Paulus et Barnabas demorabantur 2219

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Paulus et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus
Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant
Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem qui cognominabatur Marcus
Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia et non isset cum eis in opus) non debere recipi
Facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Dei a fratribus
Perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias praecipiens custodire praecepta Apostolorum et seniorum
Pervenit autem Derben et Lystram
Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris Iudaeae fidelis patre gentili
Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres
Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis
Sciebant enim omnes quod pater eius erat gentilis
Cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodiri dogmata quae erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Ierosolymis
Et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabunt numero quotidie
Bible Act 15,35
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Pasc/H4/f4/M2/Mass Propers (2)
Lc. Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jun/11/Barnabas/M2/Mass Propers (1)