Nemo vos seducat 2050

Genre Lc
Standard full text Filioli nemo vos seducat
Qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est
Qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat In hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
Omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli
Omnis qui non est iustus non est ex Deo et qui non diligit fratrem suum quoniam haec est annuntiatio quam audistis ab initio ut diligatis alterutrum
Non sicut Cain qui ex maligno erat et occidit fratrem suum
Et propter quid occidit eum
Quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta
Nolite mirari fratres si odit vos mundus
Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam quoniam diligimus fratres
Qui non diligit manet in morte omnis qui odit fratrem suum homicida est
Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem
In hoc cognovimus caritatem Dei quoniam ille animam suam pro nobis posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo
Filioli mei non diligamus verbo neque lingua sed opere et veritate
Bible 1J 3,7-18
Frequency Lc. 6 occurences, 0.0069%, 6pcm (low)
Diversity Lc. 5 (medium)
Assignments Lc. Trin/H6/f4/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H2/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H2/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pent/H16/D/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H3/f4/M2/Mass Propers (1)