Surgens quidam pharisaeus 2534

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel legisdoctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri dixitque ad illos
Viri Israelitae attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis
Ante hos enim dies extitit Theodas dicens se esse aliquem cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum qui occisus est et omnes qui credebant ei dissipati sunt et redacti ad nihilum Post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt
Et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur si vero ex Deo est non poteritis dissolvere illud ne forte et Deo repugnare inveniamini
Consenserunt autem illi
Et convocantes Apostolos caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
Bible Act 5,34-41
Frequency Lc. 17 occurences, 0.0195%, 19pcm (low)
Diversity Lc. 4 (low)
Assignments Lc. Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers (14)
Lc. Pasc/H1/f5/M2/Mass Propers (1)
Lc. Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jul/15/Divisio Apostolorum/M2/Mass Propers (1)