Placuit apostolis 2235

Genre Lc
Standard full text Placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominabatur Barsabas et Silam viros primos in fratribus scribentes per manus eorum
Apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi
Misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem
Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis
Valete
Illi ergo dimissi descendeunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistolam
Quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
Facto autem ibi aliquanto tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos
Visum est autem Silae ibi remanere Iudas autem solus abiit Ierusalem
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
Bible Act 15,22-35
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Pasc/H5/ff/M2/Mass Propers/3 (2)
Lc. Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers/1 (1)