Scripsit Moyses canticum 2417

Genre Proph
Standard full text Scripsit Moyses canticum et docuit filios Israel
Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait
Confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum
Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini dicens
Tollite librum et ponite illum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonium
Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam
Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis si mortuus fuero
Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terram
Novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis
Et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut irritetis eum per opera manuum vestrarum
Locutus est ergo Moyses audiente universo coetu filiorum Israel verba carminis huius et ad finem usque complevit
Bible Dt 31,22-30
Frequency Proph. 368 occurences, 3.5725%, 3,572pcm (extreme)
Diversity Proph. 4 (extreme)
Assignments Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 (229)
Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/5 (129)
Proph. Pasc/H7/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 (6)
Proph. Pasc/H6/S/M2/Mass Propers/3 (1)