Haec scribo vobis ut non peccetis 1903

Genre Lc
Standard full text Carissimi
Filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis
Sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris
Non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi
Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus
Qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est et in hoc veritas non est
Qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est et in hoc scimus quoniam in ipso sumus
Qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare
Carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio
Mandatum vetus est verbum quod audistis
Iterum mandatum novum scribo vobis quod verum est et in ipso et in vobis quia tenebrae transierunt et verum lumen iam lucet
In Christo Iesu Domino nostro
Bible 1J 2,1-8
Frequency Lc. 142 occurences, 0.1630%, 163pcm (extreme)
Diversity Lc. 10 (high)
Assignments Lc. Pasc/H3/f4/M2/Mass Propers (119)
Lc. Trin/H6/f6/M2/Mass Propers (9)
Lc. Pasc/H3/f6/M2/Mass Propers (4)
Lc. Pasc/H4/f6/M2/Mass Propers (3)
Lc. Trin/H7/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Pasc/H2/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H3/f2/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H15/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H4/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers (1)