Omnis scriptura 2194

Genre Lc
Standard full text Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum ad arguendum ad corripiendum et erudiendum in iustitia ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
Testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos et mortuos et per adventum ipsius praedica verbum insta opportune importune
Argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
Et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur
Tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple sobrius esto
Ego enim iam delibor et tempus resolutionis meae instat
Bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
De reliquo reposita est mihi corona iustitiae quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex
Non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius
Bible 2T 3,16-4,8
Frequency Lc. 10 occurences, 0.0115%, 11pcm (low)
Diversity Lc. 6 (medium)
Assignments Lc. pro abbate/M2/Mass Propers (5)
Lc. Mar/21/Benedictus abbas/M2/Mass Propers (1)
Lc. pro papa/M2/Mass Propers (1)
Lc. Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers (1)
Lc. Feb/1/Severus/M2/Mass Propers (1)
Lc. Aug/2/Stephanus papa/M2/Mass Propers (1)