Non mandatum novum 2109

Genre Lc
Standard full text Carissimi
Non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio
Mandatum vetus est verbum quod audistis
Iterum mandatum novum scribo vobis quod verum est et in ipso et in vobis quia tenebrae transierunt et verum lumen iam lucet
Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc
Qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est
Qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius
Scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius
Scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est
Scribo vobis adolescentes quoniam vicistis malignum
Scribo vobis infantes quoniam cognovistis patrem
Scribo vobis iuvenes quoniam fortes estis et verbum Dei manet in vobis
Bible 1J 2,7-14
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Trin/H4/f6/M2/Mass Propers (3)
Lc. Trin/H5/f6/M2/Mass Propers (1)