Memores estote verborum 2007

Genre Lc
Standard full text Carissimi
Memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi qui dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient illusores secundum desideria sua ambulantes in impietatibus
Hi sunt qui segregant semetipsos animales Spiritum non habentes
Vos autem carissimi superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes vosmetipsos in dilectione Dei servate exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam
Et hos quidem arguite iudicatos illos vero salvate de igne rapientes
Aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam
Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Iesu Christi soli Deo Salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria et magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula saeculorum
Amen
Bible Jd 1,17-25
Frequency Lc. 11 occurences, 0.0126%, 12pcm (low)
Diversity Lc. 5 (medium)
Assignments Lc. Trin/H3/f6/M2/Mass Propers (7)
Lc. Trin/H9/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H2/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Ep/H6/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/M2/Mass Propers (1)