Vidi in dextera sedentis 2628

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Vidi in dextera sedentis supra thronum librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem
Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna
Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius
Et nemo poterat neque in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum
Et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec videre eum
Et unus de senioribus dixit mihi
Ne fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et solvere septem signacula eius
Et vidi et ecce in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum Agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram
Et venit et accepit de dextera sedentis in throno librum
Et cum aperuisset librum quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas et phialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum et cantabant canticum novum dicentes
Dignus es Domine accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabimus super terram
Bible Ap 5,1-10
Frequency Lc. 37 occurences, 0.0425%, 42pcm (medium)
Diversity Lc. 12 (high)
Assignments Lc. Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers (15)
Lc. Sep/20/Matthaeus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers (6)
Lc. Pasc/H3/f4/M2/Mass Propers (4)
Lc. Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers (3)
Lc. Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Pasc/H1/D/Pascha annotinum/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H3/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H1/S/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pascha annotinum/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers (1)
Lc. evangelista/M2/Mass Propers/4 (1)
Lc. apostolus/M2/Mass Propers/3 (1)