Paulus cum Athenis eos exspectaret 2218

Genre Lc
Standard full text Paulus autem cum esset Athenis incitabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem
Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant
Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant
Quid vult seminiverbius hic dicere
Alii vero
Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse quia Iesum et resurrectionem annuntiabat eis
Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes
Possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse
Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi
Stans autem Paulus in medio Areopagi ait
Viri Athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video
Praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat
Ignoto Deo
Quod ergo ignorantes colitis hoc ego annuntio vobis
Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis habitat nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum quaerere Deum si forte attrectent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum
In ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt
Ipsius enim et genus sumus
Genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile
Et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant eo quod statuit diem in quo iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis
Cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem irridebant quidam vero dixerunt
Audiemus te de hoc iterum
Sic Paulus exivit de medio eorum
Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt in quibus et Dionysius Areopagita
Bible Act 17,16-34
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Oct/9/Rusticus, Eleutherius, Dionysius Parisiensis/M2/Mass Propers (4)