Canon of the Mass |
<Qua completa dicit sacerdos excelsa voce:> |
F |
Per omnia saecula ... Dominus vobiscum ... Sursum corda |
53 |
Canon of the Mass/Common preface |
|
VD |
Per quem maiestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates caeli caelorumque virtutes ac beata Seraphin socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur supplici confessione dicentes |
54 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass |
|
VD |
Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum dominum nostram supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia inlibata. Inprimis quae tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum beatissimo famulo tuo papa nostro illo. |
54 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/2 |
|
VDDiv |
Memento Domine famulorum famularumque tuarum et omnium circum adstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. |
54 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/3 |
|
VDDiv |
Communicantes et memoriam venerantes. Inprimis gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi <Ioannis Thomae Iacobi> Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Taddei Lini Cleti Clementis Sixti Corneli Cypriani Laurenti Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. |
54 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/4 |
|
VDDiv |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. |
55 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/5 |
|
VDDiv |
Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus benedictam adscriptam ratam rationabilem acceptabilemque facere digneris ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini Dei nostri Iesu Christi. |
55 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/6 |
|
VDDiv |
Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas elevatis oculis in caelum ad te deum patrem suum omnipotentem tibi gratias agens benedixit fregit dedit discipulis suis dicens accipite et manducate ex hoc omnes hoc est enim corpus meum. Simili modo posteaquam cenatum est accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas item tibi gratias agens benedixit dedit discipulis suis dicens accipite et bibite ex eo omnes hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti mysterium fidei qui pro vobis et pro multis effundetur in remissione peccatorum. Haec quotienscumque feceritis in mei memoriam facietis. |
55 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/7 |
|
VDDiv |
Unde et memores sumus Domine nos tui serui sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis necnon et ab inferis resurrectionis sed et in caelis gloriosae ascensionis offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram hostiam sanctam hostiam inmaculatam panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae. |
55 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/8 |
|
VDDiv |
Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium inmaculatam hostiam. |
55 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/9 |
|
VDDiv |
Supplices te rogamus omnipotens Deus iube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae maiestatis tuae ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per Christum Dominum nostrum. |
55 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/11 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus cum Ioanne Stephano Matthia Barnaba Ignatio Alexandro Marcellino Petro Felicitate Perpetua Agathe Lucia Agnen Caecilia Anastasia et cum omnibus sanctis tuis. Intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae quaesumus largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum. |
56 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/12 |
|
VDDiv |
Per quem haec omnia Domine semper bona creas sanctificas vivificas benedicis et praestas nobis. |
56 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/13 |
|
VDDiv |
Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo patri omnipotenti in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum amen. |
56 |
Canon of the Mass/Lord's Prayer/1 |
|
F |
Oremus. Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere. |
56 |
Canon of the Mass/Lord's Prayer/2 |
|
F |
Pater noster qui es in caelis sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tentationem sed libera nos a malo. |
56 |
Canon of the Mass/1 |
Super dyptichia |
Or |
Memento etiam Domine et eorum nomina qui nos praecesserunt et dormiunt in somno pacis. |
182 |
Canon of the Mass/2 |
Item post lectionem |
Or |
Istis et omnibus Domine in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis indulgentiam deprecamur. |
182 |