Oportet ex his viris 2197

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Dixit Petrus
Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos
Dominus Iesus incipiens a baptismate Ioannis usque in diem qua assumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis
Et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabas qui cognominatus est Iustus et Mathiam
Et orantes dixerunt
Tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
Et dederunt sortes eis et cecidit sors super Mathiam et annumeratus est cum undecim Apostolis
Bible Act 1,21-26
Frequency Lc. 49 occurences, 0.0563%, 56pcm (medium)
Diversity Lc. 4 (low)
Assignments Lc. Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers (42)
Lc. Feb/24/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers (5)
Lc. Pasc/H6/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H2/f6/M2/Mass Propers (1)