Festina ad me venire cito 1829

Genre Lc
Standard full text Festina ad me venire cito
Demas enim me reliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam
Crescens in Galatiam Titus in Dalmatiam
Lucas est mecum solus
Marcum assume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
Tychicum autem misi Ephesum
Penulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens affer tecum et libros maxime autem membranas
Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddet illi Dominus secundum opera eius quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
In prima mea defensione nemo mihi affuit sed omnes me dereliquerunt non illis imputetur
Dominus autem mihi astitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
Liberavit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum
Amen
Bible 2T 4,8-18
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers (2)
Lc. Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers (1)