Venite circumveniamus 2603

Genres Proph, Lc
Standard full text In diebus illis
Dixerunt impii Iudaei apud semetipsos
Venite circumveniamus iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
Promittit se scientiam Dei habere et filium Dei se nominat
Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
Gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et immutatae sunt viae eius
Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum
Videamus ergo si sermones illius veri sint et tentemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius
Si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum
Contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam eius et probemus patientiam illius
Morte turpissima condemnemus eum erit enim ei respectus ex sermonibus illius
Haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum
Et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
Dicit Dominus omnipotens
Bible Sap 2,12-22
Frequency Proph. 4 occurences, 0.0388%, 38pcm (low)
Lc. 55 occurences, 0.0631%, 63pcm (medium)
Diversity Proph. 1 (none)
Lc. 2 (low)
Assignments Proph. Qu/H6/f3/M2/Mass Propers (4)
Lc. Qu/H6/f3/M2/Mass Propers (47)
Lc. Qu/H5/S/M2/Mass Propers (7)