Iuvenis et acutus inveniar in iudicio 1972

Genre Lc
Standard full text Iuvenis et acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante me plura manus ori suo imponent
Praeterea habebo per hanc immortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam
Disponam populos et nationes mihi erunt subditae
Timebunt me audientes reges horrendi
In multitudine videbor bonus et in bello fortis
Intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius sed laetitiam et gaudium
Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquelae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam assumerem
Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
Et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
Bible Sap 8,10-20
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Aug/19/Ludovicus episcopus/M2/Mass Propers (2)
Lc. Aug/21/Ludovicus episcopus/M2/Mass Propers (1)