Fidelis sermo et omni 1833

Genre Lc
Standard full text Carissime
Fidelis sermo et omni acceptione dignus In hoc enim laboramus et maledicimur quia speramus in Deum vivum qui est Salvator omnium hominum maxime fidelium
Praecipe haec et doce
Nemo adolescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
Dum venio attende lectioni exhortationi et doctrinae
Noli negligere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii
Haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
Attende tibi et doctrinae insta in illis
Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos qui te audiunt
Seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate viduas honora quae vere viduae sunt
Si qua autem vidua filios aut nepotes habet discat primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
Bible 1T 4,9-5,4
Frequency Lc. 13 occurences, 0.0149%, 14pcm (low)
Diversity Lc. 5 (medium)
Assignments Lc. Ep/H2/f6/M2/Mass Propers (5)
Lc. Trin/H22/f6/M2/Mass Propers (4)
Lc. Trin/H24/f4/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H23/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. contra febres/M2/Mass Propers (1)