Surgens Paulus 2533

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Surgens Paulus et manu silentium indicens ait
Viri fratres filii generis Abraham et Dei qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est
Qui enim habitabant Ierusalem et principes eius ignorantes Iesum et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt
Et nullam causam mortis invenientes in eo petierunt a Pilato ut interficerent eum
Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt eum in monumento
Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die
Qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem qui usquenunc sunt testes eius ad plebem
Et nos vobis annuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est
Quoniam Deus hanc adimplevit filiis vestris resuscitans Iesum Christum Dominum nostrum
Bible Act 13,16; Act 13,26-33
Frequency Lc. 238 occurences, 0.2733%, 273pcm (extreme)
Diversity Lc. 4 (low)
Assignments Lc. Pasc/f3/M2/Mass Propers (232)
Lc. Pasc/H1/f3/M2/Mass Propers (3)
Lc. depositio Christi/M2/Mass Propers (2)
Lc. Ioannes Baptista/M2/Mass Propers (1)