Non indoctas fabulas 2106

Genre Lc
Standard full text Carissimi
Non indoctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praescientiam
Sed speculatores facti illius magnitudinis
Accipiens autem a Deo Patre honorem et gloriam
Voce ad eum lapsa huiusmodi a magnifica gloria
Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui ipsum audite
Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam cum essemus cum ipso in monte sancto
Et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies illucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris
Et hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit
Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia
Sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines Deo
Bible 2P 1,16-21
Frequency Lc. 73 occurences, 0.0838%, 83pcm (high)
Diversity Lc. 7 (medium)
Assignments Lc. Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (53)
Lc. Ep/H1/f6/M2/Mass Propers (11)
Lc. Aug/7/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (3)
Lc. Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (3)
Lc. Aug/5/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jan/11/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jan/12/Epiphania (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1)