Excito vestram 1805

Genre Lc
Standard full text Carissimi
Excito vestram in commonitione sinceram mentem ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et Salvatoris
Hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes dicentes
Ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
Latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
Caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni reservati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
Bible 2P 3,1-7
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Adv/H1/f4/M2/Mass Propers (4)