |
Trin/H18/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. |
148 |
Trin/H18/D/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. |
148 |
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers |
V Kalendas Octobres id est XXVII die mensis Septe… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Cosmae et Damiani natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. |
148 |
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sanctorum tuorum nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper optineat. |
148 |
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Protegat Domine quaesumus populum tuum et participatione caelestis indulta convivii et deprecatio collata sanctorum. |
148 |
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers |
III Kalendas Octobres id est XXVIIII die mensis S… |
Coll |
Deus qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas concede propitius ut quibus tibi ministrantibus in caelo semper adsistitur ab his in terra nostra vita muniatur. |
148 |
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi Domine laudis offerimus suppliciter deprecantes ut eadem angelico pro nobis interveniente suffragio et placatus accipias et ad salutem nostram provenire concedas. |
148 |
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Beati archangeli tui Michaelis intercessione suffulti supplices te Domine deprecamur ut quos honore prosequimur contingamus et mente. |
148 |
Oct/6/Marcus papa/M2/Mass Propers |
Nonis Octobribus id est VII die mensis Octobris n… |
Coll |
Exaudi Domine quaesumus preces nostras et interveniente beato Marco confessore tuo atque pontifice supplicationes nostras placatus intende. |
149 |
Oct/6/Marcus papa/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accepta tibi sit Domine sacrae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. |
149 |
Oct/6/Marcus papa/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Da quaesumus Domine fidelibus populis sanctorum tuorum semper veneratione laetari et eorum perpetua supplicatione muniri. |
149 |
Oct/14/Calixtus/M2/Mass Propers |
Pridie Idus Octobres id est XIIII die mensis Octo… |
Coll |
Deus qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere ad amorem tuum nos misericorditer per sanctorum tuorum exempla restaura. |
149 |
Oct/14/Calixtus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Mystica nobis Domine prosit oblatio quae nos et a reatibus nostris expediat et perpetua salvatione confirmet. |
149 |
Oct/14/Calixtus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut et reatum nostrum munera sacrata purificent et rectae vivendo nobis operentur effectum. |
149 |
Nov/1/Caesarius martyr/M2/Mass Propers |
Kalendis Novembribus natale sancti Caesarii colle… |
Or |
Adesto Domine martyrum deprecatione sanctorum et quos pati pro tuo nomine tribuisti fac tuis fidelibus suffragari. |
149 |
Nov/1/Caesarius martyr/M2/Mass Propers |
Alia ad missa |
Coll |
Deus qui nos beati martyris tui caesarii annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus etiam actiones imitemur. |
150 |
Nov/1/Caesarius martyr/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi Domine beati caesarii martyris tui dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium Per dominum. |
150 |
Nov/1/Caesarius martyr/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato caesario martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. |
150 |
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers |
VI Idus Novembres id est VIII die mensis Novembri… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres Claudium Nicostratum Simpronianum castorium atque simplicium fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus. |
150 |
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Benedictio tua Domine larga descendat quae et munera nostra deprecantibus sanctis tuis tibi reddat accepta et nobis sacramentum redemptionis efficiat. |
150 |
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te Domine deprecamur ut quorum gloriamur triumphis protegamur auxiliis. |
150 |
Nov/9/Theodorus martyr/M2/Mass Propers |
V Idus Novembres id est VIIIII die mensis Novembr… |
Coll |
Deus qui nos beati Theodori martyris tui confessione gloriosa circumdas et protegis praesta nobis eius imitatione proficere et oratione fulciri. |
150 |
Nov/9/Theodorus martyr/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum et intercedente beato Theodoro martyre tuo per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. |
150 |
Nov/9/Theodorus martyr/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Praesta nobis Domine quaesumus intercedente beato Theodoro martyre tuo ut quae ore contingimus pura mente capiamus. |
151 |
Nov/11/Mennas/M2/Mass Propers |
III Idus Novembres id est XI die mensis Novembris… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Mennae martyris tui natalicia colimus intercessione eius in tui nominis amore roboremur. |
151 |
Nov/11/Mennas/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. |
151 |
Nov/11/Mennas/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Da quaesumus Domine Deus noster ut sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu. |
151 |
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers |
Pridie Idus Novembres id est XI die mensis Novemb… |
Coll |
Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus concede propitius ut intercessione beati Martini confessoris tui contra omnia adversa muniamur. |
151 |
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Da misericors Deus ut haec nobis salutaris oblatio et propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. |
151 |
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Praesta quaesumus Domine Deus noster ut quorum festivitate votiva sunt sacramenta eorum salutaria nobis intercessione reddantur. |
151 |
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers |
X Kalendas Decembres id est XXII die mensis Novem… |
Coll |
Deus qui nos annua beatae Caeciliae martyris tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. |
152 |
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec hostia Domine placationis et laudis quaesumus ut interveniente beata Caecilia martyrae tua nos propitiatione dignos semper efficiat. |
152 |
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius semper intercessione nos refove cuius sollemnia celebramus. |
152 |
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers |
VIIII Kalendas Decembres id est XXIII die mensis… |
Coll |
Deus qui nos annua beati clementis martyris tui atque pontificis sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus virtutem quoque passionis imitemur. |
152 |
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato demente martyre tuo per haec nos a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
152 |
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. |
152 |
Nov/23/Felicitas/M2/Mass Propers |
Item in eodem die natale sanctae Felicitatis |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatae felicitatis martyris tuae sollemnia recensentes meritis ipsius protegamur et precibus. |
152 |
Nov/23/Felicitas/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Vota populi tui Domine propitiatus intende et quorum nos tribuis sollemnia celebrare fac gaudere suffragiis. |
152 |
Nov/23/Felicitas/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut intervenientibus sanctis tuis et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas. |
153 |
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers |
VIII Kalendas Decembres id est XXIIII die mensis… |
Coll |
Adesto Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Chrysogoni martyris tui intercessione liberemur. |
153 |
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Chrysogono martyre tuo a cunctis nos defende periculis. |
153 |
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. |
153 |
Nov/29/Saturninus/M2/Mass Propers |
III Kalendas Decembres id est XXVIIII die mensis… |
Coll |
Deus qui nos beati Saturnini martyris tui concedis natalicia perfrui eius nos tribue meritis adiuvari. |
153 |
Nov/29/Saturninus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Munera Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Saturnino martyre tuo per eadem nos placatus intende. |
153 |
Nov/29/Saturninus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessione sanctorum tibi reddat acceptos. |
153 |
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Item die suprascripto Vigilia sancti Andreae |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus ut beatus Andreas apostolus pro nobis imploret auxilium ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. |
153 |
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrandum tibi Domine munus offerimus quod beati Andreae sollemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus imploramus. |
154 |
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Quia Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis de quorum collegio beati Andreae sollemnia celebrantes tua Domine praeconia non tacemus. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. |
154 |
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus ut intercedente beato Andreae apostolo tuo quae pro illius veneranda gerimus passione nobis proficiant ad medelam. |
154 |
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers |
Pridie Kalendas Decembres id est XXX die mensis N… |
Coll |
Maiestatem tuam Domino suppliciter exoramus ut sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus extitit praedicator et rector ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor. |
154 |
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificium nostrum tibi Domine quaesumus beati Andreae precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum. |
154 |
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Quia Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis de quorum collegio beati Andreae sollemnia celebrantes tua Domine praeconia non tacemus. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus ter. |
154 |
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sumpsimus Domine divina mysteria beati Andreae festivitate lactantes quae sicut tuis sanctis ad gloriam ita nobis quaesumus ad veniam prodesse perficias. |
155 |
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers/1 |
Ad vesperos ubi supra |
Or |
Da nobis quaesumus Domine Deus noster beati apostoli tui Andreae intercessionibus sublevari ut per quos Ecclesiae tuae superni muneris rudimenta donasti per cos subsidia perpetuae salutis impendas. |
155 |
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Adiuvet Ecclesiam tuam tibi Domine supplicando beatus Andreas apostolus et pius interventor efficiat quod tui nominis extitit praedicator. |
155 |
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers/3 |
Alia |
Or |
Deus qui es sanctorum tuorum splendor mirabilis qui hunc diem beati Andreae martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae de eius natalicia semper gaudere ut apud misericordiam tuam exemplis eius protegamur et meritis. |
155 |
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers/4 |
Alia |
Or |
Exaudi Domine populum tuum cum sancti apostoli tui Andreae patrocinio supplicantem ut tuo semper auxilio secura tibi possit devotione servire. |
155 |
Adv/H1/D/M2/Mass Propers |
Mense Decembri. Orationes de Adventu Dominica pri… |
Coll |
Excita Domine quaesumus potentiam tuam et veni ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi te liberante salvari. |
155 |
Adv/H1/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Haec sacra nos Domine potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium. |
156 |
Adv/H1/D/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Suscipiamus Domine misericordiam tuam in medio templi tui et reparationis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus. |
156 |
Adv/H2/D/M2/Mass Propers |
Dominica secunda |
Coll |
Excita Domine corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias ut per eius adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur. |
156 |
Adv/H2/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Placare quaesumus Domine humilitatis nostrae precibus et hostiis et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum tuis nobis succurre praesidiis. |
156 |
Adv/H2/D/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Repleti cibo spiritalis alimoniae supplices te Domine deprecamur ut huius participatione mysterii doceas nos terrena dispicere et amare caelestia. |
156 |
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers |
Idus Decembris id est XIII die mensis Decembris n… |
Coll |
Exaudi nos Deus salutaris noster ut sicut de beatae luciae festivitate gaudemus ita pie devotionis erudiamur affectu. |
156 |
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. |
156 |
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers |
Ad compl. |
Postcomm |
Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. |
156 |
Adv/H3/D/M2/Mass Propers |
Dominica tertia ad sanctum Petrum |
Coll |
Aurem tuam quaesumus Domine precibus nostris accommoda et mentis nostrae tenebras gratiae tuae visitationis illustra. |
156 |
Adv/H3/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Devotionis nostrae tibi quaesumus Domine hostia iugiter immoletur quae et sacri peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis mirabiliter operetur. |
156 |
Adv/H3/D/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Imploramus Domine clementiam tuam ut haec divina subsidia a vitiis expiatos ad festa ventura nos praeparent. |
156 |
Adv/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Feria IIII ad sanctam Mariam maiorem |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut redemptionis nostrae ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae subsidia conferat et aeternae beatitudinis praemia largiatur. |
157 |
Adv/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Festina quaesumus ne tardaveris Domine et auxilium nobis supernae virtutis inpende ut adventus tui consolationibus subleventur qui in tua pietate confidunt. |
157 |
Adv/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Accepta tibi sint Domine quaesumus nostra ieiunia quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. |
157 |
Adv/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Salutaris tui Domine munere satiati supplices deprecamur ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. |
157 |
Adv/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Feria VI ad apostolos |
Coll |
Excita quaesumus Domine potentiam tuam et veni ut hi qui in tua pietate confidunt ab omni citius adversitate liberentur. |
157 |
Adv/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. |
157 |
Adv/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Ad complendum |
Postcomm |
Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium. |
157 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/1 |
Sabbato ad sanctum Petrum XII lectiones |
Or |
Deus qui conspicis quia ex nostra pravitate affligimur concede propitius ut ex tua visitatione consolemur. |
157 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut quia sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur expectata unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur. |
157 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/3 |
Item alia |
Or |
Indignos nos quaesumus Domine famulos tuos quos actionis propriae culpa contristat unigeniti Filii tui nos adventu laetifica. |
158 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/4 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia conferat et praemia aeterna concedat. |
158 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pietatis tuae visitatione consolemur. |
158 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. |
158 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificiis praesentibus Domine placatus intende ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. |
158 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum. |
158 |
Adv/H4/D/M2/Mass Propers |
Dominica vacat |
Coll |
Excita Domine potentiam tuam et veni et magna nobis virtute succurre ut per auxilium gratiae tuae quod nostra peccata praepediunt indulgentia tuae propitiationis acceleret. |
158 |
Adv/H4/D/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Sacrificiis praesentibus Domine placatus intende ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. |
158 |
Adv/H4/D/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Sumptis muneribus Domine quaesumus ut cum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus. |
158 |
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/1 |
Aliae orationes de Adventu |
Or |
Excita Domine potentiam tuam et veni et quod Ecclesiae tuae promisisti usque in finem saeculi clementer operare. |
158 |
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Conscientias nostras quaesumus Domine visitando purifica ut veniente Filio tuo Domino nostro paratam sibi in nobis inveniat mansionem. |
159 |
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/3 |
Alia |
Or |
Prope esto Domine omnibus expectantibus te in veritate ut in adventu Filii tui Domini nostri placitis tibi actibus praesentemur. |
159 |
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/4 |
Alia |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut magnae festivitatis ventura sollemnia prospero celebremus effectu pariterque reddamur et intenti caelestibus disciplinis et de nostris temporibus lectiores. |
159 |
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae visitationis illustra ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi. |
159 |
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/6 |
Alia |
Or |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui de adventu unigeniti Filii tui secundum carnem laetantur in secundo cum venerit in maiestate sua praemium aeternae vitae percipiant. |
159 |
church/1 |
Orationes quando levantur reliquiae |
Or |
Aufer a nobis quaesumus Domine iniquitates nostras ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire. |
159 |
church/2 |
Oratio in dedicatione ecclesiae |
Or |
Domum tuam quaesumus Domine clementer ingredere et in tuorum tibi corda fidelium perpetuam constitue mansionem ut cuius aedificatione subsistit huius fiat habitationis praeclara. |
159 |
altar |
Oratio post velandum altare |
Or |
Descendat quaesumus Domine Deus noster Spiritus Sanctus tuus super hoc altare qui et populi tui dona sanctificet et sumentium corda dignanter emundet. |
159 |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 |
Ad missas |
Coll |
Deus qui invisibiliter omnia contines et tamen pro salute generis humani signa tuae potentiae visibiliter ostendis templum hoc potentiae tuae inhabitationis illustra ut omnes qui huc deprecaturi conveniunt ex quacumque tribulatione ad te clamaverint consolationis tuae beneficia consequantur. |
160 |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Coll |
Deus qui sacrandorum tibi auctor es munerum effunde super hanc orationis domum benedictionem tuam ut ab omnibus invocantibus nomen tuum defensionis tuae auxilium sentiatur. |
160 |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/3 |
Alia |
Coll |
Deus qui ex omni coaptatione sanctorum aeternum tibi condis habitaculum da aedificationis tuae incrementa caelestia ut quorum hic reliquiae pio amore complectimur eorum semper meritis adiuvemur. |
160 |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Omnipotens sempiterne Deus altare nomini tuo dicatum caelestis virtutibus benedictione sanctifica ut omnibus in te sperantibus auxilii tui munus ostendas ut huic sacramentorum virtus et votorum optineatur effectus. |
160 |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Per quem te supplices deprecamur ut altare hoc sanctis usibus praeparatum caelesti dedicatione sanctifices ut sicut Melchisedech sacerdotis praecipui oblationem dignatione mirabili suscepisti ita imposito novo huic altari munera semper accepta ferre digneris ut populus qui in hanc ecclesiae domum sanctam convenit per haec libamina celesti sanctificatione salvatus animarum quoque suarum salutem perpetuam consequantur. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia celestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus ter. |
160 |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut hoc in loco quem nomini tuo indigni dicavimus cunctis petentibus aures tuae pietatis accommoda. |
161 |
in natale papae/M2/Mass Propers/1 |
Orationes in natale papae |
Or |
Deus qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis concede mihi indigno famulo tuo sacris convenienter servire mysteriis atque in omnibus tua misericordia protegat quem conscientiae reatus accusat. |
161 |
in natale papae/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Coll |
Deus qui populis tuis indulgentiam consulis et amore dominaris da spiritum sapientiae quibus dedisti regimen disciplinae ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum. |
161 |
in natale papae/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi Domine laudis exsolvo suppliciter implorans ut quod inmerito contulisti intercedente beato petro apostolo tuo propitius exequaris. |
161 |
in natale papae/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Ut quia in manu tua dies nostri vitaque consistit sicut honorem nobis indigni largiris ministerii sic quoque tribuas rationabilis obsequii propitius incrementum et tua dona in nobis custodias ut eius suffragiis apud te semper reddar acceptus cuius me vice hodie Ecclesiae tuae praeesse voluisti. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus eumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. |
161 |
in natale papae/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster uti gratiae tuae munus quod nobis inmeritis contulisti intercedente beato petro apostolo tuo propitius muniendo custodias. |
161 |
in ordinatione presbyteri/M2/Mass Propers |
Oratio in ordinatione presbyteri |
Coll |
Deus qui digne tibi servientium nos imitari desideras famulatum da nobis caritatis tuae flamma ardere succensi ut antistitum decus priorum qui tibi placuerunt mereamur consortia obtinere. |
161 |
in ordinatione presbyteri/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Aufer a nobis Domine spiritum superbiae cui resistis ut sacrificia nostra tibi sint semper accepta. |
162 |
in ordinatione presbyteri/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Qui dissimulatis peccatis humanae fragilitatis nobis indignis sacerdotalem conferis dignitatem da nobis quaesumus ut ad sacrosancta mysteria immolando sacrificia cum beneplacitis mentibus facias introire quia tu solus sine operibus aptis iustificas peccatores tu gratias praestas benignus ingratis tu ea quae retro sunt oblivisci concedis et ad priora promissa mysteria clementissima gubernatione perducis. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. |
162 |
in ordinatione presbyteri/M2/Mass Propers |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus in die hodiernae sollemnitatis quo nobis indigni sacerdotalem infulis tribuisti quaesumus Domine ut placatus accipias et tua pietate conserva quod es operatus in nobis diesque nostros in tua pace dispone. |
162 |
in ordinatione presbyteri/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamina quaesumus Domine Deus noster ut gratiae tuae munus quod nobis inmeritis contulisti intercedente beato ill. propitius muniendo custodias. |
162 |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
Oratatio ad sponsas velandas |
Coll |
Exaudi nos omnipotens et misericors Deus ut quod nostro ministratur officio tua benedictione potius impleatur. |
162 |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Suscipe quaesumus Domine pro sacra conubii lege munus oblatum et cuius largitor es operis esto dispositor. |
162 |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
Praefatio |
VD |
Qui foedere nuptiarum blando concordiae iugo et insolubili pacis vinculo nexuisti ut adoptionem filiorum sanctorum conubiorum fecunditas pudica servaretur tua enim Domine providentia tua gratia utrumque dispensat ut quod generatio mundi edidit ad ornatum regeneratio ad ecclesiae perducat augmentum. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus. |
163 |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem famulorum tuorum quam tibi offerent pro famula tua illa quam perducere dignatus es ad statum mensurae et ad diem nuptiarum pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces ut eam propitius cum viro suo copulare digneris quaesumus Domine ut placatus. |
163 |
matrimony/1 |
Ante quam dicatur 'Pax Domini' dicit orationem: |
Or |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et institutis tuis quibus propagatione humani generis ordinasti benignus adsiste ut quod te auctore iungitur te auxiliante servetur. |
163 |
matrimony/2 |
Benedictio |
Or |
Deus qui potestate virtutis tuae de nihilo cuncta fecisti qui dispositis universitatis exordiis homini ad imaginem dei facto ideo inseparabilem mulieris adiutorium condidisti ut femineo corpore de virili daris carnem principium docens quod ex uno placuisset institui numquam liceret disiungi Deus qui tam excellenti mysterio coniugalem copulam consecrasti ut Christi ecclesiae sacramentum praesignares in foedere nuptiarum. Deus per quem mulier iungitur viro et societas principaliter ordinata ea benedictione donatur quae sola nec per originalis peccati poenam nec per diluvii est ablata sententia. Respice propitius super hanc famulam tuam quae maritali iungenda est consortio tua se expetit protectione muniri. Sit in ea iugum dilectionis et pacis fidelis et casta nubat in Christo. Imitatrixque sanctarum permaneat feminarum sit amabilis ut Rachel viro sapiens ut Rebecca longaeva et fidelis ut Sarra. Nihil in ea ex actibus suis ille auctor praevaricationis usurpet nexa fidei mandatisque permaneat uni toro iuncta contactos inlicitos fugiat muniat infirmitatem suam robore disciplinae. Sit verecunda gravis pudore venerabilis doctrinis caelestibus erudita sit fecunda in subole sit probata et innocens et ad beatorum requiem atque ad caelestia regna perveniant et videant filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam progeniem et ad optatam perveniant senectutem. |
163 |
matrimony |
|
W |
Pax Domini sit semper vobiscum. |
164 |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus instituta providentiae tuae pio amore comitare ut quos legitima societate conectis longaeva pace custodias. |
164 |
penance/1 |
Orationes pro peccatis |
Or |
Exaudi quaesumus Domine gemitum populi supplicantis et qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium sed misericordiam consequi mereamur. |
164 |
penance/2 |
Alia |
Or |
Succurre Domine populo supplicanti et opem tuam tribue benignus infirmis ut sincera tibi mente devoti et praesentis vitae remediis gaudeant et futurae. |
164 |
penance/3 |
Alia |
Or |
Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. |
164 |
penance/4 |
Alia |
Or |
Deus qui iuste irasceris et clementer ignoscis afflicti populi lacrimas respice et iram tuae indignationis quam iuste meremur propitiatus averte. |
164 |
penance/5 |
Alia |
Or |
Conserva quaesumus Domine populum tuum et ab omnibus quas meremur adversitatibus redde securum ut tranquillitate percepta devota tibi mente deserviat. |
164 |
penance/6 |
Alia |
Or |
Afflictionem familiae tuae quaesumus Domine intende placatus ut indulta venia peccatorum de tuis semper beneficiis gloriemur. |
165 |
penance/7 |
Alia |
Or |
Ab omnibus nos quaesumus Domine peccatis propitiatus absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. |
165 |
penance/8 |
Alia |
Or |
Precibus nostris quaesumus Domine aurem tuae pietatis accommoda et orationes supplicum occultorum cognitor benignus exaudi ut te largiente ad vitam perveniant sempiternam. |
165 |
penance/9 |
Alia |
Or |
Praesta populo tuo Domine quaesumus consolationis auxilium et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede. |
165 |
penance/10 |
Alia |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur pietatis tuae gratiam consequi mereamur. |
165 |
penance/11 |
Alia |
Or |
Deus qui nos conspicis in tot perturbationibus non posse subsistere afflictorum gemitum propitius respice et mala omnia quae mereamur au er te. |
165 |
penance/12 |
Alia |
Or |
Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe deprecationem nostram et quos delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat. |
165 |
penance/13 |
Alia |
Or |
Da nobis quaesumus Domine de tribulatione laetitiam ut qui diu pro nostris peccatis affligimur intercedente beato illo martyre tuo in tua misericordia respiremus. |
165 |
penance/14 |
Alia |
Or |
Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum ut corpore et mente protectus quod pie credit tua gratia consequatur. |
165 |
penance/15 |
Alia |
Or |
Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis. |
165 |
penance/16 |
Alia |
Or |
Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetuis donis firmentur. |
165 |
penance/17 |
Alia |
Or |
Clamantium ad te quaesumus Domine preces dignanter exaudi ut sicut Ninivitis in afflictione positis pepercisti ita et nobis in praesenti tribulatione succurre. |
166 |
penance/18 |
Alia |
Or |
Miserere iam quaesumus Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem celeri propitiatione laetifica. |
166 |
penance/19 |
Alia |
Or |
Auxiliare Domine quaerentibus misericordiam tuam et da veniam confitentibus parce supplicibus ut qui nostris meritis flagellamur tua miseratione salvemur. |
166 |
penance/20 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui iram tuae indignationis agnovimus misericordiae tuae indulgentiam consequamur. |
166 |
penance/21 |
Alia |
Or |
Tribulationem nostram quaesumus Domine propitius respice et iram tuae indignationis quam iuste meremur propitiatus averte. |
166 |
penance/22 |
Alia |
Or |
Deus qui peccantium animas non vis perire sed culpas contine quam meremur iram et quam precamur super nos effunde clementiam ut de merore gaudium tuae misericordiae consequi mereamur. |
166 |
penance/23 |
Alia |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus afflicti populi lacrimas respice et iram tuae indignationis averte ut qui reatum nostrae infirmitatis agnoscimus tua consolatione liberemur. |
166 |
penance/24 |
Alia |
Or |
Deus qui culpa offenderis paenitentia placaris preces populi supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. |
166 |
penance/25 |
Alia |
Or |
Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. |
166 |
penance/26 |
Alia |
Or |
Intende quaesumus Domine preces nostras et qui non operando iustitiam correptionem meremur afflicti in tribulatione clamantes respiremus auditi. |
166 |
penance/27 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui offensa nostra per flagella cognoscimus tuae consolationis gratiam sentiamus. |
166 |
penance/28 |
Alia |
Or |
Ne despicias omnipotens Deus populum tuum in afflictione clamantem sed propter gloriam nominis tui tribulantibus succurre placatus. |
166 |
penance/29 |
Alia |
Or |
Exaudi Domine gemitum populi tui nec plus apud te valeat offensio delinquentium quam misericordia tua indulta fletibus supplicantium. |
167 |
penance/30 |
Alia |
Or |
Omnipotens Deus misericordiam tuam in nobis placatus inpende ut qui te contemnendo culpa incurrimus confitendo veniam consequamur. |
167 |
penance/31 |
Alia |
Or |
Deus refugium pauperum spes humilium salusque miserorum supplicationes populi tui clementer exaudi ut quos iustitia verberum fecit afflictos abundantia remediorum faciat consolatos. |
167 |
penance/32 |
Alia |
Or |
Moveat pietatem tuam quaesumus Domine subiectae tibi plebis affectus et misericordiam tuam supplicatio fidelis optineat ut quod meritis non praesumit indulgentiae tuae largitate percipiat. |
167 |
penance/33 |
Alia |
Or |
Deprecationem nostram quaesumus omnipotens Deus benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribuae defensionis auxilium. |
167 |
penance/34 |
Alia |
Or |
Averte quaesumus Domine iram tuam propitiatus a nobis et facinora nostra quibus indignationem tuam provocamus expelle. |
167 |
penance/35 |
Alia |
Or |
Memor esto quaesumus Domine fragilitatis humanae et qui iuste verberas peccatores parce propitiatus afflictis. |
167 |
penance/36 |
Alia |
Or |
Aures tuae pietatis quaesumus Domine precibus nostris inclina ut qui peccatorum nostrorum flagellis percutimur miserationis tuae (gratia) liberemur. |
167 |
Office ordinary/1 |
Incipiunt orationes cottidianas |
Or |
Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. |
167 |
Office ordinary/2 |
Alia |
Or |
Gratiae tuae quaesumus Domine supplicibus tuis tribue largitatem ut mandata tua te operante sectantes consolationem praesentis vitae percipiant et futurae. |
167 |
Office ordinary/3 |
Alia |
Or |
Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges intercedente beato illo consuetae misericordiae tribue benignus effectum. |
168 |
Office ordinary/4 |
Alia |
Or |
Subveniat nobis quaesumus Domine misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente salvari. |
168 |
Office ordinary/5 |
Alia |
Or |
Vox clamantis ecclesiae ad aures Domine quaesumus tuae pietatis ascendat ut percepta venia peccatorum te fiat operante devota te protegente secura. |
168 |
Office ordinary/6 |
Alia |
Or |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus ut remissione percepta in tua semper benedictione laetemur. |
168 |
Office ordinary/7 |
Alia |
Or |
Propitiare Domine iniquitatibus nostris et exorabilis tuis esto supplicibus ut concessa venia quam precamur perpetuo misericordiae tuae munere gloriemur. |
168 |
Office ordinary/8 |
Alia |
Or |
Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut Spiritus tui fervore concepto et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces. |
168 |
Office ordinary/9 |
Alia |
Or |
Ecclesiae tuae Domine voces placatus admitte ut destructis adversantibus universis secura tibi serviat libertate. |
168 |
Office ordinary/10 |
Alia |
Or |
Nostris Domine quaesumus propitiare temporibus ut tuo munere dirigatur et Romana securitas et devotio Christiana. |
168 |
Office ordinary/11 |
Alia |
Or |
Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deserviant. |
168 |
Office ordinary/12 |
Alia |
Or |
Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. |
168 |
Office ordinary/13 |
Alia |
Or |
Gaudeat Domine quaesumus plebs tua beneficiis impetratis et qui fiduciam sperandae pietatis indulges optate misericordiae praesta benignus affectum. |
168 |
Office ordinary/14 |
Alia |
Or |
Da nobis Domine quaesumus perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur. |
169 |
Office ordinary/15 |
Alia |
Or |
Fideles tuos Domine quaesumus corpore pariter et mente purifica ut tua inspiratione conpuncti noxias delectationes vitare praevaleant. |
169 |
Office ordinary/16 |
Alia |
Or |
Dies nostros quaesumus Domine placatus intende pariterque nos et a peccatis absolve propitius et a cunctis eripe benignus adversis. |
169 |
Office ordinary/17 |
Alia |
Or |
Familiae tuae Domine quaesumus esto protector et misericordiam tuam concede poscenti quae tibi semper fiat oboediens et tua dona percipiat. |
169 |
Office ordinary/18 |
Alia |
Or |
Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tua semper mereatur virtute defendi. |
169 |
Office ordinary/19 |
Alia |
Or |
Excita Domine quaesumus tuorum fidelium voluntates ut divini operis fructum propensius exsequentes pietatis tuae remedia maiora percipiant. |
169 |
Office ordinary/20 |
Alia |
Or |
Proficiat Domine quaesumus plebs tibi dicata pie devotionis affectu ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur. |
169 |
Office ordinary/21 |
Alia |
Or |
Protegat Domine quaesumus tua dextera populum supplicantem ut praesentem vitam sub tua gubernatione transcurrens mereatur invenire perpetuam. |
169 |
Office ordinary/22 |
Alia |
Or |
Respice Domine propitius plebem tuam et toto tibi corde subiectam praesidiis invictae pietatis adtolle. |
169 |
Office ordinary/23 |
Alia |
Or |
Adesto Domine supplicibus tuis et spem suam in tua misericordia collocantes tuere propitius ut a peccatorum labe mundati in sancta conversatione permaneant. |
169 |
Office ordinary/24 |
Alia |
Or |
Libera Domine quaesumus a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem ut in sancta conversatione viventes nullis afficiantur adversis. |
169 |
Office ordinary/25 |
Alia |
Or |
Excita Domine tuorum corda fidelium ut sacris intenta doctrinis et intellegant quod sequantur et sequendo fideliter apprehendant. |
169 |
Office ordinary/26 |
Alia |
Or |
Da salutem Domine quaesumus populo tuo mentis et corporis et perpetuis consolationibus tuorum reple corda fidelium ut tua protectione relevati et pia tibi devotione conplaceant et tua semper beneficia consequantur. |
170 |
Office ordinary/27 |
Alia |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus ne nos tua misericordia derelinquat quae et errores nostros semper amoveat et noxia cuncta depellat. |
170 |
Office ordinary/28 |
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus universa nobis adversa propitiatus exclude ut mente et corpore pariter expediti quae tua sunt liberis mentibus exsequamur. |
170 |
Office ordinary/29 |
Alia |
Or |
Tuere Domine populum tuum et salutaribus praesidiis semper adiutum beneficiis adtolle continuis et mentis et corporis. |
170 |
Office ordinary/30 |
Alia |
Or |
Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetua donatione firmentur. |
170 |
Office ordinary/31 |
Alia |
Or |
Protector in te sperantium Deus salva populum tuum ut a peccatis liber ab hoste securus in tua semper gratia perseveret. |
170 |
Office ordinary/32 |
Alia |
Or |
Conserva quaesumus Domine populum tuum et quem salutaribus praesidiis non desinis adiuvare perpetuis tribue gaudere beneficiis et mentis et corporis. |
170 |
Office ordinary/33 |
Alia |
Or |
Assit Domine quaesumus propitiatio tua populo supplicanti ut quod te inspirante fideliter expetit tua celeri largitate percipiat. |
170 |
Office ordinary/34 |
Alia |
Or |
Adesto Domine populis tuis in tua protectione fidentibus et tuae se dexterae suppliciter inclinantes perpetua defensione conserva. |
170 |
Office ordinary/35 |
Alia |
Or |
Respice propitius Domine ad debitam tibi populi servitutem ut inter humanae fragilitatis incerta nullis adversitatibus opprimatur qui de tua protectione confidit. |
170 |
Office ordinary/36 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut semper rationabilia meditantes quae tibi sunt placita et dictis exsequamur et factis. |
170 |
Office ordinary/37 |
Alia |
Or |
Auxiliare Domine populo tuo ut sacrae devotionis proficiens incrementis et tuo semper munere gubernetur et ad redemptionis aeternae pertineat te ducente consortium. |
171 |
Office ordinary/38 |
Alia |
Or |
Benedictionem tuam Domine populus fidelis accipiat quae corpore salvatus ac mente et gratam tibi semper exhibeat servitutem et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. |
171 |
Office ordinary/39 |
Alia |
Or |
Gaudeat Domine quaesumus populus tua semper benedictione confisus ut et temporalibus beneficiis adiuvetur et erudiatur aeternis. |
171 |
Office ordinary/40 |
Alia |
Or |
Familiam tuam Domine dextera tua perpetuo circumdet auxilio ut ab omni pravitate defensa donis caelestibus prosequatur. |
171 |
Office ordinary/41 |
Alia |
Or |
Conserva quaesumus Domine familiam tuam et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica ut eruditionibus tuis semper multiplicetur et donis. |
171 |
Office ordinary/42 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut inter innumeros vitae praesentis errores tuo semper moderamine dirigamur. |
171 |
Office ordinary/43 |
Alia |
Or |
Porrige dexteram tuam quaesumus Domine plebi tuam misericordiam postulanti per quam et errores declinet humanos et solatia vitae mortalis accipiat et sempiterna gaudia conpraehendat. |
171 |
Office ordinary/44 |
Alia |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut viam tuam devota mente currentes subripientium delictorum laqueos evadamus. |
171 |
Office ordinary/45 |
Alia |
Or |
Conserva Domine quaesumus tuorum corda fidelium et gratiae tuae virtute corrobora ut et in tua sint supplicatione devoti et mutua dilectione sinceri. |
171 |
Office ordinary/46 |
Alia |
Or |
Da populo tuo quaesumus Domine spiritum veritatis et pacis ut et te tota mente cognoscat et quae tibi sunt placita toto corde sectetur. |
171 |
Office ordinary/47 |
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui caelestia simul et terrena moderaris supplicationes populi tui clementer exaudi et pacem tuam nostris concede temporibus. |
171 |
Office ordinary/48 |
Alia |
Or |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni nos adversitate custodi. |
172 |
Office ordinary/49 |
Alia |
Or |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus. |
172 |
Office ordinary/50 |
Alia |
Or |
Familiam tuam quaesumus Domine caelesti protectione circumda ut te parcente sit libera te custodiente a malis omnibus sit secura. |
172 |
Office ordinary/51 |
Alia |
Or |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui in sola spe gratiae caelestis innititur caelesti etiam protectione muniatur. |
172 |
Office ordinary/52 |
Alia |
Or |
Adesto Domine fidelibus tuis et quibus supplicandi tribuis miseratus affectum concede benignissimae consolationis auxilium. |
172 |
Office ordinary/53 |
Alia |
Or |
Fac nos quaesumus Domine Deus noster in tua devotione gaudere quia perpetua est plena felicitas si bonorum omnium serviamus auctori. |
172 |
Office ordinary/54 |
Alia |
Or |
Da nobis Domine quaesumus ut et mundi cursus pacifico nobis tuo ordine dirigatur et ecclesia tua tranquilla devotione laetetur. |
172 |
Office ordinary/55 |
Alia |
Or |
Exaudi nos Deus salutaris noster et dies nostros in tua pace dispone ut a cunctis perturbationibus liberati tranquilla tibi servitute famulemur. |
172 |
Office ordinary/56 |
Alia |
Or |
Guberna Domine quaesumus plebem tuam et tuis beneficiis semper accumula ut et praesentis vitae subsidiis gaudeat et aeternae. |
172 |
Office ordinary/57 |
Alia |
Or |
Percipiat Domine quaesumus populus tuus misericordiam quam deposcit et quam precatur humiliter indulgentiam consequatur et pacem. |
172 |
Office ordinary/58 |
Alia |
Or |
Concede quaesumus Domine populo tuo veniam peccatorum et quod meritis non praesumit indulgentiae tuae celeri largitate percipiat. |
172 |
Office ordinary/59 |
Alia |
Or |
Praetende nobis Domine misericordiam tuam ut quae votis expetimus conversatione tibi placita consequamur. |
173 |
Office ordinary/60 |
Incipiunt orationes matutinales |
Or |
Illumina Domine quaesumus in te corda credentium ut tuo semper munimine et tuo auxilio protegamur. |
173 |
Office ordinary/61 |
Alia |
Or |
Illumina quaesumus Domine tenebras nostras et totius noctis insidias tu repelle. |
173 |
Office ordinary/62 |
Alia |
Or |
Tua nos Domine veritas semper illuminet et ab omni pravitate defendat. |
173 |
Office ordinary/63 |
Alia |
Or |
Salva nos omnipotens Deus et lucem nobis concede perpetuam. |
173 |
Office ordinary/64 |
Alia |
Or |
Deus qui diem discernis a nocte actus nostros a tenebrarum distingue caligine ut semper quae sancta sunt meditantes iugiter in tua luce vivamus. |
173 |
Office ordinary/65 |
Alia |
Or |
Quaesumus Domine Deus noster diei molestias noctis quiete sustenta ut necessaria temporum vicissitudine succedente nostra reficiatur infirmitas. |
173 |
Office ordinary/66 |
Alia |
Or |
Adesto Domine precibus nostris et die noctuque nos protege ut quibuslibet alternationibus temporum tua semper incommutabilitate firmemur. |
173 |
Office ordinary/67 |
Alia |
Or |
Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende. |
173 |
Office ordinary/68 |
Orationes vespertinales seu matutinales |
Or |
Vox nostra te Domine semper deprecetur et ad aures tuae pietatis ascendat. |
173 |
Office ordinary/69 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut liberis tibi mentibus serviamus. |
173 |
Office ordinary/70 |
Alia |
Or |
Ut tuam Domine misericordiam consequamur fac nos tibi toto corde esse devotos. |
173 |
Office ordinary/71 |
Alia |
Or |
Suscipe Domine preces nostras et clamantium ad te pia corda propitius intende. |
174 |
Office ordinary/72 |
Alia |
Or |
Cunctas Domine semper a nobis iniquitates repelle ut ad viam salutis aeternae secura mente curramus. |
174 |
Office ordinary/73 |
Alia |
Or |
Redemptor noster aspice Deus et tibi nos iugiter servire concede. |
174 |
Office ordinary/74 |
Alia |
Or |
Deus caeli terraeque dominator auxilium nobis tuae defensionis benignus impende. |
174 |
Office ordinary/75 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus misericors Deus ut tibi placita mente serviamus. |
174 |
Office ordinary/76 |
Alia |
Or |
Purificet nos indulgentia tua Deus et ab omni semper iniquitate custodiat. |
174 |
Office ordinary/77 |
Alia |
Or |
Adesto nobis misericors Deus et tua circa nos propitiatus dona custodi. |
174 |
Office ordinary/78 |
Alia |
Or |
A cunctis iniquitatibus nostris exue nos Domine et in tua fac pace gaudere. |
174 |
Office ordinary/79 |
Alia |
Or |
Vincula Domine quaesumus humanae pravitatis abrumpe ut ad confitendum nomen tuum libera mente curramus. |
174 |
Office ordinary/80 |
Alia |
Or |
Tua nos Domine quaesumus gratia benedicat et ad vitam perducat aeternam. |
174 |
Office ordinary/81 |
Alia |
Or |
Vide Domine infirmitates nostras et celebri nobis pietate succurre. |
174 |
Office ordinary/82 |
Alia |
Or |
Fac nos Domine quaesumus mala nostra toto corde respuere ut bona tua capere valeamus. |
174 |
Office ordinary/83 |
Alia |
Or |
Esto nobis propitius Deus ut tua nos misericordia subsequatur. |
174 |
Office ordinary/84 |
Alia |
Or |
Praeveniat nos quaesumus Domine misericordia tua et voces nostras clementiae tuae propitiationis anticipet. |
174 |
Office ordinary/85 |
Alia |
Or |
Celeri nobis quaesumus Domine pietate succurre ut devotio supplicantum ad gratiarum transeat actionem. |
174 |
Office ordinary/86 |
Alia |
Or |
Delicta nostra Domine quibus adversa dominantur absterge et tua nos ubique miseratione custodi. |
174 |
Office ordinary/87 |
Alia |
Or |
Absolve Domine quaesumus nostrorum vincula peccatorum et quidquid pro eis meremur averte. |
174 |
Office ordinary/88 |
Alia |
Or |
Ascendant ad te Domine preces nostrae et ab ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. |
175 |
Office ordinary/89 |
Alia |
Or |
Clamantes ad te Deus dignanter exaudi ut nos de profundo iniquitatis eripias et ad gaudia aeterna perducas. |
175 |
Office ordinary/90 |
Alia |
Or |
Concede nobis Domine quaesumus veniam delictorum et eos qui nos impugnare moliuntur expugna. |
175 |
Office ordinary/91 |
Alia |
Or |
Tua nos Domine quaesumus gratia semper et praeveniat et sequatur ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos. |
175 |
Office ordinary/92 |
Alia |
Or |
Respice nos misericors Deus et nomini tuo perfice veraciter obsequentes. |
175 |
Office ordinary/93 |
Alia |
Or |
Tuere nos supernae moderator et fragilitatem nostram tuis defende praesidiis. |
175 |
Office ordinary/94 |
Alia |
Or |
Ut a nostris excessibus Domine temperemur tua nos praecepta concede iugiter operari. |
175 |
Office ordinary/95 |
Alia |
Or |
Aufer a nobis quaesumus nostras Domine pravitates ut non indignationem tuam sed indulgentiam sentiamus. |
175 |
Office ordinary/96 |
Alia |
Or |
Ut cunctis nos Domine foveas adiumentis tuis apta propitius disciplinis. |
175 |
Office ordinary/97 |
Alia |
Or |
Oculi nostri ad te Domine semper intendant ut auxilium tuum et misericordiam sentiamus. |
175 |
Office ordinary/98 |
Alia |
Or |
Peccata nostra Domine quaesumus memor humanae condicionis absolve et quidquid eorum retributione meremur averte. |
175 |
Office ordinary/99 |
Alia |
Or |
Porrige nobis Deus dexteram tuam et auxilium nobis supernae virtutis impende. |
175 |
Office ordinary/100 |
Alia |
Or |
Exaudi nos Domine Deus noster et Ecclesiam tuam inter mundi turbines fluctuantem clementi gubernatione moderare. |
175 |
Office ordinary/101 |
Alia |
Or |
Intende Domine quaesumus supplices tuos et pariter nobis indulgentiam tribue benignus et gaudium. |
175 |
Office ordinary/102 |
Alia |
Or |
Respice nos omnipotens et misericors Deus et ab omnibus tribulationibus propitiatus absolve. |
175 |
Office ordinary/103 |
Alia |
Or |
Iniquitates nostras ne respicias Deus sed sola nobis misericordia tua prosit indignis. |
176 |
Office ordinary/104 |
Alia |
Or |
Fac nos Domine Deus noster tuis oboedire mandatis quia tunc nobis prospera cuncta proveniunt si te totius vitae sequamur auctorem. |
176 |
Baptism/1 |
Orationes ad baptizandum infirmum |
Or |
Medellam tuam deprecor Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui subvenis in periculis qui temperas flagella dum verberas te ergo Domine supplices deprecamur ut hunc famulum tuum eruas ab hac valitudine ut non praevaleat inimicus usque ad animae tentationem sicut in Iob terminum ei pone ne inimicus de anima ista sine redemptione baptismatis incipiat triumphare defer Domine exitum mortis et spatium vitae extende revela quem perducas ad gratiam baptismi tui. |
176 |
Baptism |
Oratio aquae ad baptizandum infirmum postquam eum… |
Ex |
Exorcizo te creatura aqua in nomine Domini Iesu Christi Filii Dei et Sancti Spiritus si qua phantasma si qua virtus inimici si qua incursio diaboli eradicare et effugare ab hac creatura aquae ut fiat fons saliens in vitam aeternam et cum baptizatus fuerit hic famulus Domini fiat templum Dei vivi in remissionem omnium peccatorum. In nomine Domini nostri Iesu Christi qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Amen. |
176 |
Baptism |
Baptizas et linis eum de chrisma in cerebro et di… |
F |
Ill. talis baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. |
176 |
Baptism/2 |
Postea tangis eum de chrisma in caput, et dicis o… |
Or |
Deus omnipotens Pater Domini nostri Iesu Christi qui te regeneravit ex aqua et spiritu sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum ipse te liniet chrisma salutis in vitam aeternam. |
177 |
Baptism |
Communicas et confirmas eum. |
Rub |
|
177 |
water |
Oratio aquae exorcizatae in domo |
Ex |
Exorcizo te creatura aquae in nomine dei Patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi Filii eius Domini nostri ut fias aqua exorcidiata ad effugandam omnem potestatem inimici et ipsum inimicum eradicare et explantare cum angelis suis apostaticis. |
177 |
water |
Alia oratio |
Or |
Deus qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substantiam condidisti adesto invocationibus nostris et elemento huic multis modis purificationibus praeparato virtutem tuae benedictionis effunde ut creatura mysterii tui tibi serviens abi ciendos daemones morbosque pellendos divinae gratiae sumat effectum ut quidquid in domibus in locis fidelibus haec unda resperserit careat inmunditia liberetur a noxia non illic resideat spiritus pentilens non aura corrumpens discedant omnes insidiae latentis inimici et si quid est quod aut incolumitati habitantium invidet aut quieti aspersionis huius aquae effugiat ut salubritas per invocationem tui nominis expetita ab omnibus sit impugnationibus defensa. |
177 |
exodiastic rites/1 |
Oratio ad visitandum infirmum |
Or |
Deus qui famulo tuo Ezechiae ter quinos annos ad vitam donasti ita et famulum tuum illum a lecto aegritudinis tua potentia erigat ad salutem. |
178 |
exodiastic rites/2 |
Alia |
Or |
Respice Domine famulum tuum illum in infirmitate sui corporis laborantem et animam refove quam creasti ut castigationibus emendata continuo se sentiat tua medicina salvatum. |
178 |
penance |
Oratio super paenitentem |
Or |
Da nobis Domine ut sicut publicani precibus et confessione placatus es ita et huic famulo tuo illa placare Domine et precibus eius benignus aspira ut in confessione flevili permanenti et petitione perpetua clementiam tuam celeriter exoretur sanctisque altaribus et sacramentis restitutus rursus caelestis gloriae mancipetur. |
178 |
alms |
Oratio ad agapem pauperum |
Or |
Da Domine famulo tuo illo sperata suffragia optinere ut qui tuos pauperes vel tuas ecclesias memoravit sanctorum omnium simul et beati martyris tui laurentii mereatur consortia cuius nunc est exempla secutus. |
178 |
tonsure |
Orationes ad capillaturam |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus respice propitius super hunc famulum tuum ill. quem ad nova tondendi gratiae vocare dignatus es tribuens ei remissionem omnium peccatorum atque caelestium donorum consortium esse perceptorum. |
178 |
ordinations/1 |
Ad clericum faciendum |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut huic famulo tuo ill. qui ad deponendam comam capiti sui propter amorem Christi Filii tui festinat da Spiritum Sanctum qui habitum religionis in eum perpetuum custodiat a mundi impedimento vel saeculari desiderio cor eius defendat ut sicut inmutatur in vultu ita manus dexterae tuae in eum virtutis tribuat ut ab omni caecitate humana oculos aperiat et lumen aeternitatis gratiae concedat. |
179 |
ordinations/2 |
Oratio ad barbas tondendas |
Or |
Deus cuius spiritu creatura omnis adulta congaudet exaudi preces nostras super hunc famulum tuum ill. iuvenili aetate corde laetantem et primis auspiciis adtondendum exaudi Domine ut in omnibus protectionis tuae munitus auxilio caelestem benedictionem accipiat et praesentis vitae praesidiis gaudeat et aeternae. |
179 |
ordinations/3 |
Oratio ad diaconam faciendam |
Or |
Exaudi Domine preces nostras et super hanc famulam tuam illam spiritum tuae benedictionis emitte ut caelesti munere ditata et tuae gratiam possit maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum prebere. |
179 |
nun |
Oratio ad ancillas Dei velandas |
Or |
Famulas tuas Domine tuae custodia muniat pietatis ut virginitatis sanctae propositum quod te inspirante susceperunt te protegente inlaesum custodiant. |
179 |
abbot |
Oratio ad abbatem faciendum vel abbatissam |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus et famulum tuum ill. vel illam quem ad regimen animarum eligimus gratiae tuae dono prosequere ut te largiente cum ipsa tibi nostra electione placeamus. |
180 |
peace/1 |
Oratio in tempore belli |
Or |
Omnipotens et misericors Deus a bellorum nos quaesumus turbine fac quietos quia bona nobis cuncta praestabis si pacem dederis et mentis et corporis. |
180 |
peace/2 |
Alia |
Or |
Omnipotens Deus Romani nominis inimicos virtute quaesumus tuae comprime maiestatis ut populus tuus et fidei integritate laetetur et temporum tranquillitate semper exsultet. |
180 |
pilgrimage |
Oratio pro his, qui iter agunt |
Or |
Exaudi nos Domine et iter famulum tuum ill. inter vitae huius pericula tuo semper regatur auxilio. |
180 |
weather/1 |
Oratio ad pluviam postulandam |
Or |
Terram tuam Domine quam videmus nostris iniquitatibus tabescentem caelestibus aquis infunde atque inriga beneficiis gratia sempiterna. |
180 |
weather/2 |
Alia |
Or |
Da nobis Domine quaesumus pluviam salutarem et aridam terrae faciem pluvientis caelestibus dignanter infunde. |
180 |
weather/3 |
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire aperi fontem benignitatis tuae et terram aridam aquis fluentibus caelestis dignanter infunde. |
180 |
weather/4 |
Oratio quando multum pluit |
Or |
Domine Deus qui in mysterio aquarum salutis tuae nobis sacramenta sanxisti exaudi orationem populi tui et iube terrores inundantium cessare pluviarum flagellumque huius elementia defectum tui converte mysterii ut qui regenerantibus aquis gaudeant renatos gaudeant his castigantibus esse correctos. |
181 |
weather/5 |
Alia |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus clementiam tuam ut inundantiam coherceas imbrium et hilaritatem tui vultus nobis inpertire digneris. |
181 |
agriculture |
Oratio in area |
Or |
Multiplica Domine in hanc aream frumenti tua dona repleta et sicut fidelibus tuis tricesimum atque sexagesimum vel centesimum fructum donare consuisti ita et famulo tuo ill. praesentis temporis uberius tua dona largire. |
181 |
health of animals |
Oratio pro peste animalium |
Or |
Deus qui laboribus hominum etiam de mutis animalibus solacia subrogasti supplices te rogamus ut sine quibus habetur humana condicio nostris facias usibus non perire. |
181 |
exodiastic rites/1 |
Oratio de mortalitate |
Or |
Deus qui non mortem sed paenitentiam desideras peccatorum populum tuum quaesumus ad te converte propitius ut dum tibi devotus extiterit iracundiae tuae ab eo flagella amoveas. |
181 |
exodiastic rites/2 |
Alia |
Or |
Populum tuum quaesumus omnipotens Deus ab ira tua ad te confugientem paterna recipe pietate ut qui tuae maiestatis flagella formidant de tua mereantur venia gratulari. |
182 |
exodiastic rites/3 |
|
Or |
Exaudi nos Deus salutaris noster et intercedente beato martyre tuo illo populum tuum et ab iracundiae tuae terroribus libera et misericordiae tuae fac largire securus. |
182 |
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers |
Oratio super episcopum defunctum |
Coll |
Da nobis Domine ut animam famuli et sacerdotis tui ill. episcopi quam de saeculo educens laborioso certamine sanctorum tuorum coetui tribuas esse consortem. |
182 |
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers |
Super oblata |
Secr |
Annue nobis Domine ut animae famuli et sacerdotis tui ill. episcopi haec prosit oblatio quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. |
182 |
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro commemoratione depositionis animae famuli et sacerdotis tui illi episcopi quaesumus Domine ut placatus accipias et quem in corpore constitutum sedis apostolicae gubernaculo praeesse voluisti in electorum tuorum numero constitue sacerdotem diesque nostros in tua pace dispone. |
182 |
Canon of the Mass/1 |
Super dyptichia |
Or |
Memento etiam Domine et eorum nomina qui nos praecesserunt et dormiunt in somno pacis. |
182 |
Canon of the Mass/2 |
Item post lectionem |
Or |
Istis et omnibus Domine in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis indulgentiam deprecamur. |
182 |
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers |
Ad completa |
Postcomm |
His sacrificiis quaesumus omnipotens Deus purgata anima et spiritu famuli tui illius episcopi ad indulgentiam et refrigerium sempiternum pervenire mereatur. |
182 |
exodiastic rites/1 |
Item aliae orationes ad agendam mortuorum |
Or |
Inclina Domine aurem tuam ad preces nostras quibus misericordiam tuam supplices deprecamur ut animam famuli tui ill. vel illam quem de hoc saeculo migrare iussisti in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortem. |
182 |
exodiastic rites/2 |
Alia |
Or |
Absolve Domine animam famuli tui ill. vel illa ab omni vinculo delictorum ut in resurrectionis gloriam inter sanctos tuos resuscitari respiret. |
183 |
exodiastic rites/3 |
Alia |
Or |
Annuae nobis Domine ut anima famuli tui ill. remissionem quam semper optavit mereatur percipere peccatorum. |
183 |
bishop |
Ad pontificem ordinandum. Quae addi debeat in con… |
Or |
Deus honorum omnium ad locum et idcirco huic famulo tuo quem apostolicae sedis praesulem et primatum omnium qui in orbem terrarum sunt sacerdotum ac universalis Ecclesiae tuae doctorem dedisti et ad summi sacerdotii ministerium elegisti hanc quaesumus Domine gratiam largiaris. Tribuas ei cathedram pontificalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. |
183 |