Scribo vobis filioli 2415

Genre Lc
Standard full text Scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius
Scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est
Scribo vobis adolescentes quoniam vicistis malignum
Scribo vobis infantes quoniam cognovistis patrem
Scribo vobis iuvenes quoniam fortes estis et verbum Dei manet in vobis et vicistis malignum
Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt
Si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est
Et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum
Bible 1J 2,12-17
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Trin/H2/f6/M2/Mass Propers (3)