Factum est proelium 1824

Genres Proph, Lc
Standard full text In diebus illis
Factum est proelium magnum in caelo
Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius et non praevaluerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo
Et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt
Et audivi vocem magnam de caelo dicentem
Nunc facta est salus et virtus et regnum Deo nostro et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte
Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animas suas usque ad mortem
Propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis
Bible Ap 12,7-12
Frequency Proph. 1 occurences, 0.0097%, 9pcm (unique)
Lc. 102 occurences, 0.1171%, 117pcm (high)
Diversity Proph. 1 (none)
Lc. 9 (medium)
Assignments Proph. Sep/29/Michael/M2/Mass Propers (1)
Lc. Sep/29/Michael/M2/Mass Propers (76)
Lc. May/8/Apparitio Michaelis/M2/Mass Propers (14)
Lc. Oct/16/Michael in Tumba/M2/Mass Propers (4)
Lc. Sep/28/Michael (Vigilia)/M2/Mass Propers (3)
Lc. Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers (1)
Lc. de angelis/M2/Mass Propers (1)
Lc. Nov/3/de angelis/M2/Mass Propers (1)
Lc. f2/de angelis/M2/Mass Propers/1 (1)
Lc. Sep/30/Michael (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1)