Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
bishop/1 | Alia | Or | Propitiare Domine supplicationibus nostris et inclinato super hunc famulum tuum cornu gratiae sacerdotalis benedictionis tuae in eo effunde virtutem. | 57 |
bishop/2 | Consecratio | Or | Deus honorum omnium Deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacratis famulantur ordinibus Deus qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affectu inter cetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens electum aaron mystico amictu vestiri inter sacra iussisti ut intellegentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species optineret et apud nos certiora essent experimenta rerum quam enigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est et pontificalem gloriam non iam nos honor commendat vestium sed splendor animarum quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur optutibus ea potius quae in ipsis erant intellegenda poscebant. Et idcirco huic famulo tuo quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti hanc quaesumus Domine gratiam largiaris ut quidquid illa velamina in fulgore auri in nitore gemmarum in multis modis operis varietate signabant hoc in eius moribus actibusque clarescat. Comple in sacerdote tuo mysterii tui summam et ornamentis totius glorificationis instructum caelestis unguenti flore sanctifica. Hoc Domine copiose in eius caput influat hoc in oris subiecta decurrat hoc in totius corporis extrema descendat ut tui spiritus virtus et interiora eius repleat et exteriora circumtegat. Abundet in eo constantia fidei puritas dilectionis sinceritas pacis. Tribuas ei cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. Sis ei auctoritas sis ei firmitas sis potestas. Multiplices super cum benedictionem et gratiam tuam ut ad exorandam misericordiam tuam tuo munere semper idoneus tua gratia possit esse devotus. | 57 |
bishop | Ad pontificem ordinandum. Quae addi debeat in con… | Or | Deus honorum omnium ad locum et idcirco huic famulo tuo quem apostolicae sedis praesulem et primatum omnium qui in orbem terrarum sunt sacerdotum ac universalis Ecclesiae tuae doctorem dedisti et ad summi sacerdotii ministerium elegisti hanc quaesumus Domine gratiam largiaris. Tribuas ei cathedram pontificalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. | 183 |