Viri Israelitae audite verba haec 2652

Genres Proph, Lc
Standard full text In diebus illis
Aperiens Petrus os suum dixit
Viri Israelitae audite verba haec
Iesum Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis virtutibus et signis et prodigiis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
Hunc definito concilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum affligentes interemistis quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo
David enim dicit in eum
Providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris est mihi ne commovear
Propter hoc dilatatum est cor meum et exsultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis sanctum tuum videre corruptionem
Notas mihi fecisti vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
Bible Act 2,22-28
Frequency Proph. 1 occurences, 0.0097%, 9pcm (unique)
Lc. 227 occurences, 0.2606%, 260pcm (extreme)
Diversity Proph. 1 (none)
Lc. 6 (medium)
Assignments Proph. Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/5 (1)
Lc. Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers (193)
Lc. Pent/H1/f6/M2/Mass Propers (16)
Lc. Sudarium Domini/M2/Mass Propers (13)
Lc. Pasc/f4/M2/Mass Propers (3)
Lc. Pasc/H5/D/Dominica propria/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H1/D/Dominica propria/M2/Mass Propers (1)