Hanc ecce secundam 1905

Genre Lc
Standard full text Carissimi
Hanc enim vobis secundam scribo epistolam in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et Salvatoris
Hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes dicentes
Ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
Latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
Caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni reservati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
Unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
Non tardat Dominus promissionem suam sicut quidam existimant sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad poenitentiam reverti
Bible 2P 3,1-9
Frequency Lc. 21 occurences, 0.0241%, 24pcm (low)
Diversity Lc. 5 (medium)
Assignments Lc. Trin/H5/f4/M2/Mass Propers (9)
Lc. Trin/H5/f6/M2/Mass Propers (8)
Lc. Trin/H6/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H10/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H6/f4/M2/Mass Propers (1)