Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem 2655

Genres Proph, Lc
Standard full text In diebus illis
Stans Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis
Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
Non enim sicut vos aestimatis hi ebrii sunt cum sit hora diei tertia sed hoc est quod dictum est per prophetam Ioel
Et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
Et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
Et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
Bible Act 2,14-21
Frequency Proph. 42 occurences, 0.4077%, 407pcm (medium)
Lc. 171 occurences, 0.1963%, 196pcm (extreme)
Diversity Proph. 1 (none)
Lc. 7 (medium)
Assignments Proph. Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers (42)
Lc. Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers (147)
Lc. Pent/H1/f4/M2/Mass Propers/1 (18)
Lc. Pent/H1/f5/M2/Mass Propers (2)
Lc. Pent/H1/f3/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H3/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H4/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers (1)