Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
Qu/H6/S/Holy Saturday | Benedictio fontis | W | Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. | 104 |
Qu/H6/S/Holy Saturday | Or | Omnipotens sempiterne Deus adesto magnae pietatis tuae mysteriis adesto sacramentis et ad creandos novos populos quos tibi fons baptismatis parturit spiritum adoptionis emitte ut quod nostrae humilitatis gerendum est ministerio tuae virtutis impleatur effectu. | 104 | |
Qu/H6/S/Holy Saturday | F | Per omnia saecula ... Dominus vobiscum ... Sursum corda | 104 | |
Qu/H6/S/Holy Saturday | VD | Deus qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni tu tamen gratiae tuae dona non deserens etiam ad nostras preces aures tuae pietatis inclinas. Deus cuius spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur ut virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet Deus qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutis. Respice Domine in faciem Ecclesiae tuae et multiplica in ea generationes tuas qui gratiae tuae affluentis impetu laetificas civitatem tuam fontemque baptismatis aperis toto orbe terrarum gentibus innovandis ut tuae maiestatis imperio sumat Unigeniti tui gratiam de spiritu sancto. | 104 | |
Qu/H6/S/Holy Saturday/1 | VDDiv | Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis ammixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab inmaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in uno pariat gratia mater infantia. Procul ergo hinc iubente te Domine omnis spiritus inmundus abscedat procul tota nequitia diabolicae fraudis absistat. Nihil hic loci habeat contrariae virtutis ammixtio non insidiando circumvolet non latendo subripiat non inficiendo corrumpat. Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni impugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu sit fons vivus aqua regenerans unda purificans ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis spiritu sancto perfectae purgationis indulgentiam consequantur. | 104 | |
Qu/H6/S/Holy Saturday/2 | VDDiv | Unde benedico te creatura aquae per Deum vivum per Deum sanctum qui te in principio verbo separavit ab arida et in quattuor fluminibus totam terram rigari praecepit. Qui te in deserto amaram suavitate indita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit. Benedico te et per Iesum Christum filium eius unicum dominum nostrum qui te in Chanaan Galileae signo ammirabili sua potentia convertit in vinum. Qui pedibus super te ambulavit et a Ioanne in Iordane in te baptizatus est. Qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis iussit ut credentes baptizarentur in te dicens Ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. | 105 | |
Qu/H6/S/Holy Saturday/3 | <Hic muta vocem quasi lectionem legens> | VDDiv | Haec nobis praecepta servantibus tu Deus omnipotens clemens adesto tu benignus aspira tu has simplices aquas tuo ore benedicito ut praeter naturalem emundationem quam lavandis possunt adhibere corporibus sint etiam purificandis mentibus efficaces. | 105 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/4 | <Hic suffla tribus vicibus in aqua.> | VDDiv | Descendat in hac plenitudine fontis virtus Spiritus tui totamque huius substantiam regenerandi fecundet effectu. Hic omnium peccatorum maculae deleantur hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis vetustatis squaloribus emundetur ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in vere innocentiae novam infantiam renascatur. Per dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et seculum per ignem. | 105 |