Manifeste magnum 1994

Genre Lc
Standard full text Carissime
Manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo assumptum est in gloria Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam prohibentium nubere abstinere a cibis quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et iis qui cognoverunt veritatem
Quia omnis creatura Dei bona est et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam assecutus es Ineptas autem et aniles fabulas devita exerce autem teipsum ad pietatem Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
Bible 1T 3,16-4,8
Frequency Lc. 28 occurences, 0.0321%, 32pcm (low)
Diversity Lc. 5 (medium)
Assignments Lc. Trin/H22/f4/M2/Mass Propers (20)
Lc. Trin/H22/f6/M2/Mass Propers (3)
Lc. Trin/H15/f4/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H23/f4/M2/Mass Propers (2)
Lc. Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers (1)