Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
matrimony/1 | Ante quam dicatur 'Pax Domini' dicit orationem: | Or | Propitiare Domine supplicationibus nostris et institutis tuis quibus propagatione humani generis ordinasti benignus adsiste ut quod te auctore iungitur te auxiliante servetur. | 163 |
matrimony/2 | Benedictio | Or | Deus qui potestate virtutis tuae de nihilo cuncta fecisti qui dispositis universitatis exordiis homini ad imaginem dei facto ideo inseparabilem mulieris adiutorium condidisti ut femineo corpore de virili daris carnem principium docens quod ex uno placuisset institui numquam liceret disiungi Deus qui tam excellenti mysterio coniugalem copulam consecrasti ut Christi ecclesiae sacramentum praesignares in foedere nuptiarum. Deus per quem mulier iungitur viro et societas principaliter ordinata ea benedictione donatur quae sola nec per originalis peccati poenam nec per diluvii est ablata sententia. Respice propitius super hanc famulam tuam quae maritali iungenda est consortio tua se expetit protectione muniri. Sit in ea iugum dilectionis et pacis fidelis et casta nubat in Christo. Imitatrixque sanctarum permaneat feminarum sit amabilis ut Rachel viro sapiens ut Rebecca longaeva et fidelis ut Sarra. Nihil in ea ex actibus suis ille auctor praevaricationis usurpet nexa fidei mandatisque permaneat uni toro iuncta contactos inlicitos fugiat muniat infirmitatem suam robore disciplinae. Sit verecunda gravis pudore venerabilis doctrinis caelestibus erudita sit fecunda in subole sit probata et innocens et ad beatorum requiem atque ad caelestia regna perveniant et videant filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam progeniem et ad optatam perveniant senectutem. | 163 |
matrimony | W | Pax Domini sit semper vobiscum. | 164 |