Viri fratres audite me 2645

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Respondit Iacobus dicens
Viri fratres audite me
Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
Notum a saeculo est Domino opus suum
Propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominabatur Barsabas et Silam viros primos in fratribus scribentes per manus eorum
Bible Act 15,13-23
Frequency Lc. 9 occurences, 0.0103%, 10pcm (low)
Diversity Lc. 5 (medium)
Assignments Lc. Jul/15/Divisio Apostolorum/M2/Mass Propers (3)
Lc. Pasc/H4/f6/M2/Mass Propers (3)
Lc. Pasc/H4/S/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H6/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H3/f6/M2/Mass Propers (1)