Manus cito 1995

Genre Lc
Standard full text Carissime
Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis
Teipsum castum custodi
Noli adhuc aquam bibere sed modico vino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
Similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt
Quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
Qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt
Bible 1T 5,22-6,2
Frequency Lc. 7 occurences, 0.0080%, 8pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Trin/H22/f6/M2/Mass Propers (7)