Spiritus manifeste dicit 2503

Genre Lc
Standard full text Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam prohibentium nubere abstinere a cibis quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et iis qui cognoverunt veritatem
Quia omnis creatura Dei bona est et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam assecutus es
Ineptas autem et aniles fabulas devita exerce autem teipsum ad pietatem
Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
Bible 1T 4,1-8
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Trin/H23/f4/M2/Mass Propers (3)