Quicumque sub iugo 2318

Genre Lc
Standard full text Carissime
Quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
Qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt
Haec doce et exhortare
Si quis aliter docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae superbus est nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem Est autem quaestus magnus pietas cum sufficentia
Bible 1T 6,1-6
Frequency Lc. 18 occurences, 0.0207%, 20pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Trin/H15/f4/M2/Mass Propers (15)
Lc. Trin/H16/f4/M2/Mass Propers (3)