Mittens Paulus a Mileto Ephesum 2021

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Mittens Paulus a Mileto Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
Qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis
Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum quomodo nihil subtraxerim utilium quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum poenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
Et nunc ecce alligatus ego spiritu vado in Ierusalem quae in ea ventura sint mihi ignorans nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur dicens quoniam vincula et tribulationes Ierosolymis me manent
Sed nihil horum vereor nec facio animam meam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium verbi quod accepi a Domino Iesu testificari Evangelium gratiae Dei
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
Quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
Non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis
Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos non parcentes gregi
Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
Propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare haereditatem in sanctificatis omnibus
Argentum et aurum aut vestem nullius concupivi sicut ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit
Beatius est magis dare quam accipere
Et cum haec dixisset positis genibus suis oravit cum omnibus illis
Magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum dolentes maxime in verbo quod dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri
Et deducebant eum ad navem
Bible Act 20,17-38
Frequency Lc. 15 occurences, 0.0172%, 17pcm (low)
Diversity Lc. 7 (medium)
Assignments Lc. pro omnibus gradibus/M2/Mass Propers (5)
Lc. pro episcopo/M2/Mass Propers (3)
Lc. Pasc/H5/ff/M2/Mass Propers/7 (2)
Lc. Ep/H5/f4/M2/Mass Propers (2)
Lc. Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H10/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. pro papa/M2/Mass Propers (1)