Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
virgin/1 | Benedictio vestium virginis vel viduae | Or | Deus, qui vestimentum salutare et indumentum aeternae iocunditatis tuis fidelibus promisisti, clementiam tuam suppliciter exoramus, ut haec indumenta humilitatem cordis et contemptum mundi significantia quibus famula tua ill. sancto visibiliter est informanda proposito, propitius benedicas, et beatae castitatis habitum quem te inspirante susceperit te protegente custodiat. | 419 |
virgin/2 | Alia | Or | Deus bonorum virtutum dator et omnium benedictionum largus infusor, exaudi preces nostras, et hanc vestem quam famula tua illa pro conservandae castitatis signo se adoperiendam exposcit, benedicere et sanctificare digneris. | 419 |
virgin/3 | Benedictio virginis ab episcopo dicenda | Or | Respice, Domine, propitius super hanc famulam tuam illam, ut sanctae virginitatis propositum, quod te inspirante suscepit, te gubernante custodiat. | 419 |
virgin/4 | Consecratio | Or | Deus castorum corporum benignus inhabitator et incorruptarum amator animarum, respice super hanc famulam tuam illam, quae tibi devotionem suam offert, a quo et ipsa eundem votum assumpsit, sit in ea, Domine, per donum Spiritus tui prudens modestia, sapiens benignitas, gravis levitas, casta libertas. Ferveat in caritate, et nihil extra te diligat, laudabiliter que vivat et laudari non appetat, te timeat, tibi amore serviat. Tu ei honor, tu gaudium, tu in merore solacium, tu in ambiguitate consilium, tu in iniuria defensio, in tribulatione patientia, in paupertate abundantia, in ieiunio cibus, in infirmitate sis medicina. Per te quem diligere super omnia appetit, quod est professa custodiat, ut et hostem antiquum devincat, et vitiorum squalores expurget. Quatenus centesimi fructus dono virginitatis decorari, virtutumque lampadibus exornari, et electorum tuorum virginum consortium, te donante mereatur uniri. | 420 |