Nescitis quod hi qui in stadio currunt 2054

Genre Lc
Standard full text Fratres
Nescitis quod hi qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium
Sic currite ut comprehendatis
Omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet
Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam
Ego autem sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar
Nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et mari
Et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt
Bibebant autem de spiritali consequente eos petra
Petra autem erat Christus
Bible 1K 9,24-27; 1K 10,1-4
Frequency Lc. 234 occurences, 0.2687%, 268pcm (extreme)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers/null (231)
Lc. LXX/H1/D/M2/Mass Propers (3)