Veritatem dico 2607

Genre Lc
Standard full text Carissime
Veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
Similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se et non in tortis crinibus aut auro aut margaritas vel veste pretiosa sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
Mulier in silentio discat cum omni subiectione
Docere autem mulierem non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio Adam enim primus formatus est deinde Heva et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
Salvabitur autem per filiorum generationem si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
Bible 1T 2,7-15
Frequency Lc. 28 occurences, 0.0321%, 32pcm (low)
Diversity Lc. 7 (medium)
Assignments Lc. Trin/H21/f6/M2/Mass Propers (17)
Lc. Trin/H22/f4/M2/Mass Propers (3)
Lc. Trin/H14/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H9/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H22/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H25/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H23/f6/M2/Mass Propers (1)