Una sabbati 2570

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
Erant autem lampades copiosae in coenaculo ubi eramus congregati
Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum et sublatus est mortuus
Ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et complexus dixit
Nolite turbari anima enim ipsius in ipso est
Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem sic profectus est
Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
Bible Act 20,7-12
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Pasc/H5/ff/M2/Mass Propers/6 (2)
Lc. Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jul/4/Petrus apostolus (Infra octavas), Paulus apostolus (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1)